The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
That one must pray without ceasing and soberly
De eo quod sine intermissione et sobrie debet orari.
Dicebant de abbate Arsenio, quia vespere Sabbati lucescente Dominica, relinquebat post se solem, et extendebat manus suas ad cœlum orans, donec mane die Dominico illustraret ascendens sol faciem ejus, et sic residebat.
— omitted in this translation —
Interrogaverunt fratres abbatem Agathonem, dicentes: Pater, quæ virtus in conversatione plus habet laboris? Et dixit eis: Ignoscite mihi, quia puto non esse alium laborem talem, qualem orare Deum; dum enim voluerit homo orare Deum suum, semper inimici dæmones festinant interrumpere orationem ejus, scientes quia ex nulla re impediuntur, nisi per orationem fusam ad Deum. Siquidem omnem alium laborem, quem homo in religiosa conversatione positus assumpserit, quamvis instanter et toleranter agat, habet tamen et possidet aliquam requiem: oratio autem usque ad ultimam exhalationem opus est, ut habeat laborem magni certaminis.
— omitted in this translation —
Narravit abbas Dulas, qui fuit discipulus abbatis Besarionis, dicens: Veni aliquando in cellam abbatis mei, et inveni eum stantem ad orationem: et manus ejus erant extensæ in cœlum. Permansit autem hoc faciens jugiter per quatuordecim dies. Et post hæc vocavit me, et dixit: Sequere me. Et exeuntes perreximus in eremo; cum sitirem dixi ei: Abba, sitio. Ille autem melotem tollens discessit a me, quantum jactus est lapidis, et facta oratione attulit eam plenam aqua. Et abivimus in civitatem Lyco, et venimus ad abbatem Joannem; et salutantes eum, fecimus orationem. Deinde sedentes cœperunt loqui de visione quam viderant. Dixit abbas Besarion: Quia exivit præceptum a Domino ut destruantur templa. Et factum est sic; et destructa sunt.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Evagrius: Si deficis animo, ora. Ora autem cum timore, et tremore, et labore, sobrie et vigilanter. Ita oportet orare, maxime propter malignos et ad nequitias vacantes invisibiles inimicos nostros, qui nos in hoc præcipue impedire nituntur.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Quando cogitatio contraria in corde venerit, noli alia pro aliis per orationem quærere, sed adversus eum qui te impugnat, gladium lacrymarum exacue.
— omitted in this translation —
Mandatum est sanctæ memoriæ Epiphanio episcopo Cyprio, ab abbate monasterii sui, quod habuit in Palæstina: Quia orationibus tuis non negleximus regulam, sed cum sollicitudine tertiam, sextam, nonam atque vesperam celebramus. Ille autem reprehendens eum, mandavit ei: Constat vos vacare ab oratione cæteris horis; eum autem qui verus est monachus, oportet sine intermissione orare, aut certe psallere in corde suo.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Isaias: Quia presbyter Pelusii cum faceret agapem, et fratres in ecclesia comederent et loquerentur sibi ad invicem, increpans eos dixit: Tacete, fratres; ego enim scio unum fratrem manducantem vobiscum, et oratio ejus ascendit in conspectu Dei velut ignis.
The abbot Isaiah said, A certain priest was entertaining some of the brethren. While they were eating they talked without ceasing to each other. At last the priest rebuked them, saying, “Be silent, brethren. Lo, there is one among you who does not talk, and his silence ascends like a flame of prayer in the sight of God.”
Venit abbas Lot ad abbatem Joseph, et dixit ei: Abba, secundum virtutem meam, facio modicam regulam, et parvum jejunium, et orationem, et meditationem, et quietem, et secundum virtutem meam studeo purgare cogitationes meas; quid ergo debeo de cætero facere? Surgens ergo senex, expandit manus suas in cœlum, et facti sunt digiti ejus velut decem lampades ignis, et dixit ei: Si vis, efficiere totus sicut ignis.
— omitted in this translation —
Venerunt aliquando ad abbatem Lucium in Ennato monachi quidam, qui dicebantur Euchitæ, hoc est orantes; et interrogavit eos senex, dicens: Quod est opus manuum vestrarum? Et illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum, sed sicut dicit Apostolus, sine intermissione oramus. Dicit eis senex: Et non manducatis? Illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dicit eis senex: Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? Et iterum interrogavit eos, dicens: Non dormitis? Et illi dixerunt: Dormimus. Et dixit senex: Et cum dormitis, quis pro vobis orat? Et non invenerunt quid ad hæc responderent ei. Et dixit eis: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis: ego autem ostendam vobis, quia operans manibus meis, sine intermissione oro. Sedeo enim juvante Deo, infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Et dixit eis: Oratio est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Et ille dixit: Quando permansero tota die laborans et orans corde vel ore, facio plus minus sedecim nummos, et pono ex eis ad ostium duos, et residuos manduco. Qui acceperit illos duos denarios, orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio; atque ita per gratiam Dei impletur a me quod scriptum est: Sine intermissione orate.
— omitted in this translation —
Interrogaverunt quidam abbatem Macarium, dicentes: Quomodo debemus orare? Et dixit eis senex: Non opus est multum loqui in oratione, sed extendere manus frequenter, et dicere: Domine, sicut vis et scis, miserere mei. Si autem instat bellum in animo, dicere: Adjuva me. Et quia ipse scit quæ expediant, facit misericordiam nobiscum.
Certain brethren asked St. Macarius how they ought to pray. He answered them, “There is no need of much speaking in our prayers. Stretch out your hands and say, ‘Lord, have mercy upon me as Thou wilt and as Thou seest best.’ If your mind is disquieted, then say, ‘Help Thou me.’ He knows well what is best for us. Of His own will He grants us mercy.”
Dicebant de abbate Sisoi, quia nisi cito deponeret manus suas quando stabat adorationem, replebatur mens ejus in superioribus. Si ergo contingebat cum eo aliquem fratrem orare, festinabat cito deponere, ne raperetur mens ejus et moraretur.
— omitted in this translation —
Dicebat quidam Patrum: Quia sicut impossibile est ut videat quis in aqua turbida faciem suam, sic et anima, nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, contemplative non potest orare Deum.
— omitted in this translation —
Venit quidam senex aliquando in monte Sina; et cum exiret inde, occurrit ei frater in via, et ingemiscens dicebat seni illi: Affligimur, abba, propter siccitatem, quia nobis non pluit. Et dixit ei senex: Quare non oratis et rogatis Deum? Et ille dixit: Et orationem facimus, et deprecamur assidue Deum, et non pluit. Et dixit senex: Credo quia non oratis attentius. Vis autem scire quia ita est? Veni, stemus pariter ad orationem: et extendens in cœlum manus oravit, et statim pluvia descendit. Quod cum vidisset frater ille timuit, et procidens adoravit eum: senex autem statim fugit illinc.
— omitted in this translation —
Narraverunt fratres, dicentes: Quia venimus aliquando ad quosdam senes, et cum ex more facta fuisset oratio, salutantes invicem sedimus. Et postquam locuti sumus, cum discederemus, poposcimus ut fieret rursus oratio. Dixit autem unus illorum seniorum ad nos: quid enim, non orastis? Et nos diximus: Etiam. Sed quando intravimus, Pater, tunc est facta oratio, et ex illa hora usque modo locuti sumus. Et ille dixit: Ignoscite mihi, fratres, quia vobiscum sedens quidam frater, et loquens, centum et tres orationes fecit. Hoc cum dixisset, facta oratione dimiserunt nos.
— omitted in this translation —
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error