Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book VI)

On the excellent way of life of various saints

De conversatione optima diversorum sanctorum.

This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.

1

Retulit abbas Dulas, dicens: Ambulantes aliquando in eremo ego et abbas meus Besarion, venimus secus quamdam speluncam: in quam ingressi, invenimus ibi quemdam fratrem sedentem et operantem plectam de palmis; qui noluit respicere ad nos, neque salutare, nec omnino loqui voluit nobiscum. Dixit autem mihi senex: Eamus hinc, forsitan non est animus fratris istius loqui nobiscum. Egressi quoque inde, illico ambulavimus videre abbatem Joannem. Redeuntes vero venimus iterum per speluncam illam, ubi fratrem illum videramus. Et dixit mihi senex: Ingrediamur ad fratrem istum, si forte revelaverit ei Deus loqui nobiscum. Intrantes autem invenimus eum, quia dormierat in pace. At vero senex ait mihi: Veni, frater, colligamus corpus ejus; in hoc ipsum enim misit nos Deus ad recondendum eum. Cum autem colligeremus eum, invenimus quia natura mulier erat. Et admiratus est senex, dicens: Ecce quomodo et mulieres colluctantur adversus diabolum in eremo, et nos in civitatibus dehonestamur. Glorificantes ergo Deum qui protegit diligentes se, recessimus inde.

2

Dicebat abbas Vindemius, quia narravit abbas Macarius, dicens: Sedente me aliquando in Scythi, descenderunt duo adolescentes peregrini. Unus quidem ipsorum incipiebat mittere barbam, alius vero non adhuc. Venerunt autem ad me, dicentes: Ubi est cella abbatis Macarii? Ego autem dixi eis: Quid eum vultis? Responderunt: Audientes de eo, in Scythi venimus videre eum. Dico eis: Ego sum. Qui pœnitentiam agentes, dixerunt: Hic volumus manere. Ego autem cum vidissem eos delicatos, et quasi a divitiis, dixi eis: Non potestis hic sedere. Dixit ille major; Et si non possumus hic sedere, pergemus alibi. Dixi ergo apud animum meum: Ut quid eos persequor, et scandalizantur? Labor ipse faciet eos ut a semet fugiant. Tunc dixi eis: Venite, facite vobis cellulam, si potestis. Dicunt et illi: Ostende nobis tantummodo, et faciemus. Dedi autem eis securim et sportam plenam panibus, et salem; ostendi etiam illis duram petram, dicens: Excidite hic, et adducite vobis ligna de palude; et cum imposueritis tectum, sedete in eodem loco. Ego autem putabam quod fugerent propter laborem. At illi interrogaverunt me: Quid operabimur hic? Dico eis: Plectam de palmis; et sumens folia palmarum de palude, ostendi eis initium plectæ, et quomodo consuere deberent. Quibus etiam dixi: Facite sportas, et date custodibus ecclesiæ, et ipsi afferent vobis panes. Post hæc ergo recessi ab eis: ipsi autem patienter omnia quæcunque dixi eis fecerunt, et non venerunt ad me per tres annos. Sustinui autem et ego luctando cum animo meo, dicens: Putas, quæ est horum operatio, quia non venerunt interrogare me de cogitationibus suis? Qui enim de longinquo sunt, veniunt ad me; isti autem de proximo mihi non venerunt ad me: nam nec ad alium abierunt, nisi solum ad ecclesiam cum silentio accipere oblationem. Igitur oravi ego Deum jejunans una septimana, ut demonstraret mihi operationem istorum. Surgens autem post illam septimanam abii ad eos videre quomodo sederent. Et cum pulsassem, aperuerunt mihi, et salutaverunt me tacentes; faciensque orationem, sedi. Innuens autem ille major minori, ut egrederetur, ipse sedit facere plectam, nihil loquens. Et circa horam nonam significavit percutiens, et venit ille minor, et fecit modicam cocturam pulmenti. Apposuit vero et mensam, innuente ei illo majore, et posuit super eam tres paximates, et stetit tacens. Ego autem dixi: Surgite, manducemus. Et exsurgentes manducavimus; attulit vero lagunculam, et bibimus. Cum autem factum esset vespere, dicunt mihi: Vadis hinc? Respondi ego: Non, sed hic dormiam. Posuerunt autem mihi mattam in parte, et sibi in alium. angulum a parte: tulerunt etiam cingulos suos, et semicinctia sua, et posuerunt se dormire simul super mattam ante me. Cumque se reclinassent, oravi ad Deum ut mihi relevaret operationem ipsorum. Et apertum est tectum cellæ, et facta est lux magna sicut per diem, ipsi vero non conspiciebant lumen illud. Cum vero putarent quia ego dormirem, tetigit ille major minorem in latus. Et surrexerunt atque cinxerunt se, expandentes quoque manus in cœlum steterunt cum silentio. Et ego quidem videbam eos, ipsi vero me non videbant. Videbam ergo dæmones sicut muscas venientes superillum minorem fratrem, et alii quidem veniebant ut sederent super os ejus, alii vero super oculos. Et vidi angelum Dei habentem gladium ignis circumvallantem eum, atque insectantem ab eo dæmones. Illi autem majori non poterant appropinquare. Circa mane vero reclinaverunt se. Et ego feci meipsum quasi evigilantem, et ipsi fecerunt similiter. Dixit autem ille major hunc sermonem tantum: Vis dicimus duodecim psalmos? Dixi: Etiam. Et psallebat ille minor quinque psalmos, senos versus et unum alleluia; et per unumquodque verbum exibat lampas ignis de ore ipsius, et ascendebat in cœlum, Similiter autem et ille major cum aperiebat os suum psallens, tanquam fumus ignis egrediebatur de ore ejus et pertingebat in cœlum. Et ego dixi modicum ex animo, sicut et illi, opus Dei. Exiens autem dixi: Orate pro me. Ipsi autem satisfecerunt mihi tacentes. Et cognovi quia ille major perfectus est, illum autem minorem impugnabat adhuc inimicus. Post paucos autem dies dormivit ille major frater, et tertio die ille minor. Et cum aliqui Patrum advenirent abbati Macario, ducebat eos in cellam ipsorum, dicens: Venite videre martyrium horum minorum peregrinorum.

3

Duo quidam Patrum rogabant Deum ut ostenderet eis in quam pervenerint mensuram. Et venit eis vox, dicens: Quia in villa illa quæ est in Ægypto est sæcularis quidam, Eucharistius nomine, et uxor ejus vocatur Maria: nondum adhud pervenistis ad mensuram ipsorum. Exsurgentes autem illi duo senes, venerunt in vicum illum. Qui percontantes invenerunt cellulam ipsius, et uxorem ejus. Et dicunt ad illam: Ubi est vir tuus? At illa dicit eis: Pastor est ovium, et illas pascit. Et introduxit eos in domum suam. Cum autem sero factum esset, venit ipse Eucharistius cum ovibus; et videns illos senes, paravit illis mensam, misitque aquam in pelvim, ut lavaret pedes eorum. Qui dixerunt ei: Non gustabimus quidquam, nisi indicaveris nobis operationem tuam. Tunc ille Eucharistius cum humilitate dixit eis: Ego pastor sum ovium, et hæc uxor mea est. Cum vero perseverassent illi duo senes, rogantes eum ut omnia denuntiaret eis, ipse nolebat dicere. Tunc dixerunt ei: Dominus nos misit ad te. Audiens autem hoc verbum, timuit, dixitque eis: Ecce istas oves habemus a parentibus nostris, et quidquid ex eis donaverit mihi Deus, facimus illud tres partes: partem unam pauperibus, et unam partem in susceptione peregrinorum, et tertiam partem ad usum nostrum. Ex quo autem accepi uxorem, neque ego pollutus sum, neque illa, sed virgo est, singuli autem remoti a nobis dormimus; et noctu quidem induimus saccos, in die vero vestimenta nostra. Et usque nunc nemo hominum hæc cognovit. Cumque hæc audissent illi patres admirati sunt, et recesserunt glorificantes Deum.

4

Venit aliquando abbas Macarius ille Ægyptius de Scythi in Montem Nitriæ in die oblationis, ad monasterium abbatis Pambo, et dixerunt ei seniores loci illius: Dic fratribus verbum ædificationis, Pater. Qui dixit eis: Ego nondum factus sum monachus, sed vidi monachos. Et dixit: Sedente enim me aliquando in cella in Scythi, perurgebant me cogitationes meæ, dicentes: Surgens, vade usque in desertum, et considera quod illic vides. Et permansit reluctando hujusmodi animus meus per quinque annos, dicens: Ne forte a dæmonibus sit hæc suggestio. Cum ergo perseverasset cogitatio ista in me, abii in eremo, et reperi ibidem stagnum aquarum. et insulam in medio ejus. Veniebant quoque diversa animalia eremi, et bibebant ex eo: inter quæ vidi duos homines nudos, et contremuit corpus meum; putabam enim quia spiritus sunt. Cumque vidissent illi me trepidantem, locuti sunt ad me, dicentes: Noli timere, et nos enim homines sumus. Dixi itaque illis: Unde estis, et quomodo in hanc eremum venistis? Qui dixerunt: De cœnobio fuimus, et factus est nobis consensus, et egressi sumus huc; ecce quadraginta anni sunt. Erat autem unus ex ipsis Ægyptius, alius vero Libycus. Interrogaverunt autem me et ipsi dicentes: Quomodo est mundus, et si ascendit aqua secundum tempus suum, si etiam habet mundus abundantiam suam? Respondi eis: Etiam. Quos et ego interrogavi: Quomodo possum fieri monachus? Dicunt mihi: Nisi quis renuntiaverit omnibus quæ in mundo sunt, non potest fieri monachus. Quibus dixi: Ego infirmus sum, et non possum sicut vos. Responderunt mihi: Si non potes sicut nos, sede in cella tua, et plange peccata tua. Interrogavi ergo eos, dicens: In hieme non sentitis frigus, aut in æstate non incenditur corpus vestrum in caumate? At illi dixerunt: Deus fecit nobis hanc dispensationem, ut neque in hieme frigus, neque æstate ardorem sentiamus. Ideoque dixi vobis quia ego nondum factus sum monachus, ignoscite mihi, fratres.

5

Sedebat aliquando abbas Sisois solus in monte abbatis Antonii: moram autem faciente ministro ejus venire ad eum, per menses decem non vidit hominem. Ambulans autem per montem, invenit quemdam Pharanitem capientem animalia agrestia. Cui senex dixit: Unde venis, aut quantum tempus habes hic? At ille dixit: Vere, abba, habeo undecim menses in monte isto, et non vidi hominem nisi te. Audiens autem hæc senex, intravit in cellam suam, et percutiebat seipsum, dicens: Ecce, Sisoi, existimabas te aliquid fecisse, et neque, ut sæcularis hic, ita fecisti.

6

Item ipse abbas Sisois sedens in cella, semper claudebat ostium suum. Dicebatur autem de ipso quoniam in die dormitionis suæ, cum sederent circa eum Patres, resplenduit tanquam sol facies ejus, et dixit ad eos: Ecce abbas Antonius venit. Et post pusillum rursum dicit eis: Ecce chorus prophetarum venit. Et iterum amplius facies ejus resplenduit, et dixit: Ecce chorus apostolorum venit. Et dupliciter refulsit adhuc facies ejus; et ecce ipse quasi cum aliquibus loquebatur. Deprecati sunt autem senes illum, dicentes: Cum quo loqueris, Pater? Qui dixit eis: Ecce angeli venerunt accipere me, et rogo ut dimittar pœnitere modicum. Dicunt ei seniores: Non indiges pœnitentia, Pater. Dixit autem illis: Vere nescio meipsum vel initium pœnitentiæ arripuisse. Et cognoverunt omnes quia perfectus esset. Et rursum subito facta est facies ejus sicut sol, et timuerunt omnes. Dixit autem eis: Videte, ecce Dominus venit, dicens: Afferte mihi vas electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum. Et factus est sicut fulgur, et repletus est totus locus ille odore suavitatis.

7

Dicebant de abbate Hor: Quia neque mentitus est unquam, neque juravit, neque maledixit hominem, neque si necesse non fuit, locutus est alicui.

8

Idem abbas Hor dicebat discipulo suo: Vide ne aliquando alienum verbum adducas in cellam istam.

9

Duo quidam magni senes ambulabant in eremo quæ est juxta Scythim: et audientes murmur cujusdam vocis de terra, quæsierunt introitum speluncæ, in quam ingressi repererunt ibidem quamdam aniculam, virginem sanctam, jacentem infirmam, et dicunt ei: Quando huc advenisti, anus; aut quis est qui tibi ministrat? Nihil enim invenerunt in ipsa spelunca, nisi solam ipsam jacentem infirmam. At illa dixit: Trigesimum octavum annum habeo in spelunca hac eremi cum tanta sufficientia serviens Christo, et non vidi hominem nisi hodie; misit enim vos Deus, ut sepeliatis corpus meum. Cumque hoc dixisset, quievit in pace. Patres vero illi glorificaverunt Deum, et recondito corpusculo ejus, recesserunt in locum suum.

10

Narraverunt de quodam solitario quia exiit in eremum vestitus lineo sacco tantum. Cumque perambulasset tres dies, ascendit supra petram, et vidit sub ipsa viridem herbam, et hominem pascentem tanquam bestiam. Descendens autem occulte, tenuit eum; senex vero ille cum esset nudus, nec ferre posset odorem hominum, angustiatus vix potuit evadere de manibus ejus, et fugiebat. Ille quoque frater exiit, post ipsum currens et clamans: Exspecta me, quia propter Deum te sequor. At ille conversus, dixit ei: Et ego propter Deum fugio abs te. Frater autem ille post hæc projecit levitionem, qua erat indutus, et sequebatur eum. Quem cum vidisset senex, quia jactaverat indumentum suum, sustinuit eum. Et cum appropinquasset ei, dixit ad illum senex: Quando projecisti materiam mundi abs te, et ego te exspectavi. Rogabat autem frater ille, dicens: Pater, dic mihi verbum quo salvus efficiar. Qui dixit ei: Fuge homines. et tace, et salvus eris.

11

Narrabat quidam solitarius fratribus, qui erant in Raythum ubi sunt septuaginta arbores palmarum, in locum, ubi applicuit Moyses cum populo, quando egressus est de terra Ægypti, sic dicens: Cogitavi aliquando debere me ingredi in interiorem eremum, si forte invenirem aliquem interius me habitantem in eremo, et servientem Domino nostro Jesu Christo. Ambulans autem quatuor dies ac noctes inveni speluncam: et cum appropinquassem, respexi intus, et vidi sedentem hominem, et pulsavi secundum consuetudinem monachorum, ut egredientem salutarem eum. At ille non movebatur; requieverat enim in pace. Ego autem nihil dubitans introivi: et cum tenuissem scapulam ipsius, confestim dissolutus est, et factus est pulvis. Deinde aspiciens, vidi colobium pendens; cum vero et hoc tenuissem, dissolutum est, et in nihilum redactum est. Cum autem de hoc hæsitarem, egressus sum inde, et perambulabam in desertum, in quo rursus aliam reperi speluncam, et vestigia hominis ibidem. Factus sum autem alacrior. Appropinquans autem ad ipsam speluncam, ut iterum pulsavi, et nemo mihi obaudivit, ingressus nullum inveni: stans autem foras speluncam, dicebam intra meipsum: Quia hic oportet venire hunc servum Dei, ubicunque fuerit. Cum vero jam præterisset dies, vidi bubalos venientes, et illum servum Dei venientem cum eis nudum, de capillis cooperientem quæ inhonesta erant corporis sui. Qui appropinquans mihi, existimabat me spiritum esse, et stetit ad orationem. Nam multum tentatus fuerat a spiritibus, sicut ipse postea dicebat. Ego autem hæc intelligens, dicebam ei: Serve Dei, et ego homo sum; vide vestigia mea et contrecta me, quia caro et sanguis sum. Cum vero post orationem dicto Amen, respexisset me et consolatus fuisset, introduxit me in speluncam, et interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti? Cui ego dixi: Requirendi gratia servos Dei veni in hanc solitudinem, et non me fraudavit Deus a desiderio meo. Ego autem interrogavi eum rursus, dicens: Quomodo et tu huc venisti, et quantum tempus habes, aut quod est alimentum tuum, vel quomodo cum sis nudus, non indiges vestimento? Qui dixit mihi: Ego in cœnobio eram Thebeæ, et opus meum erat lini textura: subintravit autem in animum meum cogitatus, ut inde exiens singulariter sederem: et poteris, inquit, quietus esse, et suscipere peregrinos, et pluriorem mercedem habere ex eo, quod acquisieris de opere tuo. Ut autem consensi cogitationi huic, et opere perfeci eam, exiens ædificavi mihi monasterium, ibique veniebant qui mihi injungebant opus. Cumque jam multum esset quod congregaveram, festinabam pauperibus ac peregrinis illud distribuere. Sed adversarius noster diabolus invidens mihi, sicut et semper et tunc, futuram in me fieri retributionem machinabatur auferre, eo quod festinabam labores meos Deo offerre. Videns enim unam virginem sacram injungentem mihi species, et eas me perficientem atque reddentem, immisit ei ut rursus mihi alias demandaret species. At vero ubi jam consuetudo facta est ac fiducia major, postremo etiam tactus manuum et risus, ac simul convescere, ad ultimum concepimus dolorem, et peperimus iniquitatem. Cum autem mansissem in eadem ruina sex mensibus, postea cogitavi, dicens: Quia aut hodie, aut crastino, aut post multos annos morti addictus, æternum habebo supplicium. Si enim quis uxorem hominis violaverit, pœnis æternis legitime subjacebit; quantis tormentis dignus est, qui Christi stupraverit sponsam? Et sic occulte in hanc eremum cucurri, omnia relinquens illi mulieri, veniensque huc inveni hanc speluncam, atque fontem hunc, et istam palmam afferentem mihi botryones duodecim dactylorum: per singulos menses affert mihi unum botryonem, qui mihi sufficit triginta diebus, et post hunc maturatur alter. Post tempus autem multum creverunt capilli mei, et cum jam disrumperentur vestimenta mea, de ipsis, quam decet, partem operui corporis mei. Dum autem rursum eum interrogarem, si in primordiis difficultatem habuisset ibidem, ait mihi: In initiis afflictus suum valde dolore jecoris, ita ut humi jacens non possem stans psalmum dicere, sed prostratus in terra, clamabam ad Altissimum. Cum autem in spelunca essem in dolore valido atque defectione, ut etiam nec egredi jam possem, vidi virum intrantem et juxta stantem ac dicentem mihi: Quid pateris? Ego autem confortatus ab eo modicum, dixi ei: Hepar doleo. Qui dixit mihi: Ubi doles? Cum vero ostendissem ei, digitos manus suæ in directum conjungens, divisit locum illum tanquam per gladium, et avellens jecur, ostendit mihi vulnera, et raso jecore manu sua in pannum ipsas scabies misit, atque rursum ipsum jecur imponens manibus suis, locum ipsum reclusit. Et ait mihi: Ecce sanus factus es, servi Domino nostro Jesu Christo sicut oportet. Et ex tunc factus sum sanus, et sine labore jam sum hic. Ego autem multum illum rogavi ut manerem in interiorem eremum. Et ait mihi: Non potes sufferre dæmonum impetus. Et ego hoc ipsum considerans, rogabam ut orans pro me dimitteret me. Qui cum orasset, dimisit me. Hæc vobis narravi ædificationis gratia.

12

Dicebat rursus alius senex: Qui etiam dignus effectus est episcopus civitatis Oxyrynchi, tanquam ab alio hæc audisset, sed ipse erat qui hoc fecerat. Visum est, inquit, mihi aliquando intrare in interiorem eremum, quæ est circa Oasa, ubi genus est Mazicorum, ut viderem, si forte invenirem aliquem Christo servientem. Sumens itaque paucos paximates, et quasi dierum quatuor aquam in vase, iter meum faciebam. Transactis vero quatuor diebus, consumptisque cibis, exspectabam quid agerem. Et confidens dedi meipsum ad pergendum. Ambulavi quoque alios quatuor dies sine cibo perdurans. Cumque jejunium et laborem itineris ferre non posset corpus meum, in pusillanimitatem veni, ac sic jacebam in terra. Veniens autem quidam, digito suo tetigit labia mea, tanquam si medicus de sputo oculum percurrat; statim vero confortatus sum, ita ut putarem me neque ambulasse, neque famem pertulisse. Cum ergo vidissem venientem in me virtutem hanc, surgens perambulabam desertum. Præteritis itaque aliis quatuor diebus, rursum fatigatus defeci. Cumque extendissem manus meas in cœlum, ecce vir ille, qui pridem me confortaverat, iterum digito suo quasi liniens labia mea, confortavit me. Peracti sunt autem dies decem et septem, et post hæc invenio tugurium, et arborem palmæ, et virum stantem, cujus capilli capitis erant pro indumento ipsius; qui capilli canitie ejus erant candidi per totum. Erat autem et terribilis aspectu. Cumque vidisset me, stetit ad orationem. Et expleto Amen, cognovit me esse hominem, tenensque mihi manum interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti, et si adhuc constant omnia quæ sunt in mundo, si adhuc etiam sunt persecutiones? Ego autem dixi ei: Vestri gratia, qui in veritate Domino Jesu Christo servitis, hanc perambulo eremum; persecutio vero cessavit per potentiam Christi. Edissere mihi nunc, obsecro te, et tu quomodo huc advenisti? At ille cum lamentatione plorans, cœpit dicere mihi: Ego episcopus eram, et persecutione facta, multis mihi illatis suppliciis, cum jam ferre non possem tormenta, postea sacrificavi. In me ipsum autem deinde reversus, agnovi iniquitatem meam, et dedi meipsum ad moriendum in hanc eremum; et sum degens hic annis quadraginta novem in confessione et obsecratione ad Deum, si forte dimittatur mihi peccatum meum. Et victum quidem præstitit mihi Dominus ex hac palma, consolationis vero indulgentiam non accepi, usque ad quadraginta octo annos: in hoc autem anno consolatus sum. Hoc autem dicens, repente surrexit; et currens exiit foras, et stetit in oratione diu. Cum autem complesset orans, venit ad me. Intuens autem ego faciem ejus, exterritus trepidavi, factus enim erat ipse tanquam ignis. Dixit ergo mihi: Noli timere. Deus enim te misit, ut funeri tradas corpus meum, atque sepulturæ. Dum autem consummasset hæc dicens, statim extendens manus pedesque, finem vitæ fecit. Dissuta ergo tunica mea, ego dimidiam mihi tenui, et dimidia involutum sanctum corpusculum abscondi in terra. Recondito ergo illo, continuo palma illa aruit, et tugurium illud cecidit. Ego autem multum flevi, obsecrans Deum, si quomodo mihi præstaret palmam illam, ut perseverarem in loco illo residuum tempus meum. Ut autem non est hoc factum, dixi apud me: Non est voluntas Dei. Orans ergo tendebam iterum ad sæculum, et ecce homo qui linivit labia mea veniens apparuit mihi, atque confortavit me, et ita convalui pervenire ad fratres, et narravi eis hæc, rogans eos ne desperarent semetipsos, sed per pœnitentiam invenirent Deum.

13

Frater quidam interrogavit senem, dicens: Nomen est quod salvat, aut opus? Respondit ei senex: Opus. Et ait senex: Scio enim fratrem orantem aliquando, et statim audiebatur oratio ejus. Subintravit autem in animo ejus cogitatus, velle videre animam peccatoris et justi, quomodo abstrahitur a corpore. Et nolens Deus contristare eum in desideriis ejus, dum sederet in cella sua, ingressus est lupus ad eum, et tenens ore suo vestimenta ipsius fratris, trahebat eum foras. Surgens autem frater sequebatur eum: lupus autem duxit eum usque ad aliquam civitatem, et dimittens fratrem illum, recessit. Cum vero sederet foras civitatem in monasterio, in quo erat quidam habitans, qui habebat nomen quasi magni solitarii, ipse vero solitarius infirmus erat, exspectans horam mortis suæ. Frater ille qui ibidem venerat, videbat multam præparationem fieri cereorum et lampadarum propter solitarium illum, tanquam per ipsum Deus panem et aquam inhabitantibus civitatem illam præstaret atque salvaret eos, et dicebant: Si hic finierit, simul omnes moriemur. Facta autem exitus ejus hora, vidit frater ille tartaricum inferni descendentem super solitarium illum, habentem tridentem igneum, et audivit vocem dicentem: Sicut anima ista non me fecit quiescere, neque una hora in se, sic neque tu miserearis ejus evellens eam. Deponens igitur tartaricus ille quem tenebat tridentem igneum, in cor solitarii illius, per multas horas torquens eum, abstraxit animam ejus. Posthæc autem ingressus frater ille in civitatem, invenit hominem peregrinum jacentem in platea ægrotum, non habentem qui ei curam adhiberet; et mansit cum eo die una. Et cum venisset hora dormitionis ejus, conspicit frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus. Et sedens unus a dextris et alius a sinistris ejus, rogabant animam ejus, ut egrederetur foras; et non exibat, quasi nolens relinquere corpus suum. Dixit autem Gabriel ad Michaelem: Assume jam animam istam ut eamus. Cui Michael respondit: Jussi sumus a Domino, ut sine dolore ejiciatur, ideoque non possumus cum vi evellere eam. Exclamavit ergo Michael voce magna dicens: Domine, quid vis de anima hac, quia non acquiescet nobis, ut egrediatur? Venit autem ei vox: Ecce mitto David cum cithara, et omnes Deo psallentes in Jerusalem, ut audiens psalmum ad vocem ipsorum egrediatur. Cumque descendissent omnes in circuitu animæ illius cantantes hymnos, sic exiens anima illa sedit in manibus Michael, et assumpta est cum gaudio.

14

Dixit iterum qui supra, de quodam sene, quia venit aliquando in civitatem, ut venundaret vasa quæ operatus fuerat. Et cum explicuisset ea, contigit eum sedere ante januam cujusdam divitis, qui jam moriebatur. Sedens ergo senex ille, vidit equos nigros, et ascensores eorum nigros et terribiles, habentes singulos baculum igneum in manu sua. Cum ergo jam pervenissent ad januam illam, statuerunt equos suos foras, et intravit unusquisque cum festinatione. Infirmus autem ille videns eos, clamavit voce magna, dicens: Domine, adjuva me. At illi dixerunt ei: Nunc memor factus es Dei, quando tibi sol obscuratus est? quare usque in hodiernum diem non exquisisti eum, dum adhuc tibi splendor erat diei? Nunc autem in hac hora non est tibi portio spei neque consolationis.

15

Dixerunt Patres, fuisse quemdam Macarium, qui Scythi primus monasterium fecit. Est enim locus ipse eremi longe a Nitria, habens intervallum itineris die noctuque. Est autem et grande periculum euntibus ibidem: si enim modicum quis erraverit, vagatur periclitans per eremum. Sunt autem illic omnes perfecti viri, nec aliquis imperfectus potest in eodem loco tam feroci perdurare, quia omnino aridus est, absque ulla consolatione eorum quæ necessaria sunt. Hic igitur prædictus vir Macarius, cum esset homo de civitate, conjunctus est aliquando illi Macario majori. Et cum venissent ad transfretandum Nilum fluvium, contigit eos ingredi in navi majore, in qua tribuni duo quidam cum multa intraverant extollentia, habentes intus rhedam totam æream, et equos quibus freni aurei erant, et obsecundantes quosdam milites, et pueros torques utentes, atque aliquos aureos habentes cingulos. Videntes ergo tribuni illi hos duos monachos veteres pannos indutos, et in angulo sedentes, beatificabant exiguitatem ipsorum. Unus vero ex tribunis illis ait ad eos: Beati estis vos, qui mundo huic illusistis. Respondens autem ille urbanus Macarius, dixit ad eos: Nos quidem mundo isti illusimus, vobis autem mundus hic illusit. Scito tamen quia non volens hoc dixisti; utrique enim beati dicimur, id est Macarii. At ille tribunus compunctus in verbo ejus, regressus domum, exspoliavit se vestimenta sua, et cœpit esse monachus, faciens eleemosynas multas.

16

Dicebant de eodem abbate Macario majore, quia dum ambularet aliquando in eremum, invenit caput hominis mortui in terra jacens; quod cum moveret de virga palmæ, quam in manu habebat, locutum est caput illud ad eum. Cui dixit senex: Quis es tu? Respondit caput illud ad senem: Ego eram sacerdos gentilium qui commanebant in loco hoc, tu vero es abbas Macarius, qui habes Spiritum sanctum Dei. Quacunque ergo hora misertus fueris eorum qui sunt in tormentis, et oraveris pro eis, tunc consolantur pusillum. Dicit ei senex: Et quæ est ipsa consolatio? Respondit illud caput: Quantum distat cœlum a terra, tantum est ignis sub pedibus nostris, et super caput nostrum. Stantibus ergo nobis in medio ignis, non est ut quis facie ad faciem videat proximum suum. Ait ergo senex cum fletu: Væ illi diei, in qua natus est homo, si hæc est consolatio supplicii. Rursum dixit senex: Est pejus tormentum ab his? Respondit caput illud: Major pœna subtus nos est. Dixit ei senex: Et qui sunt in ipsa? Dicit ei caput illud: Nos qui ignoravimus Deum, vel ad modicum habemus aliquid misericordiæ; hi vero qui cognoverunt Deum, et negaverunt eum, nec fecerunt voluntatem ejus, hi sunt subtus nos. Et post hæc sumens senex caput illud sepelivit.

17

Orante aliquando eodem abbate Macario in cella sua, venit ei vox, dicens: Macari, nondum pervenisti ad mensuram illarum duarum mulierum illius civitatis. Surgens ergo mane senex, accepit virgam suam palmeam, et cœpit pergere in civitatem. Cum ergo pervenisset, reperto loco pulsavit ad januam. Egressa autem una, suscepit eum in domum suam. Et cum sedisset, vocavit eas: quæ cum venissent, sederunt cum eo. Ait autem ad eas senex: Propter vos laborem tantum pertuli: dicite mihi nunc operationem vestram, quæ vel quomodo est. At illæ dixerunt: Crede nobis, quia hac nocte non fuimus sine viris nostris. Quam ergo operationem possumus habere? At vero senex cum satisfactione rogabat eas, ut manifestarent ei actum suum. Tunc dixerunt ei: Nos quidem secundum sæculum extraneæ nobis sumus; placuit autem nobis nubere duobus fratribus secundum carnem. Quindecim annis nos hodie duæ habitamus in una domo, et nescimus si aliquando litigavimus ad invicem, aut vel sermonem turpem dixit una ex nobis ad alteram, sed in pace et concordia peregimus totum tempus hoc. Subintravit autem nobis in animum ingredi in monasterium virginum, et rogati viri nostri, non nobis consenserunt in hoc. Cum vero minime valuissemus obtinere hujusmodi consilium, disposuimus testamentum inter nos et Deum, ut usque ad mortem per os nostrum non egrediatur sermo sæcularis. Audiens autem hoc abbas Macarius, dixit: In veritate dico, quia neque virgo, neque sub marito agens, neque monachus, neque sæcularis, sed secundum unuiuscujusque propositum, Deus omnibus præstat Spiritum sanctum.

18

Dicebant Patres de aliquo sene magno, quia cum ambularet in eremo, vidit duos angelos comitantes secum, unum a dextris, et alium a sinistris suis. Dum vero ambularent, invenerunt cadaver in via jacens. Et cooperuit ille senex nares suas propter fetorem: fecerunt autem et angeli similiter. Et profecti pusillum, dixit senex: Et vos hoc odorastis? Qui dixerunt ei: Nequaquam, sed propter te cooperuimus et nos; nam immunditiam mundi hujus non odoramus nos, neque appropiat nobis; sed animas, quæ fetorem peccatorum habent, ipsarum odorem nos odoramus.

Latin text: Verba seniorum, Book VI of the Vitae Patrum, translated from the Greek by John, subdeacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 993–1022, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error