Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On discernment

De discretione.

1

Dixit abbas Antonius: Quia sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia; sed quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo.

There are some who keep under their bodies by fasting, and yet are far from God because they lack discretion.

2

Fratres quidam venerunt ad abbatem Antonium, ut nuntiarent ei phantasias quas videbant, et cognoscerent ab eo utrum veræ essent, an a dæmonibus illuderentur. Habebant autem asinum secum, et mortuus est eis in via. Cum ergo venissent ad senem, prævenit eos, dicens: Quomodo mortuus est ille asinus in via? Dicunt ei: Unde scis, Pater? Et ille dixit: Dæmones mihi ostenderunt. Dicunt ei: Et nos propterea venimus interrogare te, quia vidimus phantasias, et plerumque fiunt in veritate, ne forte erremus. Et satisfecit eis senex sumpto exemplo de asino, ostendens quia a dæmonibus fiunt ista. Supervenit autem quidam venationem faciens in silvam agrestium animalium, et viderat abbatem Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuerat ei. Volens autem senex ei ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dicit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe; et fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe; et traxit. Et rursus dixit ei: Trahe adhuc; et traxit. Dixit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangetur arcus. Dicit ei abbas Antonius: Ita est et in opere Dei: si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt; expedit ergo una et una relaxare rigorem eorum. Hæc audiens venator compunctus est, et multum proficiens in sermone senis, discessit; et fratres confirmati, reversi sunt in locum suum.

— omitted in this translation —

3

Frater dixit abbati Antonio: Ora pro me. Et respondit ei senex: Nec ego tui misereor, nec Deus, nisi pro teipso sollicitus fueris et poposceris a Deo.

— omitted in this translation —

4

Dixit iterum abbas Antonius: Quia non permittit Deus bella excitari in generatione hac, quoniam scit quia infirmi sunt et portare non possunt.

— omitted in this translation —

5

Dixit aliquando abbas Evagrius abbati Arsenio; Quomodo nos excitati eruditione et scientia nullas virtutes habemus, hi autem rustici in Ægypto habitantes tantas virtutes possident? Respondit abbas Arsenius: Nos quia mundanæ eruditionis disciplinis intenti sumus, nihil habemus; hi autem rustici Ægyptii ex propriis laboribus acquisierunt virtutes.

— omitted in this translation —

6

Dicebat beatæ memoriæ abbas Arsenius: Peregrinus monachus in alia provincia habitans, nullis rebus se medium faciat, et quietus erit.

— omitted in this translation —

7

Interrogavit abbas Marcus abbatem Arsenium, dicens: Bonum est non habere aliquam in cella consolationem. Vidi enim quemdam fratrem habentem parvum olus in cella, et eradicabat ea. Et dixit abbas Arsenius: Bonum quidem est, sed secundum exercitationem hominis uniuscujusque agendum est: etiam si non habuerit virtutem hujusmodi tolerare, iterum plantaturus est ea.

— omitted in this translation —

8

Narravit abbas Petrus, qui fuit discipulus abbatis Lot, dicens: Eram aliquando in cella abbatis Agathonis, et venit frater quidam ad eum, dicens: Volo habitare cum fratribus, sed dic mihi quomodo habitem cum eis. Dicit ei senex: Sicut in prima die quando ingrederis ad eos, ita custodi peregrinationem tuam omnibus diebus vitæ tuæ, nec assumas fiduciam. Dicit ei abbas Macarius: Quid enim facit fiducia? Dicit ei senex: Sic est sicut æstus grandis, qui quando exarserit, omnes fugiunt a facie ejus, quia æstus etiam arborum fructus corrumpit. Dixit abbas Macarius: Sic mala fiducia est? Respondit abbas Agathon: Non est pejor altera passio quam fiducia; genitrix est enim omnium passionum. Convenit ergo operatio monacho, non sumere fiduciam, vel si solus sit in cella.

— omitted in this translation —

9

Dicebat abbas Daniel: Quia cum moriturus esset abbas Arsenius, delegavit nobis, dicens: Videte ne velitis pro me agapem facere; quoniam si feci ego pro meipso, id invenio.

— omitted in this translation —

10

Dicebant de abbate Agathone quia abierunt quidam ad eum, audientes quia magnæ discretionis vir esset; et volentes eum probare si irasceretur, dicunt ei: Tu es Agatho? Audivimus de te, quia fornicator es, et superbus. Et ille respondit: Etiam sic est. Et dixerunt ei: Tu es Agatho verbosus et detractor? Et respondit: Ego sum. Dicunt ei iterum: Tu es Agatho hæreticus? Et respondit: Non sum hæreticus. Et rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis cur tanta dicentibus nobis in injuria tua patienter tuleris; hunc autem sermonem quia diximus, Hæreticus es, non sustinuisti? Et ille respondit, et dixit eis: Illa prima mihi ascribo, utilitas enim animæ meæ est: quod autem dixistis hæreticum me esse, ideo non acquievi, quia separatio est a Deo, et non opto separari a Deo. Illi audientes admirati sunt discretionem ejus, et ædificati discesserunt.

— omitted in this translation —

11

Interrogatus est idem abbas Agatho: Quid est majus, labor corporis, aut custodia interioris hominis? Dicit abbas: Homo similis est arbori; corporalis igitur labor velut folia arboris, custodia autem interioris hominis fructus est. Quoniam ergo, secundum quod scriptum est, Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur, oportet propter fructum nostrum omnem in nobis sollicitudinem esse, hoc est mentis custodiam. Opus tamen habemus etiam tegumento et ornatu foliorum, quæ sunt labor corporis. Erat autem abbas Agatho sapiens ad intelligendum, et impiger ad laborandum, et sufficiens in omnibus, intentus etiam assidue ad laborem manuum, parcus in cibo atque vestimento.

— omitted in this translation —

12

Idem abbas Agatho cum fuisset conventus pro quadam causa in Scythi, et fuisset causa ipsa ordinata, postea venit, et dicit eis: Non bene ordinastis causam. Illi autem dixerunt ei: Tu quis es, qui vel loquaris? Et ille respondit: Filius hominis; scriptum est enim: Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate, filii hominum.

— omitted in this translation —

13

Dixit abbas Agatho: Iracundus si mortuos suscitet, non placet Deo propter iracundiam suam.

— omitted in this translation —

14

Venerunt aliquando tres senes ad abbatem Achillem, et unus ex eis habebat opinionem malam. Dicit autem ei unus de senibus: Abba, fac mihi unam sagenam ad piscandum. Et ille dixit: Non facio. Et alius dixit ei: Fac nobis, ut habeamus memoriam tui in monasterio nostro. Et ille respondit: Non mihi vacat. Dixit ei tertius ille, qui habebat malam opinionem: Mihi fac sagenam, ut habeam de manibus tuis benedictionem, abba. Et ille statim respondit ei: Ego tibi faciam. Dixerunt autem ei secreto duo priores, quibus non acquieverat: Quomodo sic, quia nobis rogantibus noluisti facere, et huic dixisti: Ego tibi faciam? Respondit eis senex: Vobis ideo dixi. Non facio, quia non mihi vacat, et non contristabimini; huic autem si non fecero, dicturus est, quia de opinione mea, quæ mala est, audivit senex, et ideo noluit facere sagenam; et statim incidebamus funem ad sedandum animum ejus, ne tristitia absorberetur hujusmodi.

— omitted in this translation —

15

Dicebant de quodam sene, quia fecerit quinquaginta annos neque panem comedens, neque facile aquam bibens; et dicebat: Quia exstinxi fornicationem, et avaritiam, et vanam gloriam. Et quia abbas Abraham audierat quod hæc dixisset, venit ad eum, et dixit ei: Tu dixisti hunc sermonem? Et ille respondit: Etiam. Et dixit ei abbas Abraham: Ecce intras in cellam tuam, et invenis supra mattam tuam mulierem, potes non cogitare quia mulier est? Et dixit: Non; sed impugno cogitationem meam, ut non tangam mulierem illam. Dixit abbas Abraham: Ecce igitur non fornicationem interfecisti, quia vivit passio ipsa, sed alligata est. Iterum si ambulas in via, et vides lapides et testas vasorum, et in ipsis jacens aurum, quod videris, potes velut lapides reputare? Et respondit: Non; sed resisto cogitationi meæ ne colligam illa. Et dicit ei abbas Abraham: Ecce ergo vivit passio; sed alligata est. Et dixit iterum abbas Abraham: Si audieris de duobus fratribus, quia unus diligit te et bona de te loquitur, alius autem odit et detrahit tibi, et venerint ad te, utrosque æqualiter suscipis? Et dixit: Non; sed extorqueo animo, ut similiter bene faciam ei qui me odit, sicut illi qui diligit me. Et dixit ei abbas Abraham: Vivunt ergo passiones, sed tantum a sanctis viris quodammodo religantur.

— omitted in this translation —

16

Narravit quidam Patrum quia senex aliquis erat in cella studiose laborans, et vestiebatur matta: qui cum perrexisset ad abbatem Ammonam, vidit eum abbas Ammonas utentem matta, et dixit ei: Hoc tibi nihil prodest. Et dixit ei ille senex: Tres cogitationes mihi molestæ sunt: una, quæ me compellit ut alicubi in eremo recedam; alia, ut peregrina petam, ubi me nemo cognoscat; tertia, ut includam me in cella, ut nullum videam, et post biduum comedam. Dicit ei abbas Ammonas: Nihil tibi ex his tribus expedit facere, sed magis sede in cella tua, et comede parum quotidie, habens semper in corde tuo publicani illius qui in Evangelio legitur sermonem, et ita poteris salvus esse.

— omitted in this translation —

17

Dicebat abbas Daniel: Quia quantum corpus viruerit, tantum anima exsiccatur; et quantum siccatum fuerit corpus, anima tantum virescit. Dixit iterum abbas Daniel: Quia quantum corpus fovetur, tantum anima subtiliatur, et quantum fuerit corpus subtiliatum, tantum anima fovetur.

— omitted in this translation —

18

Narravit iterum abbas Daniel, quia quando erat in Scythi abbas Arsenius, erat ibi monachus quidam rapiens ea quæ habebant senes: abbas autem Arsenius volens eum lucrari, et senibus quietem præstare, tulit eum in cellam suam, et dicit ei: Quidquid vis ego tibi dabo, tantum non rapias; et dedit ei aurum, et nummos, et rescellas, et, omne quod in responso suo habebat, dedit ei. Ille autem iterum rapiebat. Senes vero videntes quia non quievit, expulerunt eum, dicentes: Quia si invenitur frater habens de infirmitate corporis aliquid, oportet sustinere eum; si autem furatus et admonitus non quiescit, expellite eum: quoniam animæ suæ detrimentum facit, et omnes in eo loco habitantes conturbat.

— omitted in this translation —

19

Venit in initio conversationis suæ abbas Evagrius ad quemdam senem, et dixit: Dic mihi, abba, sermonem quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si vis salvari, quando ad aliquem vadis, non prius loquaris antequam te ille inquirat. Evagrius autem compunctus in hoc sermone, pœnitentiam egit in conspectu senis, et satisfecit ei, dicens: Crede mihi, multos Codices legi, et talem eruditionem nunquam inveni. Et multum proficiens exiit.

— omitted in this translation —

20

Dixit abbas Evagrius: Mentem nutantem vel errantem solidat lectio, et vigiliæ, et oratio: concupiscentiam vero ferventem madefacit esuries et labor et sollicitudo: iracundiam autem perturbatam reprimit psalmodia, et longanimitas, et misericordia, sed hæc opportunis temporibus, et mensura adhibita; si autem inopportune vel sine mensura fiunt, ad parvum tempus proficiunt; quæ autem parvi temporis sunt, noxia magis quam utilia erunt.

The abbot Evagrius said: Reading and watching and prayer are good for the slothful spirit and the wandering mind. Fasting and toil and carefulness will tame lust though it burn in us. The singing of psalms, together with patience and tenderness, will conquer wrath and bring peace in troubled times. Yet must all these be practised at due times, and all within the bounds of moderation. For he who exercises himself in these ways inopportunely and excessively may indeed profit for a little while, but after a short time will be harmed, not helped, by them.

21

Transeunte aliquando abbate Ephræm, una prostituta ex immissione cujusdam cœpit ei blandiri, cupiens eum, si posset, ad turpem commistionem illicere: vel si hoc non posset, saltem ad iracundiam provocaret, quoniam nunquam eum vidit quisquam irascentem vel litigantem. Ipse autem dixit ad eam: Sequere me. Cum venissent autem in loco populoso, dicit ei: Veni huc, et sicut voluisti, commisceor tecum. Illa autem videns multitudinem, dicit ei: Quomodo possumus hæc hoc facere, tanta multitudine hic astante? confundemur enim. Ipse autem ait: Si homines erubescis, quanto magis erubescere debemus Deum, qui revelat occulta tenebrarum? Illa autem confusa et confutata recessit absque opere voluptatis suæ.

— omitted in this translation —

22

Venerunt aliquando ad abbatem Zenonem quidam fratres, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod scriptum est in libro Job: Nec cœlum mundum esse in conspectu Dei? Respondit autem senex dicens: Reliquerunt homines peccata sua, et cœlestia scrutantur. Hæc autem est interpretatio sermonis, quem requisistis, ut quoniam Deus solus est mundus, dictum sit nec cœlum mundum esse in conspectu ejus.

— omitted in this translation —

23

Dixit abbas Theodorus de Pherme: Si habes amicitias cum aliquo, et contigerit eum in tentationem fornicationis incurrere; si potes, da ei manum, et retrahe illum sursum: si autem in errore aliquo fidei incurrerit, nec tibi acquiescit, revertere cito, incide amicitias ejus abs te, ne forte remorans traharis cum eo in profundum.

— omitted in this translation —

24

Venit aliquando memoratus abbas Theodorus ad abbatem Joannem, qui erat eunuchus ex nativitate. Et cum loquerentur, dixit abbas Theodorus: Quando eram in Scythi, opus animæ erat opus nostrum, opus autem manuum tanquam in transitu habebamus; nunc autem factum est opus animæ, velut cum in transitu factum est opus.

— omitted in this translation —

25

Venit aliquando quidam Patrum ad eumdem abbatem Theodorum, et dixit ei: Ecce quidam frater reversus est ad sæculum. Et dixit ei abbas Theodorus: In hoc non admireris; si quando audieris quia prævaluit quis effugere de ore inimici, hoc admirare.

— omitted in this translation —

26

Dixit memoratus abbas Theodorus: Multi eligunt in hoc sæculo temporalem quietem, antequam præstet eis Dominus requiem.

— omitted in this translation —

27

Dicebant de abbate Joanne statura brevi, quia dixerit aliquando fratri suo majori: Volebam esse securus sicut angeli sunt securi, nihil operantes, sed sine intermissione servientes Deo; et spolians se quo vestitus erat, abiit in eremo. Et facta ibi hebdomada una, reversus est ad fratrem suum; et dum pulsaret ostium, respondit ei antequam aperiret, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Ego sum Joannes. Et respondit frater ejus, et dixit ei: Joannes angelus factus est, et ultra inter homines non est. Ille autem pulsabat dicens: Ego sum. Et non aperuit ei, sed dimisit eum affligi. Postea vero aperiens dixit ei: Si homo es, opus habes iterum operari, ut vivas; si autem angelus es, quid quæris intrare in cellam. Et ille pœnitentiam agens, dixit: Ignosce mihi, frater, quia peccavi.

They tell this story about the abbot John the Short. Once he said to one of the brethren who was his senior, “I wish to be as the angels are, free from all care, doing no work, but ceaselessly praising and praying to God.” Then casting off his raiment, he departed into the wilderness. After a week had passed, he returned to his brother and knocked at the door of his cell. Before he opened to him, the brother asked, “Who art thou?” John replied, “I am John.” Then the brother answered him and said, “Not so, for John has become an angel, and no longer has intercourse with men.” He, however, continued knocking, and crying out, “Indeed, I am he.” The other, however, would not open the door, but left him suffering there. At last he opened the door and admitted John, saying to him, “If you are a man, need is for you to work that you may live. If you are an angel, why do you seek entrance to my cell?” John then, being truly penitent, replied, “Pardon me, O brother, for I have grievously sinned.”

28

Venerunt aliquando senes in Scythi, et erat cum eis abbas Joannes Nanus; et dum comederent, surrexit quidam presbyter vir magnus, ut daret per singulos vasculum aquæ parvum ad bibendum; et nemo acquievit accipere ab eo, nisi solus Joannes Brevis. Admirati sunt autem cæteri, et dixerunt ei: Quomodo tu cum sis omnium minor, præsumpsisti ministerio uti viri senis et magni? Et dicit eis: Ego quando surgo dare aquam, gaudeo si omnes biberint, ut mercedem acquiram; nunc igitur propterea ego suscepi, ut faciam ei qui surrexit invenire mercedem, ne forte etiam contristetur nullo sumente ab eo. Hæc cum dixisset, admirati sunt omnes de discretione ejus.

— omitted in this translation —

29

Interrogavit aliquando abbas Pastor abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quando approximant mihi aliquæ tentationes; resisto illis, an permitto intrare? Dicit ei senex: Dimitte intrare, et pugna cum eis. Revertens ergo in Scythi sedebat; et contigit ut veniens quidam a Thebaida in Scythi narraret fratribus, se interrogasse abbatem Joseph: Quando approximat mihi tentatio, resisto ei, an dimitto intrare? et dixerit ei: Omnino non dimittas tentationem in te, sed cito abscinde eam. Audiens autem abbas Pastor, quia sic dixerit huic, qui venerat a Thebaida, abbas Joseph surgens iterum abiit in Panepho ad abbatem Joseph, et dicit ei: Abba, ego tibi commisi cogitationes meas, et tu aliter dixisti mihi, aliter autem fratri de Thebaida. Et dicit ei senex: Scis quia diligo te? Et respondit: Etiam. Nonne tu mihi dixisti, ut sicut mihi ipsi, ita tibi dicerem quod sentirem? Etenim si intraverint tentationes, et dederis atque acceperis cum eis, probatiorem te faciunt; ego autem velut mihi ipsi sic tibi locutus sum: sunt autem aliqui quibus nec approximare expedit passiones, sed statim debent abscindere eas.

— omitted in this translation —

30

Item dixit abbas Pastor: Veni aliquando in Heracleo inferiore ad abbatem Joseph, et habebat in monasterio suo arborem sycomorum pulchram nimis; et dicebat mihi a mane: Vade, et collige tibi, et manduca. Erat autem sexta feria. Ego autem non comedi propter jejunium; et rogavi eum dicens: Dic mihi propter Dominum rationem hujus rei, quia dicebas mihi: Vade, manduca. Ego quidem propter jejunium non abii, sed erubescebam, quia mandatum tuum non feceram, cogitans quia sine ratione mihi hæc non præceperas. Ille autem respondit: Patres seniores non loquuntur ab initio fratribus recta, sed magis distorta; et si viderint quia ea quæ torta sunt faciunt, jam eis non loquuntur nisi quæ expediunt, agnoscentes quoniam in omnibus obedientes sunt.

— omitted in this translation —

31

Frater interrogavit abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quia nec molestiam ferre possum, nec laborare, et dare eleemosynam? Et dicit ei senex: Si non potes horum nihil facere, vel serva conscientiam tuam ab omni malo proximi tui, et ita salvus eris; Deus autem animam sine peccato quærit.

— omitted in this translation —

32

Dixit abbas Isaac Thebæus fratribus suis: Pueros hic non adducatis, quia propter pueros in Scythi quatuor ecclesiæ eremus factæ sunt.

— omitted in this translation —

33

Interrogavit abbas Longinus abbatem Lucium, dicens: Habeo tres cogitationes: unam ut ad peregrinationem vadam. Et respondit ei senex: Si non tenueris linguam tuam ubicunque perrexeris, non eris peregrinus. Sed refrena hic linguam tuam, et eris etiam hic peregrinus. Et dixit ei abbas Longinus: Alia cogitatio mea est, ut jejunem biduanas levando. Et respondit ei abbas Lucius: Isaias propheta dixit: Si curvaveris velut circulum cervicem tuam, nec sic erit acceptum jejunium tuum; sed magis contine mentem tuam a cogitationibus malis. Et dixit abbas Longinus: Tertium est dispositum meum, ut declinem hominum aspectus. Et respondit ei abbas Lucius: Nisi prius correxeris vitam tuam inter alios conversando, neque solus habitans corrigere te prævalebis.

— omitted in this translation —

34

Dixit abbas Macarius: Si recordamur mala quæ inferuntur nobis ab hominibus, amputamus menti nostræ virtutem recordandi Deum; si autem recordamur malorum quæ dæmones excitant, erimus imperforabiles.

— omitted in this translation —

35

Dixit abbas Mathois: Nescit Satanas qua passione seducatur anima, et ideo seminat quidem in ea ziziniam suam, sed metere nescit: spargit aliquando semina fornicationum, aliquando detractionum, et cæterarum similiter passionum; et in qua passione viderit animam declinantem, hanc ei ministrat: nam si sciret ad quid proclivis est anima, non ei diversa vel varia seminaret.

— omitted in this translation —

36

Narraverunt de abbate Nathyra, qui fuit discipulus abbatis Silvani, quia cum sederet in cella sua in monte Sina, mediocriter gubernavit vitam suam de his quæ erant necessaria corpori. Quando autem factus est episcopus in Pharan, multum coartabat animam suam in duritia continentiæ. Et dicit ei discipulus suus: Abba, quando eramus in eremo non te ita cruciabas. Et dicit ei senex: Fili, illic solitudo erat, et quies, et paupertas, propterea volebam gubernare corpus meum, ne infirmarer, et quærerem quod non habebam: nunc autem hic sæculum est, et occasiones sunt excedendi plurimæ; et si in infirmitatem incurrero, sunt hic qui succurrant, ne propositum monachi perdam.

The abbot Nathyra, the disciple of Silvanus, when he lived as a hermit in his cell, adopted a very moderate rule of life, allowing himself all that was necessary for the welfare of his body. Afterwards, when he became a bishop, he used a much severer discipline. One of his disciples asked him, saying, “Master, when we dwelt together in the desert you used not thus to crucify yourself; why do you do so now?” The bishop said to him, “My son, there in the desert we had solitude and quietness and poverty; therefore I so regulated my bodily life that I should not grow weak, but be able to strive for those graces which I desired. Here in the world are many temptations to excess of every kind; moreover, here there are many to warn me should I overtax my strength with fasting. I live austerely here, lest I should let slip the hope of perfection which led me to become a monk.”

37

Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Perturbatio mihi fit, et volo derelinquere locum istum. Et dicit ei senex: Pro qua causa? Et ille dixit: Quia audio verba de quodam fratre, quæ me non ædificant. Et dicit ei senex: Non sunt vera quæ audisti? Et dixit ei: Etiam, Pater, vera sunt: nam frater qui dixit mihi, fidelis est. Et respondens dixit: Non est fidelis qui tibi dixit; nam si esset fidelis, nequaquam diceret tibi talia: Deus autem audiens vocem Sodomorum, non credidit, nisi descenderet et videret oculis suis. Et ille dixit: Et ego vidi oculis meis. Hæc audiens senex, respexit in terram, et tenuit parvam festucam, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Festuca est. Iterum intendit senex ad tectum cellæ, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Trabes est, quæ portat tectum. Et dixit ei senex: Pone in corde tuo quia peccata tua sic sunt sicut trabes hæc; illius autem fratris de quo loqueris, velut hæc parva festuca. Audiens autem abbas Sisois hunc sermonem, admiratus est, et dixit: In quo te beatum faciam, abbas Pastor? Verumtamen velut pretiosus lapis, ita verba tua gratia et gloria plena sunt.

— omitted in this translation —

38

Venerunt aliquando presbyteri regionis illius ad monasteria vicina, in quibus etiam erat et abbas Pastor; et intravit abbas Anub, et dixit ei: Rogemus presbyteros istos hodie accipere hic in charitate dona Dei. Ille autem stans diu non dedit ei responsum; abbas vero Anub contristatus exiit. Dixerunt autem abbati Pastori, qui juxta eum sedebant: Quare non dedisti ei responsum? Et dicit eis abbas Pastor: Ego causam non habeo; jam enim mortuus sum. Mortuus enim non loquitur; non igitur reputetis me, quia hic vobiscum sum.

— omitted in this translation —

39

Abiit quidam frater aliquando de monasterio abbatis Pastoris in peregre, et applicuit ad quemdam solitarium; erat enim ille habens cum omnibus charitatem, et multi veniebant ad eum. Nuntiavit autem ei frater ille quædam de abbate Pastore: qui audiens virtutem animi ejus, desideravit eum videre. Cum reversus autem fuisset frater ille in Ægypto, post aliquantum tempus surgens supradictus solitarius, venit ut peregrinus in Ægyptum ad eumdem fratrem, qui prius applicuerat apud ipsum, dixerat enim ei ubi maneret. Videns autem ille, miratus est et valde gavisus. Dixit autem ei ille solitarius: Ostende charitatem quam habes in me, et duc me ad abbatem Pastorem. Et tollens eum, duxit ad senem, et nuntiavit ei de eo, dicens: Quidam magnus homo, et multam charitatem habens, et honorem plurimum in provincia sua, venit desiderans videre te. Suscepit ergo eum cum gratulatione senex, et salutantes se invicem resederunt. Cœpit autem loqui peregrinus ille frater de Scripturis sanctis, et de rebus spiritualibus atque cœlestibus; abbas autem Pastor avertit faciem suam, et non dedit ei responsum. Videns autem ille quia non loqueretur ei, contristatus exiit, et dicit fratri illi qui eum adduxerat: In vanum iter istud assumpsi; veni ad senem, et ecce nec loqui mecum dignatur. Intravit autem frater ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Abba, propter te venit magnus hic vir, habens tantam gloriam in loco suo, quare non locutus es cum eo? Respondit ei senex: Iste de sursum est, et de cœlestibus loquitur; ergo autem de deorsum sum, et de terrenis loquor; si ergo mihi locutus fuisset de passionibus animæ, ego utique responderem ei; si autem de spiritualibus, ego hæc ignoro. Exiens ergo frater dixit illi: Quia senex non cito de Scripturis loquitur, sed si quis ei loquitur de passionibus animæ, respondet ei. Ille autem compunctus intravit ad senem, et dixit ei: Quid faciam, abba, quia passiones animæ dominantur mei? Et intuens eum senex gaudens, dixit ei: Modo bene venisti; nunc aperiam os meum de his, et implebo illud bonis. Ille autem valde ædificatus dicebat: Vere hæc est via charitatis. Et gratias agens Deo, quia tam sanctum virum videre meruit, reversus est in regionem suam.

— omitted in this translation —

40

Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Feci peccatum grande, et volo triennio pœnitere. Dixit autem ei abbas Pastor: Multum est. Et dixit ei frater: Jubes annum unum? Et dixit iterum senex: Multum est. Qui autem præsentes erant dicebant: Usque ad quadraginta dies? Senex iterum dixit: Multum est. Et adjecit dicens: Ego puto, quia si ex toto corde homo pænituerit, et non apposuerit facere iterum unde pœnitentiam agat, etiam triduanam pœnitentiam suscipiat Deus.

A brother asked the abbot Pastor, “I have committed a great sin. Shall I do penance for three years?” Pastor replied to him, “That is too long.” Then the brother said, “Do you advise one year?” Again Pastor replied, “That is too long.” Those who were standing by asked, “Are forty days sufficient?” Pastor said again, “It is too long.” Then he added, “If a man repent with all his heart, and fully determine not to commit again the sin which he deplores, God will receive his repentance though it endure but three days.”

41

Interrogavit eum abbas Ammon de immundis cogitationibus, quas cor hominis generat; et de vanis desideriis. Et dixit ei abbas Pastor: Nunquid gloriabitur securis sine eo qui incidit cum ipsa? Et tu ergo non eis porrigas manus, et otiosæ erunt.

— omitted in this translation —

42

Interrogavit eumdem sermonem abbas Isaias. Dicit abbas Pastor: Sicut capsa plena vestibus, si dimissa fuerit tempore longo, putrefiunt vestes in ea, ita sunt et cogitationes in corde nostro; si non fecerimus ea corporaliter, tempore longo exterminabuntur et putrefient.

The abbot Isaiah once asked the abbot Pastor about evil thoughts which troubled him. Pastor answered him, “Just as clothes which are put away for a long time in some trunk, and not taken out at all, moulder and decay, so the evil thoughts of our hearts, if we do not put them into action, after a long time will fade away.”

43

Interrogavit abbas Joseph de eadem re; et dixit abbas Pastor: Sicut quis claudens serpentem vel scorpionem in vase, et obturat eum, procedente tempore omnino moritur; ita malignæ cogitationes, quæ studio dæmonum pullulant, patientia ejus cui immittuntur paulatim deficiunt.

— omitted in this translation —

44

Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem, dicens: Quomodo opus est jejunare? Et dixit abbas Pastor: Ego volo ut quotidie manducans subinde paululum subtrahat sibi, ne satietur. Dicit ei abbas Joseph: Ergo quando eras juvenis, non jejunabas biduanas levando? Et dixit ei senex: Crede mihi, quia et triduanas, et hebdomadam; sed et hæc omnia probaverunt senes magni; et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, per singulos dies parum minus; et ostenderunt nobis viam hanc regalem, quia levior est et facilis.

— omitted in this translation —

45

Dixit abbas Pastor: Non habites in loco ubi vides aliquos habentes adversum te zelum, quia ibi non proficies.

— omitted in this translation —

46

Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Semino agrum meum, et facio ex ipso agapem. Dicit ei senex: Bonum opus facis. Et discessit cum proposito animi, et adjiciebat ad agapem quam faciebat. Hoc autem audiens abbas Anub, dixit abbati Pastori: Non times Deum, quia sic locutus es fratri illi? Et tacuit senex. Post duos autem dies misit abbas Pastor ad fratrem illum, et vocavit eum ad se, et dixit ei, audiente abbate Anub: Quid me interrogasti illa die? quia mens mea alibi erat. Et dixit ei frater: Hoc dixi, quia semino agrum meum, et de hoc quod colligo, ex ipso facio agapem. Et dixit ei abbas Pastor: Putavi quia de fratre tuo illo, qui laicus est, diceres; si autem tu facis hæc, non est opus monachi. Ille autem contristatus est audiens, et dixit: Aliud opus non facio nec scio, nisi hoc; et non possum seminare agrum meum? Cum autem discessisset, cœpit abbas Anub pœnitentiam agere apud abbatem Pastorem, dicens: Ignosce mihi. Dixit ei abbas Pastor: Ecce ab initio sciebam, quia non est opus monachi, sed secundum animum ejus locutus sum ei, et excitavi animum ejus ad profectum charitatis; nunc autem abiit tristis, et tamen istud opus facit.

A brother came to the abbot Pastor and said, “I am working hard at the tilling of my land, for I desire to make a feast for the brethren.” The abbot Pastor said to him, “Go in peace, my son, you are doing a good work.” Then the brother departed joyfully, and laboured yet more that he might add something to the feast he was preparing. But the abbot Anub, who had heard what was said, rebuked Pastor, saying to him, “Do you not fear God, that you have spoken thus to a brother, telling him to make a feast?” The abbot Pastor, being grieved, was silent. After two days, he sent for the brother to whom he had spoken and, Anub being present, said to him, “What was that which you asked me the other day, for my mind was wandering when I answered you?” The brother replied to him, “I told you about the tilling of my field and the harvest of it, and the feast that I was making.” The abbot Pastor said to him, “I thought you were speaking of your brother who is still in the world. The making of feasts is no work for a monk.” The brother was bitterly grieved when he heard this, and cried out, “I know no other good work to do, neither am I able to do any other; may I not till my farm for the sake of the brethren?” So saying, he departed. Then the abbot Anub was exceedingly sorry, and said, “My father, grant me your pardon.” Pastor said to him, “Behold! I knew from the beginning that the making of feasts was no work for a monk, but according to the capacity of his mind I spoke to him. At least I excited his mind to a work of love. Now he is sad and despairing, and he will make his feast just the same.”

47

Frater quidam interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quid est illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo sine causa? Et ille respondit: Ex omni re qua te gravare voluerit frater tuus, si irasceris adversus eum, donec oculum tuum dexterum ejicias, et a te projicias, sine causa irasceris ei; si autem aliquis voluerit te separare a Deo, pro hoc irascere.

— omitted in this translation —

48

Dixit abbas Pastor: Si peccaverit homo et non negaverit, dicens, Peccavi; non increpes eum, quia frangis propositum animi ejus. Si autem dixeris: Non contristeris, frater, sed observa de cætero, excitas animum ejus ad pœnitentiam.

— omitted in this translation —

49

Dixit iterum qui supra: Bonum est experimentum. Experimento enim homines probatiores sunt.

— omitted in this translation —

50

Item dixit qui supra: Si quis docet aliquid et non facit quod docet, similis est puteo qui omnes ad se venientes satiat et delet sordes, seipsum autem purgare non potest; sed omnis spurcitia et immunditia in eo est.

— omitted in this translation —

51

Dixit iterum ipse: Est homo qui seipsum agnoscit. Dixit iterum: Quia est homo qui videtur ore tacere, cor autem ejus condemnat alios; hic ergo sine cessatione loquitur. Est et alius a mane usque ad vesperam loquens, et taciturnitatem tenet; hoc autem ideo dixit, quia nunquam sine audientium utilitate locutus est.

— omitted in this translation —

52

Iterum dixit: Quia si sunt tres in unum, ex quibus unus bene quiescat, alius infirmetur et gratias agat, tertius vero ministret eis ex sincera voluntate, hi tres similes sunt, velut etiam si unius sint operis.

— omitted in this translation —

53

Iterum dixit: Malitia nequaquam expellit malitiam; sed si quis tibi male facit, tu bene fac ei, ut per bonum opus tuum destruas malitiam ipsius.

— omitted in this translation —

54

Dixit iterum: Qui querulosus est, monachus non est; qui malum pro malo reddit, monachus non est; qui iracundus est, monachus non est.

— omitted in this translation —

55

Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Multæ cogitationes veniunt in anima mea, et periclitor in eis. Et ejecit eum senex sub aere nudo, et dicit ei: Expande sinum tuum et apprehende ventum. Et ille respondit: Non possum hoc facere. Et dicit ei senex: Si hoc non potes facere, nec cogitationes prohibere potes ne introeant, sed tuum est eis resistere.

A certain brother came to the abbot Pastor, and said, “Many evil thoughts come into my mind, and I am in danger through them.” The old man led him out into the air, and said to him, “Stretch yourself out, and stop the wind from blowing.” The brother, wondering at his words, replied, “I cannot do that.” Then the old man said to him, “If you cannot stop the wind from blowing, neither can you prevent evil thoughts from entering your mind. That is beyond your power; but one thing you can do—conquer them.”

56

Frater quidam interrogavit eum dicens: Dimissa est mihi omnis hæreditas, quid facio ex ea? Et dicit ei abbas Pastor: Vade, et post tres dies veni, et dico tibi. Venit autem sicut præfinivit, et dicit ei senex: Quid tibi habeo dicere, frater? Si dixero, Da eam in ecclesiam, clerici sibi facient convivia ex ea; si autem dixero, Da eam parentibus tuis, non est tibi merces; si vero dicam, Da pauperibus, securus eris. Quidquid ergo vis, vade, fac, ego causas non habeo.

— omitted in this translation —

57

Dixit iterum abbas Pastor: Si venerit tibi cogitatio de rebus corpori necessariis, et delegaveris semel; et iterum venerit, et delegaveris, quid fiat? jam tertio si venerit, non intendas ei, otiosa est enim.

— omitted in this translation —

58

Frater quidam dixit abbati Pastori: Si video rem aliquam, vis ut dicam illam? Dicit ei senex: Scriptum est: Qui responderit verbum antequam audiat, stultitia ei et opprobrium est. Si ergo interrogatus fueris, dic; sin alias, tace.

— omitted in this translation —

59

Dixit iterum abbas Pastor, quia dixerat abbas Ammon: Est homo qui portat toto tempore vitæ suæ securim, et non potest dejicere arborem; est autem alter habens usum incidendi, et in paucis plagis dejicit arborem. Dicebat autem securim discretionem esse.

— omitted in this translation —

60

Iterum dixit: Voluntas hominis murus est æreus, et lapis percutiens inter ipsum et Deum. Si ergo reliquerit hæc, dic ei et ipse, quod in psalmo scriptum est: In Deo meo transgrediar murum; et: Deus meus, impolluta via ejus. Si enim justitia subvenerit voluntati, laborat homo.

— omitted in this translation —

61

Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Damnum animæ meæ patior, quod sum cum abbate meo. Quid ergo jubes? Maneo adhuc apud ipsum? Et sciebat abbas Pastor, quia læderetur anima ejus per abbatem suum, et admirabatur quare vel interrogabat eum, si manere deberet cum illo. Et dixit ei: Si vis, esto. Et discedens, mansit apud eum. Venit autem iterum dicens abbati Pastori: Gravo animam meam. Et non dixit ei abbas Pastor: Discede ab eo. Venit tertio, et dixit: Crede mihi, jam non ero cum eo. Et dicit ei senex: Ecce modo salvatus es, vade, et non sis ultra cum eo. Dixit enim abbas Pastor eidem: Homo qui vidit damnum pati animam suam, non opus habet interrogare. Etenim de occultis cogitationibus interrogat quis, ut seniores probare possint; de manifestis autem peccatis est opus interrogare, sed statim abscindere.

— omitted in this translation —

62

Interrogavit abbas Abraham, qui erat abbatis Agathonis discipulus, abbatem Pastorem, dicens: Quare me sic dæmones impugnant? Et dicit ei abbas Pastor: Te impugnant dæmones? Non pugnant nobiscum dæmones, quando voluntates nostras facimus; quia voluntates nostræ dæmones factæ sunt, et hæ sunt quæ tribulant nos ut faciamus eas. Si autem vis scire quales sunt cum quibus dæmones pugnant; cum Moyse et similibus ejus.

— omitted in this translation —

63

Dixit abbas Pastor, quia frater quidam interrogaverit abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo quia triennium habet in sepultura, non attingit ad hoc verbum.

— omitted in this translation —

64

Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quomodo oportet monachum sedere in cella? Et dixit ei senex: Sedere in cella, quantum ad id quod in manifesto est, hoc est, ut faciat opus manuum, et semel comedat, et taceat, et meditetur; occulte enim proficere in cella, hoc est, ut portet unusquisque opprobrium suum in omni loco quocunque perrexerit, et ut ministerii horas custodiat, et de occultis non negligat. Si autem contigerit tempus ut vacet ab opere manuum, intret ad ministerium operis Dei, et id sine aliqua perturbatione consummet. Finis autem horum est ut comitatum simul conversantium bonorum teneas, et revoceris a malorum comitatu.

— omitted in this translation —

65

Venerunt aliquando duo fratres ad abbatem Pampo, et interrogavit unus ex eis, dicens: Abba, ego biduo jejuno, et duos paximates manduco; putas salvo animam meam, an seducor? Et alter dixit: Ego colligo de opere manuum mearum duas siliquas diurnas, et parum ex eis retineo ad victum, aliud autem expendo in eleemosynam: putas salvus ero, an seducor? Et cum plurimum rogarent eum, ille non respondebat eis. Post quatuor autem dies cum discessuri essent, rogabant eos clerici, dicentes: Nolite tristari, fratres, Deus vobis præstabit mercedem; sic est enim consuetudo hujus senis, non cito loquitur, nisi Deus ei dederit quod dicat. Intraverunt ergo ad senem, et dixerunt ei: Abba, ora pro nobis. Et ille dixit eis: Ambulare vultis? Et dixerunt: Etiam. Et intuens eos, in semetipso accipiens opera eorum, scribebat in terram, et dicebat: Pambo biduo jejunat, et duos paximates manducat; putas in hoc est monachus? Non. Iterum dicebat: Et Pambo laborat in die duas siliquas, et dat eas in eleemosynam; putas in hoc est monachus? Necdum. Et paululum reticens, dixit ad eos: Bonum quidem operaris, sed si custodias conscientiam tuam cum proximo tuo, ita salvaberis. In his ergo sic ædificati fratres, cum gaudio discesserunt.

— omitted in this translation —

66

Frater quidam interrogavit abbatem Pambo, dicens; Quare me prohibent spiritus quidam facere non bona proximis? Dixit ei senex: Non sic loquaris, alioquin Deum mendacem facies; sed dic magis: Omnino misericordiam facere nolo. Præveniens enim Deus dixit: Dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici, cur ergo tu immundos spiritus non conculcas?

— omitted in this translation —

67

Dixit abbas Palladius: Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem, aut discere fideliter quæ nescit, aut docere manifeste quæ novit; si autem utrumque, cum possit, non vult, insaniæ morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo, fastidium doctrinæ est, et cum non appetit illud quod semper anima esurit quæ diligit Deum.

— omitted in this translation —

68

Frater dixit abbati Sisoi: Quare non recedunt a me passiones? Et dicit ei senex: Quia vasa earumdem passionum intra te sunt; sed da eis pignus suum, et discedent.

— omitted in this translation —

69

Venit quidam frater ad abbatem Silvanum in monte Sina, et vidit fratres laborantes, et dixit seni: Nolite operari cibum qui perit; Maria autem optimam partem elegit. Et dicit senex discipulo suo: Voca Zachariam, et mitte fratrem istum in cellam, ubi nihil est. Et cum facta fuisset hora nona, intendebat ad ostium, si mitterent et vocarent eum ad manducandum; et cum nemo loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dicit ei: Abba, hodie fratres non comederunt? Et dixit ei senex: Etiam jam comederunt. Et dicit ei frater: Et quare me non vocasti? Et respondit senex: Tu homo spiritalis es, et non indiges hoc cibo; nos autem carnales sumus et volentes manducare, propterea operamur manibus nostris; tu vero bonam partem elegisti, legens tota die, et nolens sumere cibum carnalem. Qui cum hæc audisset, prostravit se ad pœnitentiam, dicens: Ignosce, mi abba. Et dixit senex: Puto opus habet omnino Maria Martham, per Martham enim Maria laudatur.

— omitted in this translation —

70

Dixit sancta Syncletica: Qui sensibiles divitias de labore et periculis maris colligunt, quando multa lucrantur, tunc plura desiderant, et quæ habent, velut nihilum reputant; ad ea vero quæ necdum habent omnem intentionem animi tendunt. Nos autem et eorum quæ quærenda sunt, nihil habemus, et nolumus possidere quæ necessaria sunt propter timorem Dei.

— omitted in this translation —

71

Dixit iterum: Est tristitia utilis, et est tristitia quæ corrumpit. Tristitia ergo utilis est, ut pro peccatis ingemiscamus, et pro ignorantia proximorum, et ut non cadamus a proposito, ut perfectionem bonitatis attingamus: hæ sunt species veræ tristitiæ. Est enim et adversarii nostri ad hæc quædam conjunctio. Immittit enim tristitiam sine aliqua ratione, quam tædium appellaverunt. Oportet ergo talem spiritum sæpius orando et psallendo magis depellere.

— omitted in this translation —

72

Dixit iterum: Est enim ex immissione diaboli extensa dura abstinentia, nam et sequaces ejus faciunt hoc; quando ergo discernimus divinam et regalem abstinentiam a tyrannica atque diabolica? Manifestum est quia mediocri tempore conversationis tuæ una regula jejunii sit tibi. Non subito quatuor aut quinque dies continuos jejunas, et iterum multitudine ciborum solvis virtutem? hoc enim lætificat diabolum. Semper enim quod sine mensura est, corruptibile est. Noli ergo subito arma tua expendere, ne nudus inventus in bello facile capiaris; arma vero nostra corpus nostrum est, anima vero nostra miles est. Utrisque ergo diligentiam præsta, ut paratus sis ad id quod necesse est.

— omitted in this translation —

73

Venerunt aliquando duo senes de partibus Pelusii ad abbatissam Saram. Et cum ambularent, dicebant ad invicem: Humiliemus vetulam istam. Et dicunt ei: Vide ne extollatur animus tuus, et dicas: Quia ecce solitarii viri veniunt ad me, quæ mulier sum. Et dixit eis abbatissa Sara: Sexu quidem mulier sum, sed non animo.

— omitted in this translation —

74

Iterum dixit abbatissa Sara: Si poposcero a Deo ut omnes homines ædificentur in me, invenior ante januas singulorum pœnitentiam agens; sed magis oro ut cor meum cum omnibus purum sit.

— omitted in this translation —

75

Dixit abbas Hyperichius: Ille est vere sapiens, qui facto suo docet alios, non qui verbis.

— omitted in this translation —

76

Venit aliquando monachus quidam ab urbe Roma, qui in palatio magnum locum habuit, et habitabat in Scythi in vicinitate ecclesiæ; habebat autem secum unum servum qui ministrabat ei. Videns autem presbyter ecclesiæ infirmitatem ejus, et cognoscens quia de deliciis esset vir ille, id quod ei Dominus donabat, vel quod in ecclesiam intrabat, transmittebat ei. Qui cum fecisset viginti quinque annis in Scythi, factus est vir contemplator, prævidens et nominatus. Audiens autem quidam de magnis monachis Ægyptiis opinionem ejus, venit videre eum, sperans corporalem conversationem plus apud eum arduam invenire. Qui cum intrasset, salutavit eum; et facientes orationem sederunt. Videns autem Ægyptius vestitum mollibus rebus, et budam de papyro, et pellem stratam sub ipso, et modicum capitale de cartica sub caput ejus, sed et pedes mundos habentem cum caligulis, scandalizatus est intra se de eo, quia in loco illo non erat consuetudo taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere consueverant. Senex autem ille Romanus habens contemplationem sive prævidentiæ gratiam, intellexit quia scandalizatus est intra se de eo Ægyptius monachus, et dicit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui venit, bonam diem. Et coxit parva olera quæ habebat, et surgentes hora competenti comederunt: habuit etiam et modicum vini propter infirmitatem suam, et illud biberunt. Et cum factum esset vespere, dixerunt duodecim psalmos, et dormierunt; similiter autem et nocte. Surgens autem mane Ægyptius dixit ei: Ora pro me. Et egressus est, non ædificatus in eo. Et cum paululum discessisset, volens eum ille senex Romanus sanare, misit post ipsum et revocavit eum. Qui cum venisset, cum gaudio iterum suscepit eum, et interrogavit eum, dicens: Ex qua provincia es? Et ille dixit: Ægyptius sum. Et dixit ei: Cujus civitatis? Et respondit: Ego omnino non fui de civitate, nec habitavi aliquando in civitate. Et dixit ei: Antequam monachus esses, quid operabaris in possessione qua manebas? Et ille respondit: Custos eram agrorum. Et dicit ei: Ubi dormiebas? Respondit: In agro. Et dixit: Habebas aliquid stratus? Et respondit: Ego in agro habui habere stramenta in quibus dormirem? Et dixit: Et quomodo dormiebas? Respondit: In terra nuda. Et dixit: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Iterum respondit: Quæ sunt escæ aut qualis potus in agro? Et dixit: Quomodo ergo vivebas? Respondit: Manducabam panem siccum, et si inveniebam quodcunque de salsamentis, et bibebam aquam. Et dixit senex: Grandis labor. Et dixit: Erat ibi vel balneum in possessione, ubi lavareris? Et ille dixit: Non, sed in flumine lavabar, quando volebam. Cum ergo hæc omnia ab eo senex responsione ejus exegisset, et cognovisset modum prioris vitæ ejus atque laboris, volens eum proficere, narravit ei suam vitam præteritam, quam habebat cum esset sæcularis, dicens: Me miserum quem vides, de magna illa civitate Roma sum, habens in palatio maximum locum apud imperatorem. Et cum audisset Ægyptius initia verborum ejus, compunctus est, et sollicite quæ dicebantur audiebat. Et ille adjecit: Reliqui ergo Romam et veni in solitudinem istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos magnas et pecunias multas, et contemnens eas, veni in istam parvam cellam. Iterum dixit: Me quem vides, lectos vestitos ex auro habui, habentes pretiosissima stramenta; et pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro et hanc pellem. Sed et vestes meæ inæstimabili pretio dignæ erant, et pro his utor has viles rescellas. Iterum dixit: In prandio meo multum auri expendebatur; et pro illo mihi dedit modica olera hæc et parvulum calicem vini. Erant autem et qui serviebant mihi plurimi servi, et ecce pro illis uni isti Dominus compunxit, ut serviret mihi. Pro balneo autem perfundo modico aquæ pedes meos, et caligulis utor propter infirmitatem meam. Et rursus pro calamis et cithara vel alio musico opere, quo delectabar in conviviis meis, dico mihi duodecim psalmos in die, et duodecim in nocte. Sed et pro peccatis meis, quæ ante faciebam, modo cum requie exhibeo parvum et inutile ministerium Deo. Vide ergo te, abba, ut non scandalizeris propter infirmitatem meam. Et hæc audiens Ægyptius atque in semetipsum reversus, dixit: Væ mihi, quia ego de multa tribulatione et plurimo labore sæculi magis ad repausandum in conversationem monachi veni, et quod non habebam tunc, modo habeo; tu autem multa ex delectatione sæculi voluntate propria in tribulationem venisti, et ex multa gloria atque divitiis venisti in humilitatem et paupertatem. Ex quo multum proficiens discessit, et factus est ei amicus, et sæpe veniebat ad eum suæ utilitatis causa; erat enim vir discernens, et repletus bono odore Spiritus sancti.

— omitted in this translation —

77

Dicebat senex: Non necesse est verborum tantum; sunt enim plurima verba in hominibus tempore hoc, sed opera necessaria sunt; hoc enim Deus quærit, non verba, quæ non habent fructum.

— omitted in this translation —

78

Frater aliquis interrogavit quosdam Patrum: Si polluitur aliquis quando res sordidas cogitat. Et cum de hoc inquisitio fieret apud eos, alii dicebant: Etiam polluitur; alii dicebant: Non; quia si polluitur non possumus salvari nos, qui idiotæ sumus; sed hoc pertinet ad salutem, si ea quæ cogitamus, corporaliter non fecerimus. Ille autem frater qui interrogaverat, non sibi sufficere judicans variam responsionem Patrum, abiit ad senem probatiorem, et interrogavit eum de hoc. Et respondit ei senex: Secundum mensuram uniuscujusque requiritur ab eo. Rogavit ergo frater ille senem, dicens: Peto propter Dominum, absolve mihi hoc verbum. Et dicit ei senex: Ecce forte jacet hic vas aliquod desiderabile. Et dicit senex: Intraverunt duo fratres, ex quibus unus habebat mensuras magnas exercitatæ vitæ, alter vero parvas. Si ergo cogitatio illius perfecti mota fuerit ad aspectum vasis illius, et dixerit intra se: Volebam habere vas istud, et non permanserit in hoc, sed cito absciderit hujusmodi appetitum, non est pollutus; si vero qui necdum ad majores mensuras attigit, concupierit vas illud, et exercitatus fuerit cum cogitatione sua desiderio compellente, et tamen non tulerit illud, non est inquinatus.

— omitted in this translation —

79

Dixit senex: Si quis manserit in aliquo loco, et non fecerit fructum loci illius, locus ipse expellit eum, utpote quia non fecit fructum loci illius.

— omitted in this translation —

80

Dixit senex: Si quis fecerit rem aliquam sequens voluntatem suam, quærens quod non est secundum Deum, si id tamen per ignorantiam fecerit, postea oportet eum reverti ad viam Domini. Qui autem tenet voluntatem suam, non secundum Deum, et neque ab aliis vult audire, sed velut scitum se putat; qui hujusmodi est, vix perveniet ad viam Domini.

— omitted in this translation —

81

Interrogatus est senex: Quid est, quod legitur, Via angusta et arcta? Et respondit senex, dicens ei: Angusta et arcta via hæc est, ut cogitationibus suis homo violentiam faciat, et abscidat propter Deum voluntates suas. Hoc est etiam quod scriptum est de apostolis: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.

A certain elder was once asked, “What is the meaning of this which is written: ‘Strait is the gate and narrow is the way which leadeth unto life’?” He answered, “The strait and narrow way is this: that a man do violence to his thoughts and destroy his own will for God’s sake. This is what we are told the apostles did, of whom it is written: ‘Lo, we have left all and followed Thee.’”

82

Dixit senex: Sicut ordo monachorum honoratior est sæcularibus, ita peregrinus monachus speculum debet esse localibus monachis per omnem modum.

— omitted in this translation —

83

Dixit quidam Patrum: Si manserit operarius in loco ubi non sunt operarii, non potest proficere; hæc est enim virtus operarii, certare ut ab opere non minuatur. Nam et piger si manserit cum operario, proficit; et si non proficit, non tamen descendit inferius.

— omitted in this translation —

84

Dixit quidam senex: Quia homo si verbum quidem habeat, opera autem non habeat, assimilatur arbori habenti folia; fructum autem non. Sicut enim arbor fructibus plena etiam foliis viret, ita et sermo consequitur hominem qui habet opera bona.

— omitted in this translation —

85

Dixit senex, quia aliquando quidam lapsus in gravi peccato, et compunctus ad pœnitentiam, abiit indicare hæc seni cuidam, et non dixit ei quod fecerat, sed quasi interrogavit, dicens: Si alicui ascendat cogitatio talis, habet salutem? Ille vero, quia nesciebat discretionem, respondit ei: Perdidisti animam tuam. Hoc audiens frater, dixit: Ergo si perii, vado ad sæculum. Pergens autem ille, deliberavit ire et indicare cogitationes suas abbati Silvano, erat enim hic Silvanus magnus discretor. Veniens ergo ad eum frater, non dixit ei quod fecerat, sed iterum eo modo quo et prius seni illi dixerat; hoc est, Si ascenderint alicui tales cogitationes, habet salutem? Aperiens autem abbas Silvanus os suum, cœpit de Scripturis dicere ei: Non omnino judicium tantum est de cogitationibus quam de peccato. Audiens autem frater, et suscipiens virtutem dictorum in animo, sumpta spe, indicavit etiam ei actum suum. Audiens autem abbas Silvanus quod egerat, tanquam bonus medicus posuit cataplasma animæ ejus de divinis Scripturis assumptum, dicendo esse pœnitentiam his qui pro charitate revera convertuntur ad Deum. Post aliquot autem annos contigit abbatem memoratum ad illum senem applicari, qui ei desperationem fecerat, et narravit ei ista, et dixit: Ecce frater ille, qui de responso tuo desperaverat, et ad sæculum redierat, velut stella splendida est in medio fratrum. Hæc autem ideo retuli, ut sciamus quale periculum est quando aliquis sive cogitationis, sive actuum aliquid peccati indicat his qui discretionem nesciunt.

— omitted in this translation —

86

Dixit quidam senex: Non quia intrant cogitationes malæ in nobis, condemnamur ex eo, sed si male utimur cogitationibus. Fit enim ut per cogitationes naufragium patiamur, et iterum de cogitationibus coronemur.

A certain elder said, God will not condemn us because evil thoughts enter our hearts, but only if we make a bad use of our evil thoughts. It happens sometimes that men’s souls are shipwrecked through evil thoughts, but also it is by the entering in of such thoughts that we become worthy of being crowned.

87

Dixit aliquis senex: Non des et accipias cum sæcularibus hominibus; et non habeas notitiam cum muliere, nec habeas fiduciam diu cum puero.

— omitted in this translation —

88

Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid faciam, quia multæ cogitationes sollicitant me, et nescio quomodo repugnem eis? Dixit senex: Non repugnes contra omnes, sed contra unam. Omnes enim cogitationes monachorum unum habent caput; necessarium ergo est considerare quæ et qualis sit et adversus illam reniti; ita enim et residuæ cogitationes humiliantur.

A certain brother once asked one of the elders, “How shall I overcome the evil thoughts which ceaselessly trouble me?” The elder said to him, “Do not attempt to strive with all of them. Strive only against one. All evil thoughts have a single head and source. It is necessary, first of all, to find out each man for himself what is the origin of his evil thoughts. Then let him bend his energies to the conquest of that one thing, and all other evil thoughts will give way before him.”

89

Adversus cogitationes malas dixit quidam senex: Obsecro, fratres, sicut compressimus actus malos. comprimamus etiam cogitationes.

“Brethren,” said a certain elder, “you are striving to commit no evil deed. I beseech you strive, at the same time, to think no evil thought.”

90

Dixit quidam senex: Qui vult habitare eremum, debet esse doctor, non qui doceri egeat, ne detrimentum sustineat.

— omitted in this translation —

91

Interrogatus est senex a quodam fratre dicente: Quomodo invenio Deum? utrum in jejuniis, an in laboribus, vel in vigiliis, aut in misericordia. Et respondit: In his quæ numerasti, et in discretione. Dico enim tibi quia multi afflixerunt carnem suam, et, quia sine discretione hoc faciebant, abierunt vacui nihil habentes. Os nostrum de jejunio fetet, scripturas omnes didicimus: ex corde David consummavimus, et quod Deus requirit non habemus, scilicet humilitatem.

— omitted in this translation —

92

Frater interrogavit senem, dicens: Abba, ecce ego rogo seniores et dicunt mihi de salute animæ meæ, et nihil retineo de verbis eorum; quid autem vel rogo eos nihil proficiens? Totus enim sum in immunditia. Erant autem duo vasa vacua. Et dixit ei senex: Vade, et aufer unum ex vasis istis, et mitte in eo oleum, et accende intus stupam, et refunde oleum, et pone vas in locum suum. Et fecit sic. Et dixit ei: Fac iterum sic. Et cum fecisset hoc sæpius, dixit ei senex: Affer modo utraque vasa, et vide quod eorum mundius sit. Et respondit: Illud ubi oleum misi. Cui senex dixit: Sic est et anima de his quæ interrogat. Quamvis enim nihil retineat eorum quæ audit, tamen plus ipsa mundabitur quam illa quæ omnino nec interrogat quidquam.

— omitted in this translation —

93

Frater sedebat in cella sua quiescens, et volebant dæmones seducere eum sub specie angelorum, et excitabant eum ut iret ad collectam, et lumen ostendebant ei: ille autem venit ad quemdam senem, et dixit ei: Abba, veniunt angeli cum lumine, et excitant me ad collectam. Et dicit ei senex: Non audias, eos, fili, quoniam dæmones sunt; et quando veniunt excitare te, dic: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Accipiens autem præceptum senis, reversus est ad cellam suam. Et sequenti nocte iterum dæmones secundum consuetudinem venientes excitabant eum. Ille vero, sicut præceptum sibi fuerat, respondebat eis, dicens: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Et illi dicunt ei: Malus senex ille falsator seduxit te, ad quem venit frater volens mutare pecuniam; et cum haberet, mentitus est ei, dicens se non habere, et non dedit ei; ex hoc ergo cognosce quia falsator est. Surgens ergo frater diluculo venit ad senem, et nuntiavit ei hæc ipsa. Senex vero dixit ei: Verum est quia habebam, et quia venit frater volens mutuare, et non dedi ei, sed sciebam quia si darem ei, damnum animæ ipsius faciebam. Cogitavi ergo unum mandatum præterire, quam prævaricari decem, ex quibus ad tribulationem potuissemus venire pro illo, si a me pecuniam accepisset. Tu autem dæmones, qui te seducere volunt, ne audias. Et multum confortatus de verbis senis, abiit ad cellam suam.

— omitted in this translation —

94

Venerunt aliquando tres fratres ad quemdam senem in Scythi, et unus ex his interrogavit eum, dicens: Abba, commendavi Vetus et Novum Testamentum memoriæ. Et respondit senex, et dixit: Replesti verbis aerem. Et secundus interrogavit eum, dicens: Vetus et Novum Testamentum ego scripsi per me ipsum. Dixit autem et huic: Et tu replesti fenestras de chartis. Et tertius dixit: Mihi in focularem herbæ ascenderunt. Et respondit senex, et dixit: Et tu expulisti a te hospitalitatem.

— omitted in this translation —

95

Narraverunt quidam Patrum de quodam sene magno, quia si veniebat aliquis interrogare eum sermonem, ille cum magna fiducia dicebat: Ecce ego suscipio personam Dei, et sedeo in sede judicii, quid ergo vis ut faciam tibi? Si ergo dixeris mihi, miserere mei; dicit tibi Deus: Si vis ut miserear tui, miserere et tu fratribus tuis, et ego misereor tui. Si autem vis ut ignoscam tibi, ignosce et tu proximo tuo. Nunquid a Deo est causa? Absit; sed in nobis est, si volumus salvari.

— omitted in this translation —

96

Dicebant de quodam sene in Cellis quia erat magnus laborator. Cum faceret opus suum, contigit alium quemquam sanctum virum venire ad cellam ejus, et audivit eum de foris litigantem cum cogitationibus, et dicentem: Usquequo propter unum verbum omnia illa amitto? Ille autem foris stans, putabat quia cum aliquo alio litigaret, et pulsavit ut intraret et pacificaret eos; et ingrediens et videns quia nemo alius erat intro, habens etiam fiduciam apud senem, dixit ei: Cum quo litigabas, abba? Ille respondit: Cum cogitationibus meis, quia quatuordecim libros memoriæ commendavi, et unum verbum modicum audivi foris, et cum venissem facere opus Dei, omnia illa perdidi, et hoc solum quod foris audieram venit in memoria mea in hora ministerii mei, et propterea litigabam cum cogitatione mea.

— omitted in this translation —

97

Fratres de congregatione venerunt in eremo, et applicuerunt ad quemdam eremitam, et suscepit eos cum gaudio. Et sicut est consuetudo eremitis, videns eos de labore fatigatos, posuit mensam extra horam; et quod habuit in cella apposuit eis, et repausavit eos. Et quando factum est sero, dixerunt duodecim psalmos, similiter et nocte; cum autem senex vigilaret, audivit eos inter se dicentes: Quia solitarii viri plus repausant in eremo quam nos in congregatione. Mane autem cum ambulaturi essent ad alium vicinum ejus, dixit eis: Salutate eum pro me, et dicite ei: Non adaques olera. Ille autem cum hoc audisset, intellexit verbum, et tenuit eos usque sero laborantes jejunos. Cum autem sero factum esset, fecit prolixum opus Dei, et posuit ea quæ habebat, et dixit: Cessemus modice propter vos, quia de labore estis fatigati. Et dixit iterum: Quotidie manducare non solemus, sed propter vos gustemus modicum. Et apposuit eis panem siccum et sal, et dixit: Ecce propter vos festivitatem habemus hodie; et misit parum aceti in salibus illis. Et surgentes cœperunt psallere usque mane. Et dixit: Propter vos non possumus adimplere regulam nostram, ut modice pausetis, quia peregrini estis. Mane autem facto, volebant fugere: ille autem rogabat, eos, dicens: Manete aliquantum temporis nobiscum; sin alias, vel propter mandatum, dies tres secundum consuetudinem eremi facite nobiscum. Illi autem videntes quia non relaxaret eos, fugerunt occulte.

— omitted in this translation —

98

Frater interrogavit quemdam Patrem, dicens: Si contigerit gravari in somno, et transierit hora ministerii mei, anima mea præ verecundia non vult implere opus suum. Et dixit senex: Si te contigerit usque mane dormire, quando evigilas, surge, claude ostium et fenestras tuas, et fac opus tuum; scriptum est enim: Tuus est dies, et tua est nox; in omni enim tempore glorificatur Deus.

— omitted in this translation —

99

Dicebat aliquis senex: Quia est homo comedens multa et adhuc esuriens; est etiam alter homo qui pauca comedit, et satiatur. Majorem autem habet mercedem ille qui plus comedit, et esuriens manet, ab illo qui parum comedit, et satiatur.

— omitted in this translation —

100

Dixit quidam senex: Si contigerit inter te et alium sermo aliquis tristis, et negaverit ille, dicens: Non dixi sermonem hunc, ne certes cum eo, et dicas: Dixisti, qui exacerbatur, et dicet tibi: Etiam dixi.

— omitted in this translation —

101

Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Soror mea pauper est, si do ei eleemosynam, non est sicut unus de pauperibus? Et dixit senex: Non. Dixit autem frater: Quare, abba? Et respondit senex: Quia sanguis ipse trahit te modicum.

— omitted in this translation —

102

Dixit senex: Quia oportet monachum neque auditorem esse obtrectantium, neque obtrectari, neque scandalizari.

— omitted in this translation —

103

Dixit quidam senex: Non omnia quæ dicuntur placeant tibi, neque omni sermoni consentias. Tardius crede, et quod verum est, citius dic.

— omitted in this translation —

104

Dixit quidam senex: Si ascenderit in corde fratris sedentis in cella verbum, et revolvens frater verbum in animo, non potuerit ad mensuram verbi pertingere, neque tractus fuerit a Deo, assistunt ei dæmones, et ostendunt ei de verbo illo quod ipsi volunt.

— omitted in this translation —

105

Dicebant quidam senum: Quando congregabamur initio ad invicem, et loquebamur aliquid quod utile esset animabus nostris, efficiebamus seorsum et seorsum, et ascendebamus in cœlum; nunc autem congregamur, et in obtrectationibus occupamur et unus alterum trahimus in profundum.

— omitted in this translation —

106

Dixit alter quidam Patrum: Si quidem interior homo noster sobrie agit, potest etiam exteriorem custodire; si vero non est ita, qua possumus virtute custodiamus linguam.

— omitted in this translation —

107

Item qui supra dixit: Opus spirituale necessarium est, quia in hoc venimus. Magnus enim labor est ore dicere quod non fit opere corporali.

— omitted in this translation —

108

Alter quidam Patrum dixit: Quia omnino oportet hominem habere intra cellam opus, quod laboret; si autem in opere Dei occupatur, venit ad eum diabolus die inter diem, sed non invenit locum in quo maneat. Si autem rursus dominando ei inimicus in captivitatem redegerit eum, venit iterum spiritus Dei frequenter; sed si nos ei non facimus locum propter malitiam nostram, discedit.

— omitted in this translation —

109

Descenderunt aliquando monachi de Ægypto in Scythi, ut viderent seniores loci illius. Et cum vidissent eos extenuatos fame, de nimia abstinentia impatienter comedere, scandalizati sunt in eis. Hoc autem presbyter agnoscens, voluit sanare eos, et ita dimittere, et prædicavit in ecclesia plebi, dicens: Jejunate et extendite abstinentiam vestram, fratres. Volebant autem Ægyptii, qui illic venerant, discedere, et retinuit eos. Cum autem jejunassent primo aporiati sunt, fecerat enim eos biduo jejunare continuo. In Scythi autem habitantes jejunaverunt hebdomadam; et facto Sabbato, sederunt manducare Ægyptii cum senibus. Turbantibus autem se ad manducandum Ægyptiis, unus de senibus tenuit manus ejus, dicens: Cum disciplina manducate, quomodo monachi. Unus autem ex Ægyptiis repulit manus ejus, dicens: Dimitte me quia morior, tota hebdomada nihil coctum comedi. Et dixit ei senex: Si vos biduo intervallo manducantes ita defecistis, quare in fratribus scandalizati estis, qui semper hebdomadas eo ordine levando abstinentiam servant. Illi autem pœnitentiam coram eis egerunt, et ædificati in abstinentia eorum abierunt cum gaudio.

— omitted in this translation —

110

Frater quidam renuntians sæculo, et accipiens habitum monachi, statim reclusit se, dicens: Solitarius volo esse. Audientes autem vicini seniores, venerunt et ejecerunt eum, et fecerunt circuire cellas fratrum, et pœnitentiam coram singulis agere, et dicere: Ignoscite mihi, quia non sum solitarius, sed adhuc initium monachi nuper assumpsi.

— omitted in this translation —

111

Dixerunt quidam senes: Si videris juvenem voluntate sua ascendentem in cœlum, tene pedem ejus, et projice eum in terram, quia non ita expedit ei.

— omitted in this translation —

112

Frater dixit cuidam seni magno: Abba, volebam invenire senem aliquem juxta voluntatem meam, et morari cum ipso. Et dixit ei senex: Bene quæris, domine meus. Ille autem affirmabat hujusmodi esse desiderium suum, non intelligens quod locutus est senex ille. Sed cum videret eum senex æstimantem quod bene sentiret, dixit ei: Ergo si invenis senem secundum voluntatem tuam vis manere cum eo? Et ille dixit: Etiam omnino hoc volo, si invenero secundum voluntatem meam. Dixit ergo ei senex: Non ut tu sequaris voluntatem senis illius, sed ut ille tuam voluntatem sequatur, et ita in eo repauses. Sensit autem frater ille quod dicebat, et surgens prostravit se ad pœnitentiam, dicens: Ignosce mihi, quia valde gloriabar, æstimans me bene dicere, cum nihil tenerem boni.

There was a brother once who said to a famous elder, “Father, I wish to find an old man with whom to dwell. I seek for one whose ways will be altogether according to my ideas of what is right. With him I wish to live and die.” The elder said to him, “Of a truth you are on a noble quest, my master.” Then he repeated his desire, being proud of it, and not understanding the meaning of the other’s words. When the elder perceived that he still regarded his desire as a good and noble one, he said to him, “Then, if you find an old man whose ways answer to what you think is right, do you think that you will stay with him?” The brother replied, “Certainly I should stay with such a one if he indeed answered to my expectations.” Then said the elder again, “Do you not see that you would not be following the teaching of him whom you seek for a master? You would be simply walking according to your own will.” Then that brother, understanding what the old man said to him, fell at his feet in penitence and said, “Pardon me, for certainly I have boasted greatly. I thought that I was saying what was good, and all the while there was no trace even of goodness in my words.”

113

Duo fratres carnales renuntiaverunt sæculo, quorum unus, qui ætate minor erat, primus cœperat conversari; et cum venisset apud eos quidam Patrum et applicuisset apud eos, posuerunt pelvim. Et venit qui minor erat ætate ut lavaret pedes seni, senex autem tenens manum ejus removit eum, et eum qui major ætate fuerat, fecit implere opus, quod primi in monasterio facere consueverant. Dixerunt autem ei astantes fratres: Abba, ille minor in conversatione primus est. Respondit eis senex: Et tollo primatum minoris, et trado ei qui ætate præcedit.

— omitted in this translation —

114

Dixit quidam senex: Prophetæ conscripserunt libros; patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima, et iterum successores illorum commendaverunt eos memoriæ. Venit autem generatio hæc quæ nunc est, et scripsit ea in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa.

— omitted in this translation —

115

Dicebat senex: Quia cucullum, quo utimur signum est innocentiæ; superhumerale quo humeros et cervicem alligamus, signum est crucis; zona vero qua cingimur, signum est fortitudinis. Conversemur ergo juxta id quod habitus noster significat, quia omnia cum desiderio facientes, nunquam deficiemus.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error