The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
That one must be hospitable and merciful with gladness
De eo quod oporteat hospitalem esse et misericordem in hilaritate.
Perrexerunt aliquando quidam Patrum ad abbatem Joseph in Panepho, ut interrogarent eum de susceptione fratrum, qui superveniunt ad eos, si deberent sibi relaxare abstinentiam suam cum ipsis, et congaudere eis. Et priusquam interrogarent eum, dixit senex discipulo suo: Considera quod facio hodie, et exspecta; et posuit duo sedilia de scirpo in fasciculis ligata, unum a dextra et unum a sinistra; et dixit: Sedete. Et intravit in cellam suam, et vestivit se res vetustas. Et exiens transivit in medio eorum; et iterum intravit et vestivit se rescellas suas, quas prius habuerat. Et egressus iterum sedit in medio eorum. Illi autem stupentes in id quod fecerat senex, interrogaverunt eum quid hoc esset. Et dixit eis: Vidistis quid feci? Dixerunt: Etiam. Et ille dixit: Ne mutatus sum ego pro contumeliosa veste? Et dixerunt: Non. Et ipse dixit iterum: Ne læsus sum de meliori veste? Et dixerunt: Non. Et ille dixit: Sic ego ipse sum in utrisque; et sicut priori veste mutatus non sum, nec sequenti læsus sum; ita debemus in susceptione fratrum facere, sicut in sancto Evangelio legitur: Date quæ sunt Cæsaris, Cæsari; et quæ sunt Dei, Deo. Quando ergo est præsentia fratrum, cum gaudio debemus suscipere eos; quando vero soli sumus, opus habemus lugere. Illi autem audientes, admirati sunt: quia quæ in corde eorum erant ut interrogarent eum, prius agnovit, et glorificaverunt Deum.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Cassianus: Quia venimus a Palæstina in Ægypto ad quemdam Patrum. Et cum hospitalitatem nobis impendisset, interrogavimus eum: Quare tempore susceptionis fratrum regulam jejunii non custoditis, sicut et in Palæstina fit? Et respondens dixit: Jejunium semper mecum est, vos hic semper tenere non possum: et jejunium quidem quamvis utilis et necessaria res sit, in nostra voluntate est; charitatis autem plenitudinem lex Dei exigit a nobis. Unde suscipiens in vobis Christum, debeo exhibere quæ charitatis sunt cum omni sollicitudine: cum autem dimisero vos, regulam jejunii possum recuperare, quoniam non possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus, cum autem ablatus fuerit ab eis, tunc ex sua potestate jejunant.
— omitted in this translation —
Dixit iterum qui supra: Quia venimus ad alium senem, fecit nos gustare: et hortabatur nos satiatos adhuc sumere cibum; et cum dixissem quia jam non possum, ille respondit: Ego jam supervenientibus diversis fratribus sexies mensam posui; et dum singulos hortor, etiam ego ipse manducavi, et adhuc esurio; tu vero hic semel manducans ita satiatus es, ut jam manducare non possis?
— omitted in this translation —
Factum est aliquando in Scythi mandatum ut jejunarent illa hebdomada, et facerent Pascha; contigit autem ut in ipsa hebdomada venirent ad abbatem Moysem fratres quidam ab Ægypto; et fecit eis modicum pulmentum; et cum vidissent vicini fumum, dixerunt clericis ecclesiæ quæ illic est: Ecce Moyses solvit mandatum, et coxit apud se pulmentum. Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem Sabbato, videntes clerici magnam conversationem abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O abbas Moyses, mandatum quidem hominum solvisti, sed Dei mandata fortiter alligasti.
Once a rule was made in the Scetic desert that the monks should fast during the week of the Passover. It happened, however, that certain brethren from Egypt came to visit the abbot Moses during that very week, and he prepared some food for them. Some of the neighbouring monks saw the smoke of his fire rising from Moses’ cell, and they said to the clergy of the church which was there, “Lo! Moses has broken our rule and cooked some food.” Then the clergy replied, “When he comes we will speak to him about the matter.” On the Sabbath, when the abbot Moses came with the strangers to the church, the clergy understood his conduct, and cried out in the presence of the assembled brethren, “Oh, abbot Moses, you have indeed broken a commandment of men, but you have bravely kept the commandments of God.”
Frater quidam venit ad abbatem Pastorem in secunda hebdomada Quadragesimæ, et dicens ei cogitationes suas, atque responsione ejus inveniens requiem, dicit ei frater ille: In modico impediri habui, ne venirem ad te hodie. Et dixit ei senex: Quare? Et ille dixit: Metuebam ne propter Quadragesimam mihi non aperiretur. Et respondit ei abbas Pastor: Nos non didicimus januam ligneam claudere, sed magis linguæ januam cupimus clausam habere.
— omitted in this translation —
Frater quidam dixit abbati Pastori: Si dedero fratri meo modicum panis aut aliquid aliud, dæmones polluunt illud, ut videatur ad placendum hominibus fieri. Et dixit ei senex: Et si ad placendum fiat tale opus, nos tamen fratribus debemus præbere quæ egent. Dixit autem ei parabolam talem: Duo homines erant agricolæ, habitantes in una civitate; et unus ex eis seminans, collegit pauca et sordida; alius autem negligens seminare, nihil omnino collegit. Si ergo fiat fames, quis duorum potest evadere? Et respondit frater ille: Qui fecit, quamvis parum atque immundum. Et dixit ei senex: Ita et nos seminemus pauca, etsi immunda, ne famis tempore moriamur.
— omitted in this translation —
Frater quidam venit ad quemdam solitarium: et cum egrederetur ab eo, dixit: Ignosce mihi, abba, quia impedivi regulam tuam. Ille respondit, et dixit ei: Mea regula est ut recipiam te in hospitalitate, et cum pace dimittam.
A certain brother once visited a hermit, and was entertained by him. He feared lest his entertainment had interfered with the severity of the hermit’s living, and when he was departing he said, “My father, pardon me if I have hindered the observance of your rule of life.” The hermit answered him, “My rule of life is to receive you with hospitality, and let you depart in peace.”
Solitarius quidam habitabat non longe a congregatione fratrum, operationes faciens plurimas: contigit autem quosdam venire in monasterio illo ubi congregatio erat, et divertentes ad solitarium illum, fecerunt eum extra horam manducare. Postea vero dixerunt ei fratres illi: Non contristaris, abba? Et ille respondit eis: Mea tristitia est, si propriam fecero voluntatem.
— omitted in this translation —
Dicebant de quodam sene in Syria qui juxta viam eremi habitabat, et hoc erat opus ejus, ut quacunque hora veniret monachus de eremo, cum fiducia faciebat eum reficere. Venit ergo aliquando unus solitarius, et ille petebat ab eo ut gustaret. Qui cum nollet gustare, dicens: Ego jejuno. Contristatus senex, dixit ei: Ne prætermittas puerum tuum, obsecro te, ne despicias me, sed veni oremus; ecce enim arbor hic est, cum quo curvante genu et orante inclinata fuerit, ipsum sequamur. Curvavit ergo ille solitarius genu in oratione, et nihil factum est. Flexit etiam ille, qui eum susceperat, genu, et statim curvata est etiam arbor illa cum ipso: quod cum vidissent, gavisi sunt, et gratias egerunt Deo semper mirabilia facienti.
— omitted in this translation —
Venerunt aliquando duo fratres ad quemdam senem: consuetudo autem erat seni, non manducare quotidie. Qui cum vidisset fratres, gaudens suscepit eos, et dixit: Jejunium suam mercedem habet. Et iterum: Qui manducat propter charitatem, duo mandata implet; quoniam voluntatem propriam dereliquit, et mandatum implevit reficiens fratres.
— omitted in this translation —
Erat quidam senum in Ægypto, habitans in deserto loco: erat etiam alter longe ab eo Manichæus, et hic erat presbyter ex his quos ipsi vocabant presbyteros. Qui cum vellet pergere ad quemdam ejusdem erroris hominem, comprehendit eum nox in illo loco, quo erat vir ille sanctus et orthodoxus, et anxiabatur volens pulsare, ut maneret apud eum; sciebat enim quia cognosceret quod esset Manichæus, et revocabatur a cogitatione sua, ne forte non acquiesceret suscipere eum, compulsus autem necessitate pulsavit. Et aperiens senex, et cognoscens eum, suscepit cum hilaritate, et coegit eum orare, et reficiens eum collocavit ubi dormiret: Manichæus autem cogitans in se nocte, mirabatur, dicens: Quomodo nullam suspicionem habuit in me? vere iste servus Dei est. Et surgens mane cecidit ad pedes ejus, dicens: Ab hodie orthodoxus sum, et non recedam a te. Et deinceps permansit cum eo.
— omitted in this translation —
Monachus quidam Thebæus accepit gratiam ministerii a Deo, ut singulis indigentibus ministraret quod necessarium esset. Contigit autem aliquando in quodam vico, ut faceret agapem; et ecce mulier quædam venit ad eum, ut acciperet, et hæc erat vestita vetustissimas res: quam cum vidisset ita vetustis rebus indutam, implevit manum ut daret ei multum, clausa est manus ejus, et levavit parum. Alia vero venit ad eum, vestita bene; et videns ejus vestes, misit manum ut daret ei parum; et aperta est manus ejus, et levavit multum. Et requisivit de utrisque mulieribus illis, et cognovit quia illa quæ bonis vestibus utebatur de honestis mulieribus ad paupertatem pervenerit, et quia pro opinione natalium suorum bonis fuerit rebus induta; illa vero alia accipiendi causa vestierit se res vetustas.
— omitted in this translation —
Monachus quidam erat habens fratrem sæcularem pauperculum, et quidquid laborabat præbebat ei; sed quantum ille præbebat, tantum ille pauperior fiebat. Pergens autem monachus ille indicavit hæc seni cuidam. Senex autem dixit ei: Si me vis audire, ultra nihil præbeas ei, sed dic ei: Frater quando habui præbui tibi: tu ergo modo labora, et ex eo quod laboraveris, præbe mihi, et quidquid tibi attulerit, accipe ab eo, et ubi scis peregrinum aut senem pauperem, da illud, et roga eos ut orent pro eo. Ille autem frater hæc audiens, fecit ita; et veniente ad se illo sæculari fratre, locutus est ei quemadmodum dixerat senex, et discessit tristis. Et ecce quadam die tollens de horto minuta olera, attulit ei: accipiens autem frater ille, dedit senibus, et rogavit eos ut orarent pro eo. Qui cum accepissent benedictionem, reversus est in domum suam. Postea vero iterum attulit olera et tres panes; et accipiens frater ejus, fecit sicut prius. Et consecuta benedictione iterum discessit. Tertio veniens attulit multas expensas, et vinum, et pisces. Quod cum vidisset frater ejus, miratus est, et vocavit pauperes, et refecit eos. Dixit autem illi sæculari fratri suo: Ne opus habes aliquantos panes? Et ille dixit: Non, domine: quoniam quando aliquid accipiebam a te, velut ignis intrabat in domum meam, et consumebat illud; nunc autem quando a te nihil accipio, superabundo, et Deus benedicit mihi. Pergens autem frater, indicavit omnia quæ facta fuerant seni. Et dicit ei senex: Nescis quia opus monachorum ignis est, et ubicumque ingreditur, consumit? Hoc autem utile est fratri tuo, ut de labore suo misereatur, et orationem a sanctis viris accipiat; et ita benedictionem consequens, multiplicabitur labor ejus.
— omitted in this translation —
Dicebat quidam senum: Quia est quidam faciens multa bona frequenter, et diabolus mittit et scrupulositatem in animo pro parvis rebus, ut aliorum omnium, quæ facit, mercedem amittat. Sedente enim me aliquando in Oxyrincho cum quodam presbytero qui faciebat multas eleemosynas, venit quædam mulier vidua postulans ab eo modicum tritici. Et dixit ei: Vade, affer modium, et mensuro tibi. Et attulit ei. Ille autem mensurans modium ad manum, dixit ei: Major est; et fecit verecundiam viduæ illi. Cum vero discessisset vidua illa, dixi ego: Abba; mutuasti viduæ isti triticum, aut quid? Et ille dixit: Non, sed donavi illi. Ego autem dixi: Ergo si totum gratis dedisti, quomodo in modico sic scrupulosus esse voluisti, et fecisti verecundiam mulieri?
— omitted in this translation —
Senex quidam cum alio uno fratre habebat communem vitam, erat enim senex ille misericors. Contigit autem ut fieret fames, et cœperunt quidam venire ad hospitium ejus, ut acciperent agapem; senex vero omnibus venientibus ministrabat panem. Videns autem frater quod fiebat, dicit seni: Da mihi partem meam de panibus, et quod vis fac de parte tua. Senex vero divisit panes, et faciebat more solito eleemosynam de parte sua. Multi autem concurrebant ad senem, audientes quia omnibus daret. Videns autem Deus propositum voluntatis ejus, benedixit panes. Frater autem ille, qui acceperat partem suam, et nulli dabat, consumpsit panes suos, et dixit seni: Quoniam modicum est, quod adhuc habeo de panibus meis, abba, suscipe me ad communem vitam. Et dixit ei senex: Quomodo vis, facio. Et cœperunt iterum simul esse et communiter vivere. Facta autem iterum egestate victualium, veniebant iterum indigentes, ut acciperent agapem. Contigit autem una die ut intraret frater ille, et videret quia defecerant panes. Venit autem et pauper postulans agapem. Senex ergo dixit fratri illi: Da ei panem. Et dixit: Jam non habeo, Pater. Et dixit senex: Intra, et quære. Ingressus autem frater, attendit et vidit repositionem, in qua panes haberi solebant, repletam panibus. Quod cum vidisset, timuit; et tollens dedit pauperi: atque ita cognoscens fidem et virtutem senis, glorificavit Deum.
— omitted in this translation —
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error