The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VII)
How the virtues are to be gained
Qualiter virtutes obtinere oportet.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Quemdam senem requisivit frater, dicens: Doce me, Pater. Et dixit ei: Vade, ama tibi ipse vim facere. Evagina gladium tuum, et exi in bellum. Dixit ei frater: Non me permittunt cogitationes. Respondit senex: Scriptum est: Invoca me in die tribulationis tuæ: eripiam te, et glorificabis me. Invoca ergo Deum, et eripiet te.
Perrexerunt duo fratres ad unum senem sanctum in Scythi sedentem singularem; dixitque unus ex illis: Abba, omne Vetus et Novum Testamentum memoriter didici. Dicit ei senex: Implesti aerem verbis. Et alter dixit: Ego et Vetus et Novum Testamentum totum scripsi, et penes me habeo. Et huic respondit: Et tu implesti fenestras tuas chartis. An ignoratis qui dixit: Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute? Et iterum: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Inquirebant ergo ab eo viam salutis. Ille autem dixit eis: Initium sapientiæ timor Domini, et humilitas cum patientia. Omnibus his insertis utentibus, pauca sufficiunt
Latin text: Verba seniorum, Book VII of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Paschasius of Dumium for Abbot Martin (Martin of Braga), in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 1025–1062, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references, and without the Greek text of chapter XLIV printed in the notes. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error