The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
That one must live soberly
De eo quod oporteat sobrie vivere.
Frater interrogavit abbatem Arsenium, ut audiret ab eo sermonem. Dixit autem ei senex: Quantacunque tibi virtus est, conare ut interius opus tuum secundum Deum sit, et vincat exterioris hominis passiones. Dixit iterum: Si quærimus Deum, apparebit nobis; et si tenemus eum, manebit apud nos.
“If we seek God, He will appear to us. If we hold Him fast, He will remain with us.”
Dixit abbas Agathon: Non debet monachus permittere conscientiæ suæ ut accuset eum in quacunque re. Quando autem moriturus erat memoratus abbas Agatho, tres dies mansit immobilis, apertos oculos tenens. Pulsaverunt autem eum fratres, dicentes: Abba, ubi es? Et ille respondit: In conspectu divini judicii assisto. Dicunt ei: Et tu times? Et ille dixit: Interim laboravi virtute qua potui, in custodiendis mandatis Dei; sed homo sum, et nescio utrum placuerint opera mea coram Deo. Dicunt ei fratres: Et non confidis de operibus tuis, quia secundum Deum sint? Et dixit senex: Non præsumo, nisi venero ante Deum; aliter enim sunt judicia Dei, aliter hominum. Cum autem vellent eum adhuc interrogare alium sermonem, dicit eis: Ostendite charitatem, et nolite mecum loqui, quia occupatus sum. Quo dicto, statim emisit spiritum cum gaudio. Videbant enim eum colligentem spiritum, quemadmodum si quis salutat amicos suos dilectos. Habuit autem custodiam magnam in omnibus, et dicebat: Quia sine custodia ad nullam virtutem ascendit homo.
— omitted in this translation —
Dicebant de abbate Ammoys, quia quando ibat ad ecclesiam, non permittebat discipulum suum juxta se ambulare, sed de longe sequi; sed et si approximasset se ad eum, ut interrogaret eum de quacunque re, mox dicebat ei, et statim repellebat eum retro, dicens: Ne forte cum loquimur aliquid de utilitate animæ, incurrat etiam sermo qui non pertinet ad rem, propterea non te permitto morari juxta me.
— omitted in this translation —
Dicebat abbas Ammoys abbati Arsenio in initio: Quomodo me vides modo? Et ille dixit: Sicut angelum, Pater. Et iterum dixit ei postea: Nunc quomodo me vides? Et ille dixit: Quomodo Satanam, etenim vel si bonum sermonem loquaris, velut gladius mihi est.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Allois: Nisi dixerit homo in corde suo, Ego solus et Deus sumus in hoc mundo, requiem non habebit.
The abbot Allois said: “Except a man say in his heart, ‘I and God are alone in the world,’ he will not find peace.”
Dixit iterum: Quia si vult homo, in una die usque ad vesperam pervenit ad mensuram divinitatis.
— omitted in this translation —
Abbas Besarion moriens dicebat: Debet monachus totus oculus esse, sicut Cherubim et Seraphim.
— omitted in this translation —
Iter agebant aliquando simul abbas Daniel et abbas Ammoys; dixit autem abbas Ammoys; Putas aliquando et nos sedebimus in cella, Pater? Dixit ei abbas Daniel: Quis enim aufert a nobis Deum? nam et foris Deus est modo, et iterum in cella Deus est.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Evagrius: Magnum est quidem, sine impedimento orare; majus est, psallere sine impedimento.
— omitted in this translation —
Idem dixit: Memor esto semper exitus tui, et non obliviscaris æterni judicii, et non erit delictum in anima tua.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Theodorus de Ennato: Quia si nobis imputat Deus negligentias temporis quo oramus, et captivitates quas patimur dum psallimus, non possumus salvi fieri.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Theonas: Quia impeditur mens nostra et revocatur a contemplatione Dei propterea captivi ducimur in carnalibus passionibus.
— omitted in this translation —
Venerunt aliquando quidam fratrum tentare Joannem Brevem, quia non dimittebat mentem suam diffundi in cogitationibus sæculi, neque loquebatur causam hujus mundi, et dicunt ei: Gratias agimus Deo, quia multum pluit isto anno, et rigatæ competenter arbores palmarum bene incipiunt producere ramos, et invenient unde laborent fratres, qui solent in manuum suarum operibus occupari. Dicit ergo eis abbas Joannes: Sic est quando Spiritus sanctus descendit in corda sanctorum: virescunt quodammodo et innovantur, et proferunt folia in timore Dei.
— omitted in this translation —
Dicebat iterum de abbate Joanne, quia fecerit aliquando plectas ad duas sportas, et expenderit eas in una sporta, et non intellexit donec jungeret parieti. Erat enim mens ejus occupata in contemplatione Dei.
— omitted in this translation —
Senex quidam erat in Scythi, habens quidem tolerantiam corporalem, sed non valde scrupulosus erat in retinendis quæ audierat. Abiit ergo iste ad abbatem Joannem Brevem, ut interrogaret eum de oblivione; et audiens ab eo sermonem, rediit in cellam suam, et oblitus est quod dixit abbas Joannes. Iterum abiit et interrogavit eum; audiens autem ab eo, similiter reversus est: mox autem ut pervenit ad cellam suam, oblitus est quod audivit, atque ita multoties vadens atque revertens, dominabatur ei oblivio. Post hæc vero rursus occurrens seni, dixit: Nosti, abba, quia oblitus sum rursus quod dixisti mihi? sed ne tibi molestus essem, ideo non veni. Dixit ei abbas Joannes: Vade, incende lucernam. Et incendit. Et dixit ei: Affer alias lucernas, et incende ex ea. Et fecit sic. Et dixit abbas Joannes seni: Ne aliquid læsa est lucerna, quia ex ea alias incendisti? Et dixit: Non. Ita nec Joannes læditur, si tota Scythia veniat ad me, nec impedit me a charitate Dei; quando igitur vis, veni nihil hæsitans. Et ita per patientiam utrorumque, abstulit Deus oblivionem a sene; hoc enim erat opus habitantium in Scythi, ut animarent eos qui impugnabantur a quacunque passione, et extorquebant sibi laborem, unde invicem lucrarentur bono.
— omitted in this translation —
Interrogavit frater abbatem Joannem, dicens: Quid facio, quia frequenter venit quidam frater, ut tollat me secum ad opus quod laborat, et ego miser sum infirmus, et deficio in tali re; quid ergo de mandato Dei faciam? Respondens senex dixit ei: Caleph filius Jephone dixit Jesu filio Nave: Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses servus Domini tecum ad terram istam; et nunc octoginta annorum sum; et quemadmodum tunc eram fortis, ita et nunc valeo intrare et exire ad bellum. Itaque et tu, si potes, ut sicut ingrederis, ita egrediaris, vade; si autem non potes id facere, sede in cella tua plorans peccata tua. Et si invenerint te lugentem, non te compellent exire.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Isidorus, qui erat presbyter in Scythi: Ego quando eram juvenis et sedebam in cella mea, non habebam numerum psalmorum quos dicebam in ministerio Dei: nox enim mihi et dies in hoc expendebatur.
— omitted in this translation —
Narravit abbas Cassianus de quodam sene in eremo sedente quia rogaverit Deum ut donaret ei ne dormitaret aliquando, cum spirituales res faceret; si autem detractionis aut odii verba essent, statim in somno corrueret, ut non hujusmodi venenum aures ejus exciperent. Hic dicebat diabolum studiosum esse ut moveret homines in verba otiosa, impugnatorem etiam totius doctrinæ spiritualis. Ad quam rem hoc utebatur exemplo: Loquente me aliquando de utilitate animarum ad quosdam fratres, in tantum somno profundo occupati sunt, ut nec palpebras oculorum movere possent: ego autem volens ostendere opus dæmoniacum esse, otiosarum rerum verba introduxi; ad quod illi gaudentes, statim somno reluctati sunt. Ego autem ingemiscens dixi: Usque nunc de cœlestibus rebus loquebamur, et omnium vestrum oculi somno gravissimo tenebantur; quando autem sermo otiosus inventus est, omnes prompti audire cœpistis. Propter quod rogo, charissimi fratres, cognoscentes maligni dæmonis opus esse, attendite vobismetipsis, custodientes vos a somno quando aliquid spirituale vel facitis vel auditis.
— omitted in this translation —
Abiit aliquando abbas Pastor cum esset juvenis ad quemdam senem, ut interrogaret eum tres sermones. Cum autem pervenisset ad senem, oblitus est unum ex tribus sermonibus, et reversus est ad cellam suam. Et cum tetendisset manum, ut teneret clavem, recordatus est sermonis illius quem ante fuerat oblitus; et sustulit manum a clavi, et reversus est ad senem; senex autem dixit ei: Accelerasti venire, frater. Et ille narravit ei quia cum tetendissem manum tenere clavem, recordatus sum sermonis quem quærebam, et non aperui cellam, sed mox ad te sum reversus. Erat autem longitudo viæ multa nimis. Dicebat autem ei senex: Vere gregum Pastor; nominabitur enim nomen tuum in tota terra Ægypti.
— omitted in this translation —
Venit abbas Ammon ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Si vado ad cellam vicini, aut si ille ad me venerit pro aliqua re, veremur invicem, ne incurrat aliqua incompetens fabula, et aliena a proposito monachi. Et dixit ei senex: Bene facis; necessariam enim habet juventus custodiam. Dicit ei abbas Ammon: Senes ergo quid faciebant? Et dixit ei: Jam senes proficientes, atque firmati, non habebant in se aliud quid aut peregrinum in ore suo, ut id loquerentur. Et ille dixit: Si ergo fit necessitas cum vicino loquendi, videtur tibi ut de Scripturis cum eo loquar, aut de verbis et sententiis seniorum? Et dicit ei senex: Si non potes tacere, bonum est magis ut de verbis seniorum loquaris, quam de Scripturis. Periculum est enim non parvum.
— omitted in this translation —
Interrogatus est abbas Pastor de inquinamentis, et respondit: Quia si stabilimus activam vitam nostram timore Dei et sobrietate, non invenimus in nobis inquinamenta.
— omitted in this translation —
Dicebant de abbate Pastore, quia cum exiturus erat ad opus Dei faciendum, sedebat primus eorum discernens cogitationes suas jugiter una hora, et sic egrediebatur.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Pastor, quia interrogavit quidam abbatem Paysionem, dicens: Quid facio animæ meæ, quia insensibilis facta est, et non timet Deum? Et dixit ei: Vade, et jungere homini timenti Deum; et cum illi inhæseris, doceberis et tu timere Deum.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Quia principium et finis timor Domini; sic enim scriptum est: Initium sapientiæ timor Domini. Et iterum, quando Abraham perfecit altare dixit ei Dominus: Nunc scio quoniam timeas Deum.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Discede ab omni homine qui in collocutione incessanter contentiosus est.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Interrogavi aliquando abbatem Petrum, discipulum abbatis Lot, dicens: Quando sum in cella, in pace est anima mea; cum autem venerit frater aliquis ad me, et retulerit mihi verba eorum quæ foris sunt, turbatur anima mea. Et dixit mihi abbas Petrus, quia dicebat abbas Lot: Clavis tua aperuit ostium meum. Et ego dixi ei: Quod est verbum hoc? Et dixit: Si quis venit ad te, et interrogas eum. Quomodo habes, unde venis, qualiter agitur circa illos vel illos fratres, susceperunt te an non: tunc aperis januam oris fratri tuo, et audis quæ non vis. Et ego dixi ei: Ita est. Sed quid faciat homo, cum venerit frater ad eum? Et dixit ei senex: In luctu omnino doctrina est; ubi autem luctus non est, impossibile est custodire mentem. Et dixit ei: Quando in cella sum, mecum est luctus: cum autem aliquis ad me venerit, aut cum egredior de cella, non invenio luctum. Et dixit ei senex: Necdum tibi subjectus est, sed velut ad usum pro tempore adhibetur. Et dixit ei: Quis est hic sermo? Et dixit mihi: Si laborat homo pro re aliqua secundum virtutem, quacunque hora quæsierit eam ad utilitatem suam, invenit eam.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Desidero custodire cor meum. Dicit ei senex: Et quomodo possumus custodire cor nostrum, si lingua nostra januam apertam habuerit?
— omitted in this translation —
Sedente aliquando abbate Silvano in monte Sina, discipulus ejus volens abire ad quoddam ministerium suum, dixit seni: Dimitte aquam, et riga hortum. Ille autem exiens ad dimittendam aquam tegebat faciem suam de cucullo suo, tantum ad pedes suos intendens. Contigit autem ut ipsa hora quidam superveniret ad eum, et videns eum a longe, consideravit quid fecisset. Et cum pervenisset ad eum, dixit ei: Dic mihi, abba, ut quid tegebas de cucullo faciem tuam, et sic adaquabas hortum? Et dixit ei senex: Ne viderent oculi mei arbores, et occuparetur mens mea ab opere suo in consideratione earum.
— omitted in this translation —
Interrogavit abbas Moyses abbatem Silvanum. dicens: Potest homo per omnem diem initium facere conversationis? Respondit ei abbas Silvanus: Si est homo operarius, potest per idem et per horam inchoare initium conversationis suæ.
— omitted in this translation —
Interrogaverunt quidam aliquando abbatem Silvanum, dicentes: In quali conversatione operatus es, ut acciperes prudentiam istam? Et ille respondens, dixit: Nunquam permisi in corde meo cogitationem morari, quæ exacerbabat.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Serapion: Quia sicut milites imperatoris cum ante ipsum stant, non debent dextera aut sinistra respicere; ita et monachus cum stat in conspectu Dei, et intentus est omni hora in timore ejus, nihil est quod eum de adversarii malis terrere possit.
— omitted in this translation —
Dixit sancta Syncletica: Sobrie vivamus, quia per sensus corporis nostri, vel si non velimus, fures ingrediuntur; quomodo enim potest non fuscari domus, si fumus exterius ascendens fenestras apertas invenerit?
— omitted in this translation —
Dixit iterum quæ supra: Oportet nos adversum dæmones undique armatos existere, quoniam et exterius ingrediuntur, et de intro moventur, siquidem et anima nostra id patitur. Sicut enim navis, quæ aliquando exterius fluctuum mole opprimitur, aliquando vero interius crescente sentina demergitur; sic et nos aliquando operum exterius commissorum iniquitate damnamur, aliquando vero interius nequitia cogitationum addicimur; et ideo oportet non solum exterius spirituum immundorum impetus observare, verum etiam interiorum cogitationum immunditiam exhaurire.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Non habemus in hoc sæculo securitatem; etenim Apostolo dicente, Qui stat, videat ne cadat; in incerto siquidem navigamus; quia sicut Psalmista dicit: Velut mare est vita nostra. Sed tamen sunt loca in mari, quædam vero periculis plena, quædam autem et tranquilla; nos enim in tranquilla parte maris navigare videmur, sæculares vero homines in locis periculosis. Et iterum nos in die navigamus, sole justitiæ nobis præbente ducatum, illi autem in nocte ignorantiæ deportantur. Sed tamen plerumque contingit ut sæculares illi in tempestate et in obscuro navigantes, pro metu periculi ad Deum clamando et vigilando salvent navim suam, nos autem in tranquillitate neglectu ipso demergimur, dum gubernacula justitiæ derelinquimus.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Hyperichius: Cogitatio tua semper sit in regno cœlorum, et cito in hæreditatem accipies illud.
— omitted in this translation —
Dixit iterum: Vita monachi juxta imitationem angelorum fiat, comburens atque consumens peccata.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Orsisius: Puto, quia nisi homo custodierit cor suum, omnia quæ audit et videt obliviscetur et negliget. Denique sic inimicus inveniens in eo locum, supplantat eum; sicut enim lucerna oleo et lychino præparata lucet, si autem per negligentiam non acceperit oleum, paulatim exstinguitur, atque ita invalescunt tenebræ adversus eam; sed et mus veniens ad eam, volensque myxum ejus comedere priusquam perfecte exstinguatur, non potest propter calorem ignis; si autem viderit quod nec lumen habet, nec calorem jam retinet ignis, tunc volens trahere myxum ejus, dejicit etiam ipsam lucernam in terram: quæ si testea fuerit, minutatur; si ærea, a domino suo reparatur. Ita etiam si neglexerit anima, paulatim recedit ab ea Spiritus sanctus, donec perfecte exstinguatur calor ejus; atque ita inimicus consumit et devorat propositum animæ illius, sed et corpus nequitiæ exterminat. Si autem quis per affectum quem habet in Deo, bonus fuerit, simpliciter autem ad negligentiam raptus fuerit, Deus, qui misericors est, excitat in eo mentem suam, et memoriam pœnarum, quæ in futuro sæculo peccatoribus præparantur, et curat ut sobrius sit, et custodiat se de cætero cum magna cautela, usque ad tempus visitationis suæ.
— omitted in this translation —
Venit quidam senex ad alium senem; et cum loquerentur, unus ex eis dicit: Ego mortuus sum huic sæculo. Alter vero dixit ei: Ne confidas in temetipso, donec exeas de corpore isto; nam si dicis de te quia mortuus es, Satanas autem mortuus non est.
— omitted in this translation —
Dixit quidam senex: Debet monachus quotidie mane, et sero cogitare in semetipso, quid fecit eorum quæ vult Deus, et quæ non fecit. Et ita tractantem omnem vitam suam pœnitentiam agendo monachum esse oportet; sic enim abbas Arsenius vixit.
— omitted in this translation —
Dixit senex: Quia si quis aurum vel argentum perdidit, potest reinvenire pro eo quod perdidit.
— omitted in this translation —
Dixit senex: Sicut miles et venator proficiscentes ad propositum sibi laborem, non cogitant utrum vulneretur aliquis, an illæsus maneat alter; sed unusquisque pro se solo certat: ita oportet et monachum esse.
— omitted in this translation —
Dixit senex: Sicut nemo potest lædere eum qui ad latus imperatoris est, ita neque Satanas potest aliquid nos nocere, si anima nostra inhæserit Deo: scriptum est enim: Appropinquate mihi et appropinquabo vobis; sed quia frequenter extollimur, facile rapit inimicus miseram animam nostram in ignominia passionis.
— omitted in this translation —
Frater dixit cuidam seni: Nihil pugnæ video in corde meo. Et dixit ei senex: Tu sic es velut quadrigemina porta, ut quicunque voluerit intret unde voluerit in te, et unde voluerit exeat, et tu non intelligis quæ aguntur. Nam si haberes januam et clauderes eam, nec permitteres intrare per eam cogitationes malas, tunc videres stantes foris, et pugnantes adversum te.
A certain brother said to one of the elders, “In my life there is no strife. My soul is at peace.” The elder said to him, “If that be so, you are like a wide-opened door. Whatever likes can enter into you, whatever likes can go out. You know not what is happening in your heart. For if you hold your heart’s door fast, and keep it shut so that you refuse entrance to all evil thoughts, then you will see them standing without and feel that they are fighting against you.”
Dicebant de quodam sene quia quando ei cogitationes suæ dicebant: Dimitte hodie, jam crastino pœnitebis; contradicebat eis ille dicens: Non, sed hodie pœnitentiam ago; crastino autem fiat voluntas Domini.
— omitted in this translation —
Dixit senex: Nisi exterior noster homo se sobrie gesserit, impossibile est custodire interiorem.
— omitted in this translation —
Dicebat senex: Quia tres virtutes Satanæ, quæ præcedunt universa peccata: prima oblivionis, secunda negligentiæ, tertia concupiscentiæ. Etenim si oblivio venerit, generat negligentiam; de negligentia vero concupiscentia nascitur; de concupiscentia vero corruit homo. Si enim ita est sobria mens, ut oblivionem respuat, ad negligentiam non venit; et si non neglexerit concupiscentiam non recipit; si vero concupiscentiam non recipit, nunquam cadet opitulante Christi gratia.
— omitted in this translation —
Dixit quidam senex: Taciturnitati operam da, et nihil vanum cogites, et intende meditationi tuæ sive quiescens vel surgens cum timore Dei. Et hæc faciens, malignorum impetus non timebis.
— omitted in this translation —
Dixit senex cuidam fratri: Diabolus est inimicus, et tu domus. Inimicus ergo non cessat jactare super te quidquid sordidum invenerit, effundens in te universas immunditias. Tuum est autem, non negligere ut projicias foris quæ ille jactaverit: nam si neglexeris, replebitur tibi domus sordibus, et nequaquam valebis intrare in eam, sed ab initio, quæ ille jactaverit, tu ejice paulatim, et manebit domus tua munda per gratiam Christi.
A certain elder said, The devil is an enemy, and your mind is a house. The enemy ceases not to throw into your house every kind of filth that he can find, and to pour into it a world of sordidness. It is your part to be diligent in casting out of your habitation what he throws in. This if you neglect to do, your house will soon be filled with sordid things, and even you yourself will strive in vain to enter into it. Therefore, from the very first, cast out bit by bit everything that he puts in. Then will your house remain clean for you, by the grace of God.
Dixit quidam senum: Quando cooperiuntur oculi animalis, tunc circuit ad molendinum: sin autem discoopertos habuerit oculos, non ambulat in circuitu molæ: sic enim et diabolus, si occurrerit cooperire oculos hominis, in omne peccatum humiliat eum; quod si non fuerint clausi oculi ejus, facilius potest effugere ab eo.
— omitted in this translation —
Dicebant senes: Quia in monte abbatis Antonii sedebant septem monachi tempore dactylorum, et unus ex eis abigebat ab eis volucres: erat autem ibi senex, qui in die qua eum dactylos custodire contingebat, clamabat, dicens: Discedite ab intro, malæ cogitationes, et de foris aves.
It is related that seven brethren used to dwell together on the mountain of St. Antony. At the time of the date-harvests one of them used to be always keeping watch, so as to drive away the birds from the dates. One of the seven, an old man, when it came to his turn to guard the dates, spent the day in crying out, “Depart from within, ye evil thoughts; depart from without, ye birds.”
Frater quidam in cellis infundebat palmulas suas; et cum sedisset facere plectas, dicit ei cogitatio sua, ut iret ad quemdam senem visitare eum. Et iterum cogitans in semetipso, dicebat: Post paucos dies vadam. Et rursum dicebat ei cogitatus suus: Si inter hæc moriatur, quid facies? Sed vadam modo ut loquar ei, propter æstivum tempus. Et iterum dixit intra se: Sed non est modo tempus. Iterum autem cogitavit, dicens: Sed cum incideris scirpum ad mattas fit tempus. Et rursum dixit: Extendo palmulas istas et tunc vado. Rursus dixit in semetipso: Sed hodie bonum aerem facit. Et surgens reliquit palmas infusas, et tollens melotem suam, ibat. Erat autem senex quidam vicinus ei, vir prævidens; qui cum vidisset cum impetu ambulantem clamavit, dicens: Captive, captive, ubi curris? veni huc ad me. Qui cum venisset, dixit ei senex: Revertere in cellam tuam. Ille autem frater narravit ei fluctus quos pertulerat in cogitationibus suis, et ita reversus est ad cellam suam. Et cum ingressus fuisset in eam, prostravit se, et pœnitentiam egit. Hoc autem facto, voce magna subito dæmones clamaverunt, dicentes: Vicisti nos, monache, vicisti nos. Et facta est matta ejus supra quam jacebat, velut ab igne ustulata; dæmones autem velut fumus exterminati sunt, sicque frater ille didicit versutias eorum.
— omitted in this translation —
Dicebant de quodam sene quia moriebatur in Scythi, et circumdederunt fratres lectum ejus, et vestierunt eum, et cœperunt flere; ille autem aperuit oculos suos et risit, et adjecit iterum ridere. Hoc autem factum est tertio. Quod cum viderent fratres, rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis, abba, quare nobis flentibus tu rides? Et dixit eis: Primo risi, quia vos timetis mortem; secundo risi, quia non estis parati; tertio autem risi, quia ex labore ad requiem vado, et vos ploratis. Hoc cum dixisset, statim utpote moriens clausit oculos.
— omitted in this translation —
Venit aliquando frater manens in cella ad unum de Patribus, et dixit ei, quia a cogitatione sua affligeretur. Et dixit ei senex: Tu projecisti in terra ferramentum magnum, quod est timor Dei, et accepisti in manu tenere arundineam virgam, hoc est cogitationes malas. Accipe ergo magis tibi ignem, qui est timor Dei. Et quando approximabit tibi cogitatio mala, velut calamus igne timoris Dei comburetur; neque enim prævalet malitia adversus eos qui habent timorem Dei.
— omitted in this translation —
Dixit quidam Patrum: Nisi prius odio habueris, non potes diligere. Nisi ergo oderis peccatum, non facies justitiam, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum. Verumtamen in omnibus his propositum animi ubique requiritur. Adam enim in paradiso consistens, prævaricatus est mandatum Dei: Job autem in stercore sedens, custodivit. Unde constat quia propositum bonum quærit Deus ab homine, ut semper teneat eum.
— omitted in this translation —
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error