The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VI)
On foresight or contemplation
De prævidentia seu contemplatione.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Abiit aliquando Zacharias ad abbatem suum Silvanum, et invenit eum in excessu mentis, et erant manus ejus extensæ in cœlum. Et cum vidisset ita, clausit ostium, et exiit; et intrans circa horam sextam atque nonam, invenit eum eodem modo; circa decimam vero horam pulsavit, et ingressus, invenit eum quiescentem, et dicit ei: Quid habuisti hodie, Pater? Qui dixit ei: Infirmatus sum hodie, fili. Ille vero tenens pedes ejus, dicebat: Non te dimittam, nisi mihi indicaveris quid vidisti. Respondit ei senex: Ego in cœlum raptus sum, et vidi gloriam Dei, et illic steti usque modo, et nunc dimissus sum.
Dixit sancta Syncletica: Efficiamur prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ, ut astute intelligamus laqueos diaboli: nam prudentes fieri sicut serpentes dictum est, ut non ignoremus impetus diaboli et artes ejus. Etenim simile aliquid ex alio simili superatur, nam et simplicitas columbæ demonstratur.
Dicebat quidam Patrum: Quia dum sederent aliquando seniores et loquerentur de ædificationibus, erat inter eos unus prævidens; et vidit angelos manus agitantes et lavantes eos. Ut autem venisset locutio sæcularis, discedebant angeli, et volutabantur porci in medio pleni fetoribus, et polluebant eos; cum autem rursus loquerentur de ædificatione, veniebant iterum et lavabant eos angeli.
Dixit quidam senex: Hoc est quod scriptum est: Super duobus et tribus peccatis Tyri avertam me, super quatuor autem non avertam; cogitare malum, et consentire cogitatui, et loqui; quartum vero est perficere opus. In hoc ergo non avertitur ira Domini.
Dicebant de quodam sene magno in Scythi: Quotiescunque fratres ædificabant cellulam, egrediebatur cum gaudio, et ponens fundamentum non discedebat donec commoraretur; aliquando autem exiens ad fabricandam cellam contristabatur valde. Et dicunt fratres: Quare tristis ac mœstus es, abba? Qui dixit eis: Desolandus est locus iste, filii. Ego enim vidi quoniam accensus est ignis in Scythi, et accipientes fratres palmas cædentes exstinxerunt eum; et iterum accensus est; et accipientes fratres rursus palmas cædentes exstinxerunt eum; tertio accensus est et implevit totam Scythim, et jam non potuit exstingui. Ideo ego contristor ac mœstus sum.
Dixit quidam senex: Scriptum est. Justus ut palma florebit. Significat autem hic sermo bonorum actuum fructum altum et rectum ac dulcem: est vero in palma unum incarduum, et ipsum candidum omnem habens operationem in se; simile autem et super justo reperitur; unum enim ei et simplex est cor, ad Deum tantum respiciens. Est autem et album, habens illuminationem fidei, et omnis operatio justi in corde ipsius est; nam et acumen stimulorum ejus, adversus diabolum est propugnaculum.
Dixit aliquando alter senex: Sunamitis Elisæum suscepit, eo quod non haberet affectum cum aliquo homine. Dicitur Sunamites personam habere animæ, Elisæus vero personam Spiritus sancti. Quacunque ergo hora recedit anima a sæculari confusione et perturbatione, adveniet ei Spiritus Dei, et tunc poterit parere cum sit sterilis.
Alius quidam Patrum dixit: Quia oculi porci naturale habent figmentum, ita ut necessitate semper intendant in terra, nec aliquando possint respicere ad cœlum. Sic ergo et anima ejus qui in dulcedine delectatur voluptatum, semel delapsa in luxuriæ cœnum, difficile potest respicere ad Deum, aut sapere aliquid dignum Deo.
Fuit quidam magnus inter prævidentes; hic af firmabat dicens: Quia virtutem, quam vidi stare super baptisma, vidi etiam super vestimentum monachi, quando accipit habitum spiritualem.
Cuidam seni data est gratia videndi quæ fiebant, et dicebat: Quia vidi in cœnobio aliquando meditantem in cella fratrem, et ecce dæmon veniens stabat foris cellam. Et dum frater ille meditaretur, non prævalebat ingredi; cum autem cessasset meditando, tunc ingrediebatur ille dæmon.
Dicebant de quodam sene, quia deprecatus est Deum, ut videret dæmones. Et revelatum est ei: Non opus habes videre eos. Senex autem rogabat dicens: Quia, Domine, potes me protegere gratia tua. At vero Deus revelavit oculos ejus, et vidit eos, quia tanquam apes sic circumdant hominem, stridentes dentibus suis super eum; Angeli vero Dei increpabant eos.
Dixit quidam senex: Quia duo fratres erant ei vicini, unus peregrinus, et unus inchoris: erat autem peregrinus ille modicum negligentior; ille vero inchoris studiosus valde. Contigit autem ut dormiret ille peregrinus in pace. At ille senex vicinus eorum cum esset prævidens, vidit multitudinem angelorum deducentem animam ejus; et cum perveniret ad cœlum ut intraret, facta est quæstio de illo. Et venit vox de super dicens: Manifestum est quia modicum negligentior fuit, sed propter peregrinationem ejus aperite ei. Et post hæc dormivit et ille inchoris, et venit omnis cognatio ejus ad eum. Cernens vero ille senex non venire angelos ad deducendam animam ejus, miratus est; et cadens in faciem suam in conspectu Dei, dixit: Quomodo peregrinus ille cum negligentior fuerit talem gloriam habuit, et hic cum studiosus esset nihil hujusmodi meruit? Et venit ei vox dicens: Hic studiosus cum venit ut dormiret, aperuit oculos suos, et vidit parentes suos flentes, et consolata est anima ejus. Peregrinus vero ille, licet negligentior fuerit, nullum suorum vidit; et flevit, et Deus consolatus est eum.
Narravit alter quidam Patrum, quia erat aliquis solitarius in eremo Nilipoleos, et ministrabat ei quidam sæcularis, sed fidelis. Erat autem et in eadem civitate homo, qui erat dives, et impius. Contigit autem ut moreretur ille dives, et ducebat eum tota civitas simul et episcopus cum lampadibus. Egressus est autem et ille qui ministrabat illi solitario, secundum consuetudinem portans illi panes; et invenit, quia comederat eum bellua, et cecidit in faciem suam in conspectu Domini, dicens: Non surgam hinc, donec demonstretur mihi a Deo quæ sunt hæc; quia ille quidem impius talem apparatum habuit in deducendo; hic vero, qui servivit tibi die noctuque, ista pertulit. Et ecce angelus Domini veniens dixit ei: Ille impius habuit parvum opus bonum in hoc sæculo, et recepit illud hic, ut illic nullam requiem inveniat: iste autem solitarius, quia homo erat ornatus ad omnem virtutem, habebat vero et ipse, ut homo, modicum aliquid culpæ, et recepit illud hic, ut ibi inveniatur purus coram Deo. Et ita consolatus in his verbis, abiit glorificans Deum super judicia ejus, quia vera sunt.
Sancti Patres de Scythi prophetaverunt de ultima generatione, dicentes: Quid operati sumus nos? Et respondens unus ex illis vir magnæ vitæ, nomine Cyrion dixit: Non mandata Dei custodimus. At illi respondentes dixerunt: Hi vero qui fuerint post nos, quid erunt facturi? Qui dixit eis: Dimidium operis nostri operaturi sunt. Et dixerunt ei: Hi autem, qui post ipsos fuerint, quid facient? Qui respondit: Omnino non habebit operationem generatio illa ventura. Esse autem illis video tentationes, et qui reperti fuerint probati in tempore illo, meliores super nos et Patres nostros erunt.
Narravit quidam senex, dicens: Quia erat quædam virgo provecta ætate valde, quæ profecerat in timore Dei. Et interrogata a me, quæ res eam ad hanc adduxerit conversationem, illa ingemiscens cœpit dicere: Mihi quidem, o mirabilis vir, cum adhuc essem parvula, erat pater modestus ac mansuetus moribus, debilis vero et infirmus corpore: qui ita vixit curam sui agens, ut vix aliquando videretur ab his qui in eodem habitabant vico: terram autem suam assidue operabatur, et ibidem semper occupabat vitam suam. Si quando fortasse sanus fuisset, fructus culturæ suæ domi portabat; plurimum autem temporis in lecto et languoribus detinebatur, tantaque ei erat taciturnitas, ut ignorantibus eum sine voce crederetur esse. Mater vero mihi erat e contrario curiosa absque modo, et quæ ultra omnes quæ erant in regione hac turpior esset; sermones vero ejus ita ad universos movebantur, ut putaretur omne corpus ipsius lingua esse: lites frequentius commovebantur ad omnes ab ipsa; in ebrietate autem vini, cum viris luxuriosis demorabatur. Dispensabat autem et ea quæ intus domi erant tanquam meretrix pessima, ut etiam substantia multa valde non potuerit nobis sufficere; nam huic a Patre meo delegata erat dispensatio domus: corpore autem suo ita in turpitudine abutebatur, ut pauci de vico ipso potuerint effugere libidinem ejus. Nunquam corpori ejus morbus occurrit, nec dolorem aliquem sensit vel aliquantulum, sed a nativitate sua usque ad ultimum diem integrum sanumque corpus suum possedit. Inter hæc contigit ut pater meus longa ægritudine fatigatus moreretur, et continuo aer commotus est, et pluvia et coruscationes atque tonitrua aerem conturbabant, et neque nocte neque die imber cessando triduo super lectum sine sepultura fecit eum manere, ita ut homines vici illius moventes capita admirarentur quod tam malum universos lateret, dicentes: Sic enim Dei erat inimicus, ut nec terra eum recipiat ad sepulturam. Sed tamen ne intra domum dissoluta membra ejus ingressum prohiberent habitantibus, imminente adhuc aere turbido et pluvia descendente, vix aliquo modo eum sepulturæ tradidimus. At vero mater mea post hæc licentia plurima accepta, cum improbitate maxima corporis sui libidine abutebatur, et prostibulum deinceps faciens domum nostram in multa luxuria vixit atque deliciis. Et dum adhuc parvula essem, et deficeret nobis substantia nostra, vix aliquando cum timore, sicut mihi videtur, morte illius adveniente tantam meruit funeris prosperitatem, ut etiam putaretur aer simul in exsequiis deducere funus ejus. Ego vero post obitum ejus puellarem egressa ætatem, et desideria titillationesque jam corporis cum me permoverent, in quadam die ad vesperam, ut fieri solet, cogitare cœpi atque considerare cujus vitam eligerem imitandam; utrum patris, qui modeste, et mansuete, et sobrie vixit; sed rursum recogitabam illud, quia nihil in vita sua consecutus est boni, sed per omne tempus in infirmitate et tribulatione consumptus esset, ita finem vitæ accipiens, ut nec sepulturam ejus terra reciperet. Si igitur bona esset hujusmodi conversatio apud Deum, quare ergo tantum malorum consecutus est pater meus, qui sic vivere elegit? Sed sicut mater, inquit cogitatus meus, bonum est vivere, tradere voluptati, luxuriæ ac libidini corpus; etenim illa nullum opus turpe prætermisit; in ebrietate autem omne tempus incolumis atque prospere degens, ita vitam suam explevit. Quid ergo? Sic oportet me vivere, sicut mater vixit; melius est enim propriis oculis credere his quæ manifeste cognita sunt, et nihil prætermittere. Et cum placuisset mihi miseræ eidem me constituere vitæ, supervenit nox, et sopor continuo mihi accessit. Post hos sermones astitit mihi quidam grandi quidem corpore, aspectu autem horribilis; deinde intuendo me perterrens, iracunda visione et aspera voce interrogabat me: Dic mihi, inquit ille, quæ sunt cogitationes cordis tui? Ego autem ab aspectu ejus et habitu tremefacta, neque aspicere in eum audebam. Majore vero voce usus, iterum jussit ut ea quæ mihi placuerant pronuntiarem. Ego autem præ timore dissoluta, et omnes oblita cogitatus, nihil esse dicebam. Ille vero negante me revocabat universa ad memoriam, quæ in corde meo meditata eram. Ego autem convicta et ad precem conversa, supplicabam veniam consequi, et causam ei narrabam hujusmodi cogitatus. Qui ait mihi: Veni et vide utrosque, patrem et matrem, et quam volueris vitam deinde elige tibi; et apprehendens mihi manum, trahebat. Ducens autem me in quemdam campum magnum, habentem paradisos multos et diversos fructus, et varias arbores, et pulchritudinem inenarrabilem, introduxit me intus illic. Occurrens autem mihi pater meus, amplexatus est me, et osculabatur, filiam me vocans. Ego vero circumplexa eum, rogabam ut manerem cum ipso. At ille, Nunc, inquit, non potes hic esse; si vero mea sequi vestigia volueris, venies huc non post multum tempus. Cum autem adhuc ego deprecarer manere cum ipso, trahens me rursum manu, qui me ibi duxerat: Veni, ait, ostendam tibi et matrem tuam, quæ igne exuritur, ut scias ad quem horum debeas declinare vitam tuam. Statuens autem me in domo tenebrosa atque obscura, omni stridore perturbationeque repleta, ostendit mihi fornacem ignis ardentem et picem ferventem, et quosdam illic terribiles aspectu stantes super fornacem. Ego autem inspiciens deorsum video matrem meam in fornace usque ad collum demersam. stridentem dentibus et igne ardentem, et vermium multum fetorem fieri. Videns autem me illa, cum ululatu clamabat, filiam me vocans: Heu me, filia, de propriis operibus hæc patior; quia quasi deliramenta mihi videbantur universa quæ de sobrietate erant: opera autem fornicationis et adulterii non mihi credebam esse tormenta; ebrietatem vero et luxuriam non arbitrabar esse pœnas; et ecce propter parvam libidinem, quantam recipio gehennam et sustineo pœnas; ecce propter exiguas delicias quanta exsolvo tormenta; ecce pro contemptu Dei, quales recipio mercedes; apprehenderunt enim me universa immobilia mala. Nunc est tempus auxilii, o filia; nunc recordare nutrimentorum quæ a me consecuta es; nunc retribue beneficium si quid boni aliquando accepisti. Miserere, inquit, mei quæ ardeo igni et ab ipso consumor; miserere mei quæ in hujusmodi cruciatibus exanimor; miserere mei, filia, et porrigens manum tuam educ me de hoc loco. Me autem recusante hoc facere propter eos qui ibi astabant, rursus cum lacrymis clamabat: Filia mea, adjuva me, et noli despicere fletum propriæ matris tuæ: memento doloris mei in die parturientis te, et ne me despicias quæ gehennæ igne depereo. Ego autem a voce ejus lacrymis commota, humanum aliquid patiebar, et cœpi cum clamore condolens ei ingemiscere. Exsurgentes vero hi qui erant in domo mea, et accendentes ignem, causam mugitus mei interrogabant me: ego autem narravi eis quæ videram. Et sic etiam unum hoc deliberavi, ut patris mei sequerer vitam, certa facta per ineffabilem misericordiam Dei, quæ pœnæ repositæ sunt his qui maligne vivere volunt. Siquidem illa beata virgo ex ipsa visione cognoscens, multam esse et bonorum retributionem operum, et malorum actuum turpis vitæ maximas esse pœnas renuntiabat; ideoque efficiamur melioris consilii nobismetipsis, ut possimus beati fieri.
Narravit iterum senex et de quodam episcopo, ut maxime ex eo fiduciam accipientes diligentiam nostram in Deo habeamus ad salutem. Nuntiabatur a quibusdam episcopo, qui apud nos consistebat, sicut hæc ipse episcopus referebat, quasdam sæcularium matronarum duas esse mulieres fideles, quæ quasi impudice viverent. Episcopus autem ex his qui ei hæc nuntiaverant commotus est, et suspicatus ne forte et alæ hujusmodi essent, ad deprecandum Deum se convertit, inde certus effici rogans, quod et meruit. Post divinam enim illam atque terribilem consecrationem, dum accederent singuli ad participanda sancta mysteria, per vultus eorum cernebat animas quibus unaquæque subjaceret peccatis. Et peccatorum quidem hominum videbat facies nigras, quosdam vero ipsorum tanquam ab æstu exustas facies habentes, oculos autem rubeos ac sanguineos; alios autem eorum claros quidem facie, candidos vero amictu. Et alii quidem, cum acciperent corpus Domini, exurebat eos et incendebat; aliis autem sicut lumen efficiebatur in se. et per os ingressum, omne corpus eorum illuminabat. Erant autem inter ipsos etiam qui solitariam vitam elegerant, et hi qui in conjugiis erant, qui et ipsi ita esse videbantur. Deinde convertit se, et cœpit etiam ipse mulieribus distribuere, ut cognosceret quales et ipsarum essent animæ; et vidit simili modo fieri nigras atque rubeas facies earum, sanguineas quoque et albas. Interipsas autem advenerunt et illæ duæ mulieres, quæ accusatæ erant illi episcopo, propter quas maxime ad hanc precem et prævidentiam venerat: cernit etiam ipsas, dum accedunt ad sanctum mysterium, clarum habentes vultum et honorificum, candida vero stola circumamictas. Deinde cum et ipsæ participatæ fuissent mysterio Christi, factæ sunt sicut a lumine illustratæ. Rursum episcopus ad solitam precem convertebatur, supplicans Deo, et discere cupiens modum revelationum, quæ ei demonstratæ fuerant. Astitit autem angelus Domini, et de singulis interrogare præcipiebat. Sanctus vero episcopus continuo de illis duabus sciscitabatur mulieribus, si vera esset illa prima accusatio, an falsa; at vero angelus affirmabat vera esse omnia quæ dicta de eis fuerant. Episcopus quoque ait ad angelum: Et quomodo in perceptione corporis Christi splendidæ erant facies earum, albam autem stolam habebant, lumine quoque fulgebant non parvo? Ait autem angelus: Eo quod resipuerunt de actibus suis, et discedentes ab his lacrymis et gemitibus atque eleemosynis pauperum, per confessionem divinum meruerunt numerum: de cætero in his malis nunquam ambulare promittentes se, si quidem de prioribus delictis veniam mereantur. Propter hoc ergo meruerunt divinam immutationem, et a criminibus absolutæ sunt et vivent deinceps sobre ac pie, et juste. Episcopus autem mirari se dicebat, non tantum de immutatione illarum mulierum (hoc enim contigit multis fieri), sed Dei donum, qui non solum eas tormentis minime subjecit, sed etiam tantam eis dignatus est donare gratiam. Ait autem angelus ad eum: Admiraris hoc juste, quasi homo; Dominus autem ac Deus noster et vester cum naturaliter sit bonus ac misericors his qui discedunt a propriis delictis, et per confessionem accedunt ad eum, non tantum in tormenta eos ire non sinit, sed etiam furorem suum mitigat ab eis, et honore dignos facit; etenim sic dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo. Qui igitur cum inimici essent homines, mori pro ipsis elegit; non multo magis domesticos effectos eos, et pœnitentiam super his quæ gesserant agentes, absolvit a pœnis? His vero, quæ ab ipso præparata sunt, bona præstabit fruenda; hoc ergo scito, quia nulla delicta hominum vincunt clementiam Dei: tantum per pœnitentiam ea quæ pridem quis mala gesserat abluat actibus bonis. Cum enim sit misericors Deus, scit infirmitatem generis vestri, et passionum fortitudinem, et diaboli potentiam atque astutiam, et incidentibus quidem hominibus in peccatis, quasi filiis ignoscit, et exspectat correctionem eorum, patientiam habens in eis. Convertentibus vero atque ejus exorantibus bonitatem, tanquam infirmis compatitur; et absolvit confestim tormenta eorum, et donat eis bona quæ præparata sunt justis. Ait autem episcopus ad angelum: Obsecro te, dic mihi etiam vultuum differentias, in quibus peccatis unusquisque eorum subjaceat; ut etiam et de his agnoscens, ab omni liberer ignorantia. Angelus autem dixit ad eum: Hi quidem, qui splendido atque hilari vultu sunt, in sobrietate, et castitate, et justitia vivunt, modesti quoque et condolentes ac misericordes sunt. Hi vero qui nigras habent facies, fornicationis et libidinis operarii sunt, cæterisque sceleribus et delictis dediti. Hi vero qui apparuerunt sanguinei ac rubei, in malignitate et injustitia viventes sunt, amantes detractiones, blasphemi, dolosi, et homicidæ sunt. Rursum dicit ei angelus: Adjuva eos, si quidem salutem ipsorum desideras; propterea etiam meruisti orationum tuarum effectum, ut videndo discas discipulorum tuorum peccata et per admonitiones atque obsecrationes, meliores per pœnitentiam eos facias ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit a mortuis, Jesu Christo Domino nostro. Quantacunque igitur tibi virtus est et studium ac dilectio circa Dominum tuum Christum, omnem eorum gere providentiam, ut convertantur a propriis peccatis ad Deum, suadens eis manifeste quibus peccatis subjaceant, ne propriam desperent salutem ex hoc. Pœnitentibus quidem illis et convertentibus ad Deum animabus eorum salus erit et epulatio futurorum bonorum; tibi vero erit plurima merces, imitando Dominum tuum, qui cœlos quidem reliquit, in terris autem demoratus propter salutem hominum est.
Referebat quidam Patrum: Quia tres res sunt honorabiles apud monachos, quibus oportet nos cum timore, et tremore, et gaudio spirituali accedere: communicatio sanctorum sacramentorum, et mensa fratrum, et pelvis in qua fratrum pedes lavantur. Proferebatque exemplum tale, dicens: Erat quidem magnus senex prævidens, et contigit ei ut gustaret cum pluribus fratribus. Et comedentibus illis videbat in spiritu idem senex sedens ad mensam quosdam edentes mel, alios autem panem, alios vero stercus. Et admirabatur intra semetipsum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, revela mihi mysterium hoc, quia idem cibus omnibus appositus est super mensam; in manducando autem ita immutatus videtur: et quidam edunt mel, quidam vero panem, alii autom stercus. Et venit ei vox desuper, dicens: Quia illi qui manducant mel, hi sunt qui cum timore, et tremore, et gratiarum actione edunt ad mensam, et incessanter orant; et oratio eorum sicut incensum ascendit ante Deum, ideoque et mel comedunt. Qui autem panem manducant, hi sunt qui gratias agentes percipiunt ea quæ a Deo donata sunt. Illi vero qui stercus manducant, hi sunt qui murmurant et dicunt: Hoc bonum est, illud malum est. Hæc autem talia non oportet cogitare, sed magis glorificare Deum, atque laudes ei offerre, ut et in nobis impleatur illud quod dictum est: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloria Dei facite.
Latin text: Verba seniorum, Book VI of the Vitae Patrum, translated from the Greek by John, subdeacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 993–1022, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error