The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)
Which brothers are alike and of equal merit
Qui sint similes unius meriti fratres.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Quidam frater interrogavit Pimenionem abbatem dicens: Qui sunt unius meriti fratres? Respondit senex: Si fuerint tres simul, unus quidem in omni verbo vel opere quiescens, alter autem infirmans et gratias agens, tertius vero cum munda conscientia illis obsequium faciens: hi tres unius meriti sunt.
Dixit senex: Injuriari, aut mentiri, aut perjurare, alienum a Christo est. Per has quatuor res anima maculatur, id est, si amicitiam quis cum potentibus habuerit, concupiscentiis carnalibus studens; vel si de proximo suo detractaverit; aut si per civitatem ambulans, oculos suos non custodierit; et si quamcunque notitiam cum muliere habuerit.
Beatus Arsenius referebat quod cum in propria cella resideret, vocem sibi audiret dicentem ut egrederetur foras propter opera manuum contemplanda. Et egressus, vidit hominem quemdam aquam de puteo haurientem, atque in vas perforatum mittentem, et aqua egrediens, refundebatur in puteum. Et iterum parum progressus, vidit Æthiopem ex lignis a se concisis sarcinam facientem. Quam cum tentasset, et importabilem sensisset, alia iterum ligna super ea congessit. Similiterque tentans, cum nec movere potuisset, tamen alia addere ligna non destitit. Et iterum progressus Arsenius, vidit ante portam civitatis duos juvenes sedentes in equis: qui lignum transversum portantes, ingredi non poterant civitatem. Lignum enim, quod ab eis portabatur, non eos permittebat intrare, et sequi vel humiliare alteri alter non volebat, et ita foris civitatem uterque remanserunt. Ille vero, qui hoc sancto Arsenio in spiritu ostendebat, dixit ei: Hic, quem prius vidisti aquam de puteo haurire, et de vase perforato rursum in puteum fundere, similitudo est hominis facientis eleemosynam, qui bonum opus imitatur efficere: sed quia in aliis operibus sæpe committit iniquitatem, propter hæc mala illud parum boni se coinquinans, perdit. Ille autem, quem vidisti ligna concidere, et gravem sarcinam addidisse, facereque graviorem, homo est in peccatis plurimis constitutus, qui post pœnitentiam aliud super peccatis suis onus augmentat. Hi vero quos, transverso ligno renitente, civitatem non posse ingredi conspexisti, sunt qui jugum miserabile videntur ferre superbiam, et alteri se humiliare noluerunt, ut per hoc emendati, viam Christi humilem sequerentur; atque ideo extra regnum Dei tam hi quam illi remanserunt.
Interrogavit frater abbatem Sisoium, dicens: Dimissa est mihi hæreditas a parentibus meis; quid faciam de illa? Respondit senex: Si dixero, Da illam in ecclesiam clericis, illi epulantur ex ipsa. Si dixero, Da illam consanguineis tuis, nullam habebis mercedem. Si ergo vis implere mandatum divinum, da hanc pauperibus et egenis, et perfectus eris.
Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error