Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VI)

On the holy elders who worked signs

De sanctis senioribus qui signa faciebant.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

Dixit abbas Dulas discipulus abbatis Besarionis: Quia ambulantibus nobis secus littus maris, sitivi; et dixi abbati Besarioni: Abba, sitio valde. Et cum fecisset senex orationem, dixit mihi: Bibe de mari. Et dulcis facta est aqua, et bibi; ego autem hausi modicam in vase, ne forte iterum sitirem. Quod cum vidisset senex, dixit mihi: Ut quid vas implesti aqua? Dixi ei: Ignosce mihi, ne forte iterum sitiam. Et ait senex: Deus qui hic est, et ubique est.

2

Alio quoque tempore, cum necessarium ei esset, fecit orationem, et transivit Chrysoroan fluvium pedibus; ego autem admiratus satisfeci ei, dicens: Quomodo sentiebas pedes tuos, dum ambulares in aqua? Et ait senex: Usque ad talum sentiebam aquam, reliqua autem erat solida sub pedibus meis.

3

Rursus euntibus nobis ad alium senem, venit sol ad occasum. Et oravit senex, dicens: Obsecro, Domine, stet sol, donec perveniam ad servum tuum. Et factum est sic.

4

Venit aliquando quidam dæmonium habens in Scythi, et facta est pro eo oratio in ecclesia, et non egrediebatur dæmon ab eo, quia durus erat. Dicunt autem ad invicem clerici loci illius: Quid faciemus huic dæmoni? Nemo potest eum ejicere, nisi abbas Besarion; et si rogaverimus eum pro ipso, neque in ecclesiam veniet. Hoc ergo faciamus: ecce venturus est mane ante omnes in ecclesiam, faciamus eum qui vexatur sedere in loco ipsius, et cum ingredietur, stemus ad orationem, et dicamus ei: Excita fratrem istum, abba. Fecerunt autem sic. Veniente autem mane sene illo, steterunt ad orationem, et dicunt ei: Excita fratrem istum, abba. Et dixit senex illi patienti: Surge, egredere foras. Et confestim exivit ab eo dæmon, et sanus factus est ex illa hora.

5

Dicebant seniores aliquando abbati Eliæ in Ægypto de abbate Agathone: Quia bonus frater est. Et dicit eis senex: Secundum generationem suam bonus est. Qui dixerunt ei: Secundum autem antiquos quid? At ille respondens ait: Jam dixi vobis, quia bonus est secundum generationem suam; secundum antiquos vero, vidi hominem in Scythi, qui poterat facere ut sol staret in cœlo, sicut fecit Jesus filius Nave. Et hæc audientes obstupuerunt, et glorificaverunt Deum.

6

Dicebant de abbate Macario illo majore, quia ascendens de Scythi, portabat sportas, et fatigatus resedit et oravit, dicens: Deus, tu scis, quia jam non prævaleo. Et mox elevatus, inventus est super flumen.

7

Habebat quidam filium paralyticum in Ægypto, et adduxit eum ad cellam beati Macarii, et relicto eo ad ostium flente, recessit longe. Respiciens ergo senex, vidit puerum plorantem, et dixit ei: Quis te adduxit huc? Qui dixit: Pater meus projecit me hic, et abiit. Et dicit ei senex: Surge, et apprehende eum. Qui statim sanus factus est, et surgens apprehendit patrem suum, et sic abierunt in domum suam.

8

Dicebat abbas Sisois: Quando eram in Scythi cum abbate Macario, ascendimus metere cum eo septem nomina. Et ecce una vidua colligebat spicas de post nos, et non cessabat plorans. Vocavit ergo senex dominum agri illius, et dixit ei: Quid est aniculæ huic, quod semper plorat? Qui dixit ei: Quia vir ejus habuit depositum cujusdam, et mortuus est non loquens, et non dixit ubi posuit illud, et vult dominus depositi accipere eam et filios ejus in servitutem. Et ait senex: Dic illi ut veniat ad nos ubi requiescimus in caumate. Et cum venisset, dicit ei senex: Ut quid semper ploras? Quæ ait: Vir meus defunctus est, accipiens commendatum alicujus, et non dixit moriens ubi posuit illud. Et dixit ei senex: Veni, et ostende nobis sepulcrum viri tui. Et assumptis secum fratribus abiit cum ea. Et cum venissent ad locum ubi positus erat, dixit ad illam senex: Recede hinc in domum tuam. Et orantibus illis vocavit senex illum qui mortuus fuerat, dicens illi: Ubi posuisti alienum depositum? Qui respondens dixit ei: In domo mea absconditum est sub pede lectuli. Et ait illi senex: Dormi iterum usque in diem resurrectionis. Videntes autem fratres ceciderunt ad pedes ejus; quibus dixit senex: Non propter me factum est hoc, nihil enim sum; sed propter illam viduam et orphanos ipsius fecit Deus hanc rem: hoc enim est magnum, quia sine peccato vult Deus esse animam, et si quid petierit, accipit. Veniens autem nuntiavit viduæ illi ubi erat illud commendatum. At illa sumens illud, reddidit domino suo, et liberavit filios suos. Et qui audierunt hoc, glorificaverunt Deum.

9

Transiens aliquando abbas Emilis per quemdam locum, vidit quemdam monachum detentum a quibusdam tanquam homicidam. Accedens autem senex, atque interrogans fratrem illum, et comperto quia calumniabantur ei, dixit ad eos qui eum tenebant: Ubi est ille qui occisus est? et ostenderunt ei. Tunc approximans ipsi defuncto, dicit omnibus: Orate. Ipso vero expandente manus ad Deum, surrexit is qui defunctus erat. Et dixit ei coram omnibus: Dic nobis, quis est qui te interfecit? At ille dixit: Ingressus in ecclesiam commendavi pecunias presbytero, ipse surgens interfecit me, et portans projecit me in monasterium abbatis hujus; sed rogo vos ut tollantur ipsæ pecuniæ ab eo, et dentur filiis meis. Tunc ait ad eum senex: Vade, dormi, donec veniat Dominus et resuscitet te. Et confestim obdormivit.

10

Venerunt aliquando plures fratres ad abbatem Pastorem; et ecce quidam de cognatis ipsius habebat filium, et erat facies ejus per operationem diaboli conversa retrorsum. Videns autem pater ejus multitudinem Patrum, accipiens puerum sedebat foris plorans. Contigit autem ut unus seniorum egrederetur foras. Quem cum vidisset, ait: Quid ploras, homo? Qui dixit ei: Cognatus sum abbatis Pastoris, et ecce contigit puero huic tentatio ista; et volens eum huic seni offerre, ut eum curaret, timui; non enim vult nos videre; et nunc si cognoverit quia hic sum, mittit persequens, et minat me hinc. Ego vero videns præsentiam vestram præsumpsi venire hic. Ergo quomodo vis, abba, miserere mei, et introduc intus puerum hunc et ora pro ipso. Et accipiens eum senex, intravit, et usus est prudenter, et non eum statim obtulit abbati Pastori, sed incipiens a minoribus fratribus dicebat: Consignate puerum istum. Cum autem fecisset omnes per ordinem consignare eum, ad ultimum obtulit eum abbati Pastori, qui nolebat tangere eum. At illi rogabant eum, dicentes: Ut omnes, ita et tu, Pater, fac. Et ingemiscens surrexit et oravit, dicens: Deus, salva plasma tuum, ut non dominetur illi inimicus. Et consignans, curavit eum, et reddidit patri sanum.

11

Narravit quidam Patrum de aliquo abbate Paulo, qui erat in inferiores partes Ægypti, habitans juxta Thebaidam. Hic ergo Paulus tenebat manibus eos, qui dicuntur cornutæ, aspides et serpentes atque scorpiones, et scindebat eos per medium. Videntes autem hæc fratres, satisfacientes ei, interrogabant eum, dicentes: Dic nobis quid operatus es, ut acciperes gratiam istam? Qui ait eis: Ignoscite mihi, fratres, si quis possederit puritatem, omnia subjiciuntur ei, sicut Adæ quando erat in paradiso ante prævaricationem divini mandati.

12

Temporibus Juliani apostatæ, cum descenderet in Perside, missus est dæmon ab eodem Juliano, ut velocius vadens in Occidentem, afferret ei responsum aliquod inde. Cum autem pervenisset ille dæmon in quemdam locum, ubi quidam monachus habitabat, stetit ibidem per dies decem immobilis, eo quod non poterat ultra progredi, quia monachus ille non cessabat orando, neque nocte neque die. Et regressus est sine effectu ad eum qui miserat illum. Dixit autem ei Julianus: Quare tardasti? Respondit ei dæmon et dixit: Et moram feci, et sine actione reversus sum; sustinui enim decem dies Publium monachum, si forte cessasset ab oratione ut transirem, et non cessavit, et prohibitus sum transire, et redii nihil agens. Tunc impiissimus Julianus indignatus dixit: Cum regressus fuero, faciam in eum vindictam. Et intra paucos dies interemptus est a providentia Dei. Et continuo unus ex præfectis qui cum eo erant, vadens vendidit omnia quæ habebat, et dedit pauperibus, et veniens ad senem illum, factus est monachus magnus, et sic quievit in Domino.

13

Venit aliquando quidam sæcularis ad abbatem Sisoi in montem abbatis Antonii, habens filium suum secum; et in itinere mortuus est filius ejus, et non est conturbatus, sed cum fide tulit eum ad illum senem, et procidit cum filio suo tanquam pœnitentiam faciens, ut benediceretur ab eodem sene. Et surgens pater pueri reliquit filium suum ante pedes ipsius senis, et egressus est foras cellam. Porro senex putans, quia pœnitentiam ageret ante pedes ipsius puer ille, dixit ei: Surge, vade foras. Non enim sciebat quia mortuus erat. Et statim surgens egressus est. Et videns eum pater ejus, expavit, et intrans, adoravit senem, et dixit ei causam. Audiens autem hoc senex, contristatus est, non enim volebat hoc fieri. Præcipit itaque ei discipulus senis ut nemini nuntiaret hæc usque ad obitum ipsius senis.

14

Tentatus est aliquando Abraham discipulus ejusdem abbatis Sisoi a dæmonio; et videns eum idem senex, quia cecidit, surrexit et expandit manus suas ad Deum, dicens: Deus, vis non vis, non dimitto nisi curaveris eum. Et curatus est frater ille.

15

Senex quidam erat solitarius juxta Jordanem fluvium, et ingressus propter cauma in speluncam, invenit ibi leonem, et cœpit leo fremere dentibus suis ac rugire. Dixit autem ei senex: Quid angustiaris? est locus qui capiat et me et te. Si vero non vis, surgens egredere hinc. Leo autem non ferens, egressus est inde foras.

16

Ascendit quidam senex aliquando in Terenuthim de Scythi, et ibi divertit; videntes laborem abstinentiæ ejus, obtulerunt ei modicum vini. Alii autem audientes de ipso adduxerunt ad eum hominem quemdam, dæmonium habentem. Cœpit autem dæmon ille maledicere senem illum, dicens: Ad istum potatorem vini me adduxistis? Et senex quidem propter humilitatem nolebat eum ejicere; propter vero improperium ejus dixit: Credo in Christo, quia prius quam finem faciam, bibens calicem istum, egredieris ab eo. Et cum cœpisset senex bibere, clamavit dæmon, dicens: Incendis me. Et antequam consummaret bibens, exivit ab eo dæmon per gratiam Christi.

17

Misit quidam Patrum discipulum suum haurire aquam: erat autem puteus procul valde a cella ipsorum, et oblitus est portare funem secum. Dum vero venisset frater ille ad puteum, et cognovisset quia non portaverat funem, fecit orationem et clamans, dixit: O putee, putee, abbas meus dixit ut implerem lagenam istam aqua. Et continuo ascendit aqua usque ad summum putei, et implevit frater ille lagenam suam, et restituta est iterum in locum suum.

Latin text: Verba seniorum, Book VI of the Vitae Patrum, translated from the Greek by John, subdeacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 993–1022, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error