Abbatia
Sancti Petri
de Curte

John Cassian, The Conferences

Conference XII. Abbot Chaeremon: of chastity

Conlatio abbatis Chaeremonis secunda. De castitate.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

I. Verba abbatis Chaeremonis de castitate.

Refectione transacta, quae doctrinae cibum desiderantibus nobis onerosa magis uisa est quam iucunda, cum ilico nos promissi sermonis debitum senex expectare sensisset, grata, inquit, est mihi non solum adtonita ad discendum uestrae mentis intentio, sed etiam disciplina propositae quaestionis. rationabilis enim re uera interrogationis a uobis ordo seruatus est. necesse est enim ut tam excelsae plenitudinem caritatis inmensa illa perfectae atque perpetuae castimoniae praemia consequantur parque sit gaudium in tanta parilitate palmarum. tanta enim sibi societate foederantur, ut una absque altera nequeat possideri. hoc igitur propositio uestra conplexa est, ut utrum ignis ille concupiscentiae, cuius haec caro uelut insitum sentit ardorem, ad plenum possit extingui, disputatione simili panderemus. de quo primum quid beatus apostolus senserit diligentius inquiramus. mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram. prius ergo quam cetera perscrutemur, quae ista sint membra quae mortificari praeceperit indagemus. neque enim beatus apostolus ad absscisionem manuum aut pedum aut genitalium inmiti nos praeceptione conpellit, sed corpus peccati, quod utique constat ex membris, quantocius destrui zelo perfectae desiderat sanctitatis. de quo corpore alibi ut destruatur, inquit, corpus peccati, et quae sit eius destructio consequenter exponit: ut iam, inquit, non seruiamus peccato. a quo etiam se liberari cum heiulatu postulat dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?

2

II. De corpore peccati et membris eius.

Hoc itaque peccati corpus multis uitiorum membris probatur extructum, et ad eius adtinet portionem, quidquid uel facto uel dicto uel cogitatione peccatur. cuius membra rectissime super terram esse dicuntur. non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio ueridice profiteri: nostra autem conuersatio in caelis est. huius igitur corporis in hoc loco apostolus membra describens mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus. primo itaque loco fornicationem credidit inferendam, quae carnali conmixtione perficitur. secundum etiam membrum inmunditiam nuncupauit, quae nonnumquam absque ullo mulieris tactu uel dormientibus uel uigilantibus per incuriam incircumspectae mentis obrepit et ideo notatur ac prohibetur in lege, quae inmundos quosque non solum sacrarum carnium participatione priuauit, uerum etiam, ne contactu suo sancta polluerent, a castrorum iussit congregatione secerni dicens: anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino, et quidquid tetigerit inmundus, inmundum erit. in Deuteronomio quoque: si fuerit inter uos homo, qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus animae coalescens accidere cuipiam etiam sine passione corporis potest, libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse non dubium est. post haec de maioribus peccatis ad minora descendens quartum intulit membrum concupiscentiam malam, quae non solum ad praedictam inpudicitiae passionem, uerum etiam ad omnes noxias cupiditates generaliter referri potest, quae corruptae tantummodo uoluntatis est aegritudo. de qua dominus in euangelio: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. multo enim maius est etiam tunc mentis lubricae desiderium continere, cum ei inlecebrosi aspectus offertur occasio. quibus manifestissime conprobatur ad perfectionem puritatis castimoniam continentiae corporalis solam non posse sufficere, nisi etiam mentis addatur integritas. post quae omnia nouissimum corporis illius membrum et auaritiam, inquit, procul dubio ostendens non solum ab adpetitu rerum alienarum animum continendum, uerum etiam propria magnanimiter contemnenda. hoc enim et in Actibus apostolorum fecisse legitur credentium multitudo, de qua dicitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia conmunia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat. et ne ad paucos pertinere uideretur ista perfectio, auaritiam simulacrorum seruitutem esse testatus est. nec inmerito. quisquis enim non conmunicat necessitatibus egenorum et pecuniae suae, quam infideli tenacitate conseruat, Christi praecepta postponit, idololatriae crimen incurrit, amorem scilicet materiae mundialis diuinae praeferens caritati.

3

III. De mortificatione fornicationis et inmunditiae.

Si ergo multos ita pro Christo suas uidemus abiecisse substantias, ut non solum possessionem pecuniarum, uerum etiam desiderium de cordibus eorum in perpetuum probemus abscisum, consequens est ut eodem modo etiam fornicationis ardorem extingui posse credamus. neque enim rem inpossibilem apostolus cum possibili coniunxisset, sed utraque sciens esse possibilia pari modo mortificanda decreuit. et in tantum beatus apostolus fornicationem siue inmunditiam de nostris membris extirpari posse confidit, ut non solum mortificari ea, sed ne nominari quidem in nobis debere pronuntiet fornicatio, inquiens, et omnis inmunditia aut auaritia nec nominetur in uobis, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent. quae etiam pari modo perniciosa esse et aequali nos a regno dei exclusione depellere edocet dicens: illud autem scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei, et iterum: nolite errare: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. dubium proinde esse non debet fornicationis et inmunditiae de membris nostris aboleri posse contagium, quandoquidem non aliter ea quam auaritiam, stultiloquium, scurrilitatem, ebrietatem ac furta, quorum facilis amputatio est, mandauerit abscidenda.

4

IIII. Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficiat humani laboris intentio.

Certos tamen esse nos conuenit, quod, licet omnem continentiae districtionem, famem scilicet ac sitem, uigilias quoque et operis iugitatem atque incessabile subeamus studium lectionis, perpetuam tamen castimoniae puritatem horum laborum merito contingere nequeamus, nisi in his iugiter desudantes experientiae magisterio doceamur incorruptionem eius diuinae gratiae largitate concedi. ob hoc sane solummodo se unusquisque infatigabiliter in his exercitiis perdurare debere cognoscat, ut per illorum adflictionem misericordiam domini consecutus de inpugnatione carnis ac dominatione praepotentium uitiorum diuino mereatur munere liberari, non quo adepturum se per illa confidat istam quam cupit inuiolatam corporis castitatem. tanto autem erga adquisitionem castimoniae desiderio atque amore flammetur, quanto quis pecuniarum auidissimus adpetitor, uel si qui summa honorum ambitione distenditur, uel qui intolerabili pulchrae mulieris amore raptatur, desiderium suum inpatientissimo ardore optat expleri. et ita fiet ut, dum pro integritatis perpetuitate insatiabili cupiditate succenditur, desiderabilis despiciatur cibus, necessarius horreat potus, somnus denique ipse naturae debitus respuatur uel certe ut deceptor fraudulentissimus puritatis et aemulus atque contrarius castitati adtonita atque suspecta mente capiatur, et ita unusquisque cotidie integritatis suae matutinus explorator effectus de conlata sibi purificatione congaudeat eamque se non suo studio nec uigilantia, sed protectione domini sentiat consecutum, ac tamdiu illius perseuerantiam suo corpori intellegat cohaesuram, quamdiu eam dominus sua fuerit miseratione largitus. qui enim hanc stabiliter obtinet fidem, nequaquam superbum sapiens de sua uirtute confidet neque seductus longis obsceni liquoris indutiis blandissima securitate soluetur, sciens inpurissimae conluuionis aspergine se protinus maculandum, si uel paululum quid ab eo protectio diuina discesserit. ac perinde pro perpetuitate eius cum omni contritione et humilitate cordis indefessis est orationibus excubandum.

5

V. De utilitate inpugnationis quae nobis de incentiuorum aestibus generatur.

Vultis autem capere super huius rei quam dicimus ueritate euidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt adprobetis et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? considerate quaeso illos qui corpore sunt spadones quae praecipue causa in uirtutibus adpetendis desides reddat ac tepidos. nonne quia conrumpendae castitatis credunt se periculum non habere? quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inueniri posse confirmem perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam uincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendunt, cuius ardor ac desiderium eum quem semel accenderit famem, sitim, uigilias, nuditatem cunctosque labores corporis non solum patienter, uerum etiam libenter sustinere conpellit. uir enim in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae, et iterum: animae autem egenti etiam amara dulcia uidentur. alias namque non poterunt desideria praesentium rerum uel reprimi uel auelli, nisi pro istis affectibus noxiis, quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. nullatenus enim ualet uiuacitas mentis absque alicuius desiderii uel timoris, gaudii uel maeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint inmutata. et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus uoluptates, ut his animus noster semper innexus et habeat quibus iugiter inmoretur et inlecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum. cumque in hunc statum mens nostra cotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc uersiculi illius affectum experientia docente percipiet, quem omnes quidem solita psallendi modulatione concinimus, uirtutem uero eius non nisi pauci expertique percipiunt: prouidebam dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne conmouear. ille etenim solus uim atque intellectum huius carminis efficaciter adsequetur, qui perueniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem intellegit se cunctis momentis, ne rursus ab eadem deuoluatur, a domino conseruari dextrasque suas, id est operationes sanctas ab eodem iugiter conmuniri. dominus enim sanctis suis non a sinistris, quia nihil habet sinistrum uir sanctus, sed a dextris semper adsistit, a peccatoribus uero et inpiis non uidetur, quia non habent illas dextras quibus dominus consueuit adsistere nec possunt dicere cum propheta: oculi mei semper ad dominum: quia ipse euellet de laqueo pedes meos. quod nullus poterit ueridice profiteri nisi qui uniuersa quae in hoc mundo sunt aut noxia aut superflua aut certe inferiora summis uirtutibus iudicans omnem intuitum suum, omne studium omnemque curam erga cultum sui cordis et castimoniae defixerit puritatem. atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita ad perfectam corporis atque animae perueniet sanctitatem.

6

VI. Quod patientia ardorem fornicationis extinguat.

Quantum enim quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet, quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit. non enim aestus corporis declinabit nisi qui animi motus ante conpresserit. quod apertissime saluatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias dicioni nostrae rebellis huius corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae lenitate fundata, nec poterit quis aduersus carnem suam insurgentia libidinis bella conprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur: mansueti enim possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam, hanc, inquam, terram quemadmodum obtinere possimus idem propheta in consequentibus psalmi ipsius docet: expecta dominum, et custodi uiam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram. constat igitur ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam neminem posse conscendere nisi illos tantum, qui per inmobilem patientiae lenitatem uias domini duras ac praecepta seruantes de caeno carnalium passionum extrahente eodem fuerint exaltati. mansueti ergo possidebunt terram et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis, qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. necesse est enim infestari eum dirissimis daemoniorum proeliis et ignitis luxuriae iaculis sauciatum a terrae suae possessione deuolui, donec dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat et confringat arma, et scuta conburat igni, illo scilicet quem uenit dominus mittere super terram, arcus etiam et arma confringat, quibus aduersus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum. et ita cum eum dominus conterens bella ab omnibus incentiuorum aestibus liberarit, ad illum puritatis perueniet statum, ut deposita confusione, qua semet ipsum, id est carnem suam dum inpugnaretur horrebat, incipiat ea uelut purissimo tabernaculo delectari (non enim accedent ad eum mala: et flagellum non adpropinquabit tabernaculo eius), ad illud scilicet propheticum patientiae uirtute perueniens, ut mansuetudinis merito non modo suam hereditet terram, uerum etiam delectetur in multitudine pacis. ubi autem adhuc superest sollicitudo certaminis, pacis esse non potest multitudo. non enim ait ‘delectabuntur in pace’, sed in multitudine pacis. per quod euidenter ostenditur ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam secundum illud Salomonis: mansuetus uir cordis est medicus, ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxiae, superbiae, uerum etiam libidinis omniumque pariter extirpet fomitem uitiorum. in longanimitate enim, ut ait Salomon, prosperitas regibus, nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur nec acediae atque tristitiae angore consumitur nec cenodoxiae uanitate distenditur nec superbiae tumore sustollitur. pax enim multa diligentibus nomen domini: et non est illis scandalum. et ideo non inmerito pronuntiatur: melior patiens forte, et qui continet iram capiente urbem. hanc igitur pacem donec firmam atque perpetuam obtinere mereamur, multis necesse est nos inpugnationibus adtemptari frequenterque nobis est uersiculus iste cum gemitu lacrimisque repetendus: miser factus sum, et adflictus sum usque quaque: tota die contristatus ingrediebar. quoniam lumbi mei inpleti sunt inlusionibus, et: non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie insipientiae meae. tunc enim haec conpetenter et in ueritate deflebimus, quando post longam puritatem corporis nostri, sperantes iam carnalia nos omnimodis euasisse contagia, stimulos carnis ob elationem cordis aduersum nos rursum sentimus insurgere uel certe per fallaciam somniorum inpuritas nos pristinae conluuionis adspargit. cum enim coeperit quis diuturna cordis et corporis puritate gaudere, necesse est ut, dum se credit ulterius iam non posse ab illa sinceritate deuolui, intra semet ipsum quodammodo glorietur et dicat: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum: sed cum utiliter a domino subrelictus illum puritatis statum, in quo sibimet confidebat, senserit proturbari seseque in illo spiritali uiderit titubare successu, recurrat protinus ad illius integritatis auctorem et agnoscens infirmitatem suam confiteatur et dicat: domine, non in mea, sed in tua uoluntate praestitisti decori meo uirtutem. auertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus: illud quoque beati Iob: si lotus fuero quasi aquis niuis, et fulserint uelut mundissimae manus meae: tamen sordibus intingues me, et abominabuntur me uestimenta mea. quod tamen is qui suo uitio se in sordibus tinguit non potest suo dicere creatori. donec ergo ad perfectum puritatis perueniat statum, necesse est eum inaequalitatibus istis frequentius erudiri, quoad usque per dei gratiam confirmatus in illa quam adpetit puritate efficaciter dicere mereatur: expectans expectaui dominum, et respexit me. et exaudiuit deprecationem meam: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. et statuit supra petram pedes meos: et direxit gressus meos.

7

VII. De differentiis et gradibus castitatis.

Multi sunt enim castimoniae gradus quibus ad illam inuiolabilem conscenditur puritatem. quos licet nec perspicere nec enuntiare ut dignum est uirtus nostra sufficiat, tamen, quia series narrationis exposcit, secundum mediocritatem experientiae nostrae utcumque proferre temptabimus, reseruantes perfectiora perfectis nec praeiudicantes his qui feruentiore studio puriorem castimoniam possidentes quanto maioris industriae sunt, tanto etiam perspicaciae uigore praecellunt. proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur. primus itaque pudicitiae gradus est, ne uigilans inpugnatione carnali monachus elidatur, secundus, ne mens illius uoluptariis cogitationibus inmoretur, tertius, ne femineo uel tenuiter ad concupiscentiam moueatur aspectu, quartus, ne uigilans uel simplicem carnis perferat motum, quintus, ne, cum memoriam generationis humanae uel tractatus ratio uel necessitas lectionis ingesserit, subtilissimus mentem uoluptariae actionis perstringat adsensus, sed uelut opus quoddam simplex ac ministerium humano generi necessario contributum tranquillo ac puro cordis contempletur intuitu nihilque amplius de eius recordatione concipiat, quam si operationem laterum uel cuiuslibet alterius officinae mente pertractet. sextus castimoniae gradus est, ne inlecebrosis phantasmatibus feminarum uel dormiens inludatur. licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. quam tamen inlusionem diuersis modis constat accidere. nam secundum illum usum, quem uigilans exercere uel cogitare consueuerat, etiam dormiens unusquisque temptatur. aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt, aliter qui femineae sunt conmixtionis expertes. hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari. illi autem sordidioribus magisque expressis phantasmatibus inluduntur, donec paulatim secundum mensuram castitatis, ad quam unusquisque contendit, in odium illius rei quam uoluptariam antea sentiebat mens etiam somno sopita uertatur illudque ei, quod fortibus uiris pro summo laborum stipendio repromittitur per prophetam, concedatur a domino: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra uestra: et dormire uos faciam fiducialiter. et ita demum quis ad illam beati Sereni paucorumque similium uirorum perueniet puritatem, quam idcirco a praedictis sex castimoniae gradibus sequestraui, quia non solum possideri, sed etiam credi non nisi a rarissimis potest, et quia id quod illi specialiter diuini muneris largitate conlatum est proponi ad generalis praecepti non potest formam, scilicet ut eo usque mens nostra castitatis ipsius puritate formetur, ut etiam ipso naturali motu carnis emortuo illum obscenum liquorem omnino non perferat. opinionem sane quorundam, quam super hac carnis conluuione definiunt, silere non debeo, qui dicunt non idcirco eam dormientibus euenire, eo quod eam producat fallacia somniorum, sed potius quia redundantia umoris illius aliquas in aegrotanti corde fingat inlecebras. denique aiunt quod illo tempore, quo non inquietat illa concretio, quemadmodum fluxus eius, ita etiam inlusio conquiescat.

8

VIII. Quod de natura castitatis et effectu eius inexperti tractare non possint.

Sed haec suscipere uel probare et utrum possibilia an inpossibilia sint certo examine definire poterit nemo, nisi per experientiam longam et puritatem cordis ad confinia carnis ac spiritus uerbo domini dirigente peruenerit. de quo beatus apostolus uiuus est, inquit, sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animae ac spiritus, conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. et ita inter illorum quodammodo terminos conlocatus, quid humanae condicioni necessario sit atque ineuitabiliter adtributum quidue consuetudine uitiosa et incuria iuuentatis inuectum, uelut inspector et arbiter iusta trutinatione discernet ac super eorum effectu atque natura non falsis uulgi opinionibus abducetur nec praeiudicatis inexpertorum definitionibus adquiescet, sed puritatis modum certa experientiae suae libra et iusta examinatione perpendens nequaquam illorum decipietur errore, qui neglegentiae suae uitio crebrioribus quam natura conpellit egestionibus sordidati de naturali condicione causantur, cumque eos constet inferre potius uim naturae et extorquere ab ea pollutionem quam ipsa non ingerit, intemperantiam suam ad necessitatem carnis, immo ad eius referunt creatorem, proprias culpas ad naturae infamiam transferentes. de quibus in Prouerbiis eleganter exprimitur: insipientia uiri corrumpit uias suas, deum autem causatur corde suo. postremo si quis huic adsertioni nostrae fidem derogare uoluerit, quaeso ut non ante praeiudicata nobiscum opinione disceptet, quam disciplinae huius suscipiat instituta, cumque haec perpaucis mensibus illa qua traditur moderatione seruauerit, profecto haec quae diximus uero poterit probare iudicio. ceterum frustra de cuiuslibet artis ac disciplinae fine contendet, quisque non prius omnia quae ad consummationem eius pertinent summo fuerit studio ac uirtute sectatus. uelut si uerbi gratia similitudinem mellis ex tritico, aut rursum ex eo, sicut etiam ex rafani linique seminibus, lenissimi olei liquorem produci posse confirmem, si quis horum penitus ignarus adsistat, nonne contra rerum naturam hoc esse conclamans me uelut apertissimi auctorem mendacii deridebit? cui si ego testes innumeros qui haec se et uidisse et gustasse et fecisse testentur exhibeam, rationem insuper atque ordinem quo illae species uel in olei pinguedinem uel in mellis dulcedinem transformentur edisseram, ille autem in stultissimae persuasionis obstinatione persistens neget ab illis seminibus quicquam uel dulcedinis uel unguinis posse produci: nonne magis notanda est inrationabilis eius peruicaxque contentio quam sermonis mei ueritas inridenda, quae multorum ac fidelium testium grauitate et euidentibus documentis et quod his amplius est experientiae probatione fulcitur? et ideo quisquis ad illum puritatis statum iugi cordis intentione peruenerit, ut iam mente ab huius passionis titillatione penitus absoluta per soporem caro eius uelut redundantiam superflui umoris expellat, condicionem modumque naturae certissime deprehendet, et ita cum expergefactus inuenerit carnem suam post longa tempora se inscio atque ignorante pollutam, tum demum de naturali necessitate causetur, ad illum sine dubio perueniens statum, ut talis inueniatur in nocte qualis in die, talis in lecto qualis in oratione, talis solus qualis turbis hominum circumsaeptus, postremo ut numquam se talem secretus aspiciat, qualem uideri ab hominibus erubescit, nec in eo tale aliquid ineuitabilis ille oculus deprehendat, quod ab humanis aspectibus uelit esse celatum. et ita cum coeperit suauissimo lumine castitatis iugiter delectari, dicere poterit cum propheta: et nox inluminatio in deliciis meis. quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies inluminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. denique hoc ipsum, quia supra condicionem naturae uidetur humanae, qualiter obtinuerit idem propheta subiungit dicens: quia tu possedisti renes meos, id est, non industria mea neque uirtute hanc promerui puritatem, sed quia tu mortificasti insitum renibus meis libidinosae uoluptatis ardorem.

9

VIIII. Interrogatio, an corporis motum etiam dormientes possimus euadere.

Germanus: Perpetuam quidem corporis puritatem ex parte aliqua experti sumus a uigilantibus posse per dei gratiam possideri, et conmotionem carnis districtionis rigore atque iudicio resistente uigilantibus posse non contingere non negamus. utrum autem et dormientes hac inquietudine carere possimus uolumus edoceri. duabus namque de causis possibile hoc esse non credimus: quas licet absque uerecundia nequeamus effari, tamen, quoniam hoc medicinae ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum uenia tui, si qua forte inuerecundius fuerint denudata, suscipias. primum ergo est, quod per somni quietem mentis uigore laxato obseruari nequaquam ualeat illius conmotionis obreptio, secundo, quod etiam urinae collectio, cum uesicae capacitatem quiescentibus nobis indesinenti confluxu interni umoris oppleuerit, excitet membra marcentia, quod etiam paruulis uel spadonibus eadem nihilominus lege contingit. unde fit ut, si non oblectatio libidinis uulnerat mentis adsensum, confusione tamen eam humiliet turpitudo membrorum.

10

X. Responsio, quod per somnum accidens carnis conmotio non officiat castitati.

Chaeremon: Apparet uos necdum uerae castitatis agnouisse uirtutem, quandoquidem districtionis auxilio eam a uigilantibus tantum creditis retentari, et inde est quod putatis a dormientibus quasi rigore animi resoluto integritatem non posse seruari. porro castitas non ut arbitramini districtionis praesidio, sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit. non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei aliqua resistit aduersitas uoluptatis. uidetis ergo his qui castitatis affectum per dei gratiam medullitus receperunt districtionis cessationem cum dormiunt non obesse, quae infida etiam uigilantibus ratione certissima conprobatur. quidquid enim cum labore conprimitur, temporales dimicanti praestat indutias, non tamen perpetuam securitatis quietem tribuit post laborem: quidquid autem profunda fuerit uirtute deuictum, absque ulla inquietudinis suspicione conpositum iugem pacis uictori conferet firmitatem. quamobrem donec pulsari nos carnis conmotione sentimus, nouerimus nos ad castitatis necdum peruenisse fastigia, sed adhuc sub infirmitate continentiae constitutos proeliis fatigari, in quibus necesse est dubios esse semper euentus. quod autem ineuitabilem esse conmotionem carnis hoc adstruere uoluistis indicio, quod ea ne ipsi quidem eunuchi carere demptis genitalibus possunt, sciendum est non eis carnales aestus nec effectum libidinis, sed solam satiuae generationis deesse uirtutem. unde manifestum est ne illos quidem, si ad hanc ad quam nos nitimur castitatem cupiunt peruenire, ab humilitate et contritione cordis uel continentiae districtione debere laxari, licet nequaquam sit discredendum minore ab eis castimoniam posse labore ac studio conprehendi.

11

XI. Quod multum intersit inter continentiam et castitatem.

Quamobrem perfectio castitatis a laboriosis continentiae rudimentis perpetua tranquillitate discernitur. haec est enim uerae consummatio castitatis, quae non inpugnans carnalis concupiscentiae motus, sed toto horrore detestans iugem atque inuiolabilem sui retinet puritatem nec potest aliud quid esse quam sanctitas. hoc autem fiet, quando iam desinens caro aduersus spiritum concupiscere desideriis eius uirtutique consenserit, coeperintque sibi inuicem pace firmissima foederari et secundum psalmographi sententiam habitauerint fratres in unum, illam repromissam a domino beatitudinem possidentes de qua ait: si duo ex uobis consenserint super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. quisquis ergo intellectualis illius Iacob, id est subplantatoris transcenderit gradum, ab illa continentiae conluctatione ac supplantatione uitiorum obstupefacto femoris neruo ad Israhelis meritum perpetua cordis directione conscendet. quem ordinem etiam beatus Dauid ita spiritus sancti uaticinatione distinxit, in primis inquiens notus in Iudaea deus, id est in anima, quae adhuc sub peccatorum confessione retinetur: Iudaea enim confessio interpretatur. in Israhel autem, id est in eo qui uidens deum siue ut quidam interpretantur rectissimus dei est, non solum notus, sed etiam magnum nomen est eius. deinde ad sublimiora nos prouocans ac uolens etiam locum ipsum quo dominus delectatur ostendere et factus est, inquit, in pace locus eius, id est non in conflictu certaminis et conluctatione uitiorum, sed in castimoniae pace et cordis tranquillitate perpetua. hunc igitur pacis locum extinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu ac Sion spiritalis, id est specula dei consequenter effectus erit etiam habitatio eius. non enim in conflictu continentiae, sed in iugi uirtutum specula dominus conmoratur, ubi iam non retundit, non conprimit, sed in perpetuum confregit potentias arcuum, ex quibus uidelicet aduersus nos libidinum quondam iacula dirigebantur ignita. uidetis ergo, quia sicut non est in conluctatione continentiae, sed in castitatis pace locus domini, ita etiam habitatio eius in specula sit et contemplatione uirtutum. unde non inmerito portae Sion cunctis Iacob tabernaculis praeferuntur: diligit enim dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. quod autem per hoc ineuitabilem esse conmotionem carnis adseritis, quod urina, cum uesicam iugi stillatione repleuerit, quieta suscitet membra, licet ueris sectatoribus puritatis ad obtinendam eam nihil praeiudicet ista conmotio, quam haec sola interdum et tantum per soporem necessitas excitarit, sciendum tamen est, quod ita si conmota fuerint ad quietem propriam reducantur castitatis imperio, ut non modo cum nullo pruritu, sed ne cum minima quidem libidinis recordatione sedentur. et idcirco, ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut umoris cotidiani illa collectio pigrius arefactis influens membris illum quem ineuitabilem putatis corporis motum non solum rarissimum, uerum etiam lentum reddat ac tepidum, frigidumque ut ita dixerim ignem et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam instar admirabilis illius Moysaicae uisionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur, uel sicut illorum trium iuuenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaeicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis adflaret, ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam incipiamus iam in hoc corpore possidere: cum ambulaueris per ignem, non conbureris, et flamma non ardebit in te.

12

XII. De mirabilibus quae peculiariter in suis sanctis dominus operatur.

Magna enim uere atque mirifica sunt nec ulli hominum penitus nisi his tantum qui experti sunt nota quae dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis uasculo constitutis ineffabili liberalitate largitur. quae propheta mentis puritate perlustrans tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perueniunt exclamauit: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. alioquin nihil noui uel magni intellegitur propheta dixisse, si alio cordis affectu uel de aliis operibus dei haec pronuntiasse credatur. nullus etenim est hominum, qui mira esse opera dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat. ceterum illa, quae in sanctis suis cotidiana operatione dispensat ac speciali munificentia afluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, ut ea non solum nullo ualeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione conplecti, cum ab illo ignito feruore discedens ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit deuoluta. quis enim in se opera domini non miretur, cum insatiabilem uentris ingluuiem et sumptuosam gulae perniciosamque luxuriam ita in se uiderit fuisse conpressam, ut uix ipsum exiguum ac uilissimum cibum raro inuitusque percipiat? quis non obstupescat opera dei, qui illum ignem libidinis, quem naturalem antea et uelut inextinguibilem esse credebat, ita refrixisse persenserit, ut ne simplici quidem se corporis motu sentiat incitari? quomodo non uirtutem domini contremescat, quisque homines quondam diros atque truculentos, qui ad summum iracundiae furorem etiam blandissimis subditorum inritabantur obsequiis, ad tantam uiderit transisse lenitatem, ut non solum nullis iam conmoueantur iniuriis, sed etiam cum inlatae fuerint summa magnanimitate congaudeant? quis plane non miretur opera dei ac toto proclamet affectu: quia ego cognoui quod magnus est dominus, cum uel se uel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex delicato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit et egestate atque angustia praesentium rerum etiam uoluntarie perfruentem? ista sunt profecto mira opera dei, quae peculiariter anima prophetae similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. ista sunt prodigia quae posuit super terram, quae idem propheta considerans ad admirationem eorum cunctos populos aduocat dicens: uenite, et uidete opera dei, quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae. arcum conteret, et confringet arma: et scuta conburet igni. quod enim maius potest esse prodigium quam sub momento breuissimo ex rapacissimis publicanis apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores euangelii patientissimos reddi, ita ut eam quam persequebantur fidem etiam effusione sui sanguinis propagarent? ista sunt opera dei quae se cotidie una cum patre filius operari protestatur dicens: pater meus usque hodie operatur, et ego operor. de istis operibus dei beatus Dauid in spiritu canens benedictus, inquit, dominus deus Israhel, qui facit mirabilia magna solus. de istis et Amos propheta qui facit, inquit, omnia et conuertit ea, et transmutat in matutinum umbram mortis. haec nempe est inmutatio dexterae excelsi. de hac salutari operatione dei orat propheta dominum dicens: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, ut praetermittam illas secretas atque absconditas dispensationes dei, quas intra se peculiariter exerceri mens sanctorum omnium momentis singulis intuetur, illam caelestem infusionem laetitiae spiritalis, qua deiectus animus inspirati gaudii alacritate sustollitur, illos ignitos cordis excessus et tam ineffabilia quam inaudita solacia gaudiorum, quibus nonnumquam ignauissimo stupore torpentes ad orationem feruentissimam uelut de somno profundissimo suscitamur. hoc, inquam, est gaudium de quo beatus apostolus quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, eius scilicet qui terrenis uitiis hebetatus adhuc homo est et humanis inhaeret affectibus nihilque de istis dei muneribus intuetur. denique idem apostolus tam de se quam de similibus sibi, qui iam de humana conuersatione discesserant, subiecit dicens: nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.

13

XIII. Quod soli qui experiuntur agnoscant dulcedinem castitatis.

In his igitur omnibus quantum mens ad subtiliorem profecerit puritatem, tanto sublimius intuebitur deum et admirationis intra semet ipsam potius capiet incrementa quam loquendi facultatem aut sermonem narrationis inueniet. ut enim uim laetitiae huius inexpertus mente percipere, ita explicare sermone non ualebit expertus: tamquam si quis dulcedinem mellis ei qui numquam quicquam dulce gustauerit uelit sermonibus enarrare, profecto nec ille saporis illius suauitatem quam numquam ore percepit auribus capiet, nec ille dulcedinem quam gustus uoluptate cognouit uerbis poterit indicare, sed propria tantum agnitione suauitatis inlectus necesse est ut experti saporis iucunditatem intra semet ipsum solummodo tacitus admiretur. ita igitur quisquis in hunc quem praediximus uirtutum statum meruerit peruenire, haec omnia quae in suis peculiari gratia dominus operatur tacita mente perlustrans horumque omnium adtonita consideratione flammatus cum intimo cordis exclamabit affectu: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. istud ergo est mirabile opus dei, hominem carneum carnales affectus in carne positum respuisse et in tanta rerum atque incursuum uarietate unum tenere animi statum atque inmobilem in omni accedentium permutatione durare. qua uirtute fundatus senex quidam cum apud Alexandriam turbis infidelium circumfusus non solum maledictis, uerum etiam grauissimis inpellentium urgueretur iniuriis eique a subsannantibus diceretur: quid miraculi Christus uester, quem colitis, fecit? ille, ut, inquit, his ac maioribus, si intuleritis, non mouear nec offendar iniuriis.

14

XIIII. Interrogatio de continentiae qualitate et temporis modo, in quo castitas perfici possit.

Germanus: Quoniam nos admiratio non humanae huius neque terrenae, sed plane caelestis atque angelicae castitatis ita subito stupore confudit, ut terrorem magis desperationis incuteret quam ad expetendam se nostros animos prouocaret, quaesumus ut nos de obseruantiae qualitate ac temporis modo, quo adquiri uel perfici ualeat, doctrina plenissimae disputationis instituas, quatenus et consummari eam posse credamus et ad expetendam deinceps spatio constituti temporis animemur. inconprehensibilem namque eam in carne hac positis quodammodo iudicamus, nisi nobis ordo quidam ac uia qua ad illam ualeat perueniri certa ratione pandatur.

15

XV. Responsio, intra quod tempus possibilitas castitatis possit agnosci.

Chaeremon: Temerarium satis est super consummatione huius de qua loquimur castitatis in tanta praesertim uel uoluntatum diuersitate uel uirium certam temporis definire mensuram, quae non facile etiam in istis materialibus artibus ac uisibilibus disciplinis decerni potest. secundum intentionem namque animi atque ingenii qualitatem necesse est eas ab unoquoque uel celerius uel tardius adprehendi. rationem tamen obseruantiae et temporis modum, intra quem eius possibilitas agnoscatur, constantissime possumus praefinire. quisquis igitur extractus a cunctis confabulationibus otiosis et mortificatus ab omni ira ac sollicitudine curaque mundana duobus tantum paxamatiis fuerit cotidiana refectione contentus, et aquae satietate subtracta quietem somni trium siue ut alii statuerunt quattuor horarum spatio terminarit, nec tamen laborum aut continentiae huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide uana est omnis humani laboris intentio, non amplius quam sex mensibus perfectionem istius inpossibilem sibi non esse cognoscet. euidens tamen est iam proximae puritatis indicium incipere eam de proprii laboris industria non sperare. si enim uim uersiculi illius unusquisque in ueritate conceperit: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam, sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intellegens eam se non sua diligentia, sed domini misericordia consecutum, nec contra alios inmiti rigore moueatur, sciens humanam nihil esse uirtutem, si eam uirtus diuina non iuuerit.

16

XVI. De fine ac remedio castitatis.

Proinde unicuique nostrum aduersus spiritum fornicationis totis uiribus desudanti uictoria singularis est de merito conatus sui remedium non sperare. quae fides licet facilis ac plana omnibus uideatur, tamen tam difficile ab incipientibus quam ipsius castitatis perfectio possidetur. nam cum eis uel particula puritatis adriserit, continuo in conscientiae suae secretis elatione quadam subtiliter inlabente sibimet blandiuntur, credentesque eam se diligentiae suae studio consecutos necesse est ut superno illo praesidio paululum denudati tamdiu illis quas diuina uirtus extinxerat passionibus opprimantur, quamdiu experientia docente cognoscant se uiribus atque industria sua puritatis bonum obtinere non posse. et ut disputationem nostram de fine plenissimae castitatis longa lucubratione confectam breuiter concludamus in unum omnia quae copiose sparsimque digesta sunt colligentes, haec est consummatio castitatis, ut uigilantem monachum oblectatio libidinis nulla perstringat, ut quiescentem somniorum non fallat inlusio, sed cum dormienti tantum per sopitae mentis incuriam conmotio carnis obrepserit, quemadmodum sine ulla titillatione uoluptatis excita est, ita etiam sine ullo pruritu corporis conquiescat. haec de castitatis fine, quantum potuimus, non uerbis, sed experientia magistrante digessimus. quae licet a desidiosis ac neglegentibus arbitrer inpossibilia forsitan iudicanda, certus tamen sum a studiosis ac spiritalibus uiris agnoscenda pariter ac probanda. tantum namque inter hominem distat et hominem, quantum et illa ad quae animi eorum tendit intentio ab inuicem disparantur, id est uel caelum ab inferno uel Christus a Beliar, secundum sententiam domini saluatoris: si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit, et iterum: ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Huc usque beatus Chaeremon de castitatis perfectione disseruit admirabilemque doctrinam sublimissimae puritatis tali sermone conclusit, suadens stupentibus atque anxiis nobis, ut, quia iam noctis pars maior effluxerat, tradita quieti paululum membra naturali soporis cibo minime fraudaremus, ne languens torpore corporis sui etiam mens uigorem sanctae intentionis amitteret.

Latin text: Conlationes XXIIII, ed. M. Petschenig, Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 13, Vienna, 1886, checked against the scans; without the critical apparatus. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error