Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On patience

De patientia.

1

Dicebant fratres de abbate Gelasio, quia habuerit Codicem in membranis valentem solidos decem et octo. Continebat vetus et novum Testamentum totum; et positus erat Codex ipse in ecclesia, ut qui vellet de fratribus legeret. Superveniens autem quidam frater peregrinus applicuit ad senem, et videns Codicem illum concupivit eum, et furatus eum exivit atque discessit. Senex vero non est secutus post eum ut comprehenderet eum, utpote qui intellexerat quod fecerat. Ille autem pergens in civitatem, quærebat cui venderet eum. Et cum invenisset qui volebat emere, cœpit solidos sedecim pretium ejus postulare. Ille vero volens comparare eum, dixit: Da mihi primum et ostendam eum, ut sic tibi pretium dabo. Dedit ergo ille Codicem ad ostendendum. Quem accipiens ille qui emere cupiebat, attulit eum ad abbatem Gelasium, ut probaret si bonus Codex esset, aut si tantum valeret. Dixerat enim ei et quantitatem, quam venditor postulabat. Et dixit senex: Eme illum, quia bonus Codex est, et valet pretium quod dixit tibi. Ille autem veniens dixit venditori aliter, et non sicut audierat a sene, dicens: Ecce ostendi illum abbati Gelasio, et dixit mihi quia charus est, et non valet quantum dixisti. Ille hoc audiens dixit ei: Nihil aliud tibi dixit senex? Et respondit: Nihil. Tunc dicit ei: Jam nolo vendere Codicem istum. Compunctus autem venit ad senem pœnitentiam agens, et rogans eum ut reciperet Codicem, senex autem nolebat accipere eum. Tunc dixit ei frater: Quia si non recipis eum, non possum securus esse. Et dixit ei senex: Si non potes esse securus nisi recipiam, ecce recipio eum. Et remansit frater ille apud eum usque ad exitum suum, proficiens de patientia senis.

— omitted in this translation —

2

Factus est aliquando conventus in Cellis pro causa quadam, et locutus est quidam abbas Evagrius, et dixit ei presbyter monasteriorum: Scimus, abba Evagri, quia si esses in patria tua, forte aut episcopus fueras, aut multorum caput; nunc autem hic velut peregrinus es. Ille vero compunctus, non quidem turbulenter aliquid respondit, sed movens caput, respiciensque in terram, digito scribebat, et dixit eis: Revera ita est, Patres: verumtamen semel locutus sum, in Scripturis vero secundo nihil adjiciam.

— omitted in this translation —

3

Sedente aliquando abbate Joanne Brevi ante ecclesiam, circumdederunt eum fratres, exquirentes ab eo singuli de cogitationibus suis. Quidam autem senex hoc videns, accensus invidia dixit ei: Suriscula tua, abba Joannes, veneno est plena. Et respondit ei abbas Joannes: Ita est, abba. Hoc autem dixisti, quia ea quæ sunt foris tantummodo vides; si autem videres quæ intro sunt, quid esses dicturus?

— omitted in this translation —

4

Dicebant de Joanne Minore de Thebaida, qui fuit discipulus abbatis Ammonii, quia duodecim annos fecerit in ministerio, serviens seni in infirmitate ejus, et posthæc sedebat super mattam; senex vero contristabatur pro eo. Et dum multum laborasset cum eo, nunquam dixit ei: Sanus esto. Quando autem jam moriturus erat, residentibus senibus loci, tenuit manum ejus, et dixit: Sanus sis, sanus sis, sanus sis. Et tradidit eum senibus, dicens: Hic angelus est, non homo.

— omitted in this translation —

5

Dicebant de abbate Isidoro, qui erat presbyter in Scythi, quia si quis habuisset fratrem infirmum, aut pusillanimem, aut injuriosum, et volebat eum expellere foris, ille dicebat: Adducite eum ad me. Et apprehendens eum, patientia sua curabat animam fratris illius.

— omitted in this translation —

6

Abbas Macarius, in Ægypto positus, invenit hominem qui adduxerat animal, et rapiebat quæ habebat; ipse vero ut peregrinus astitit furi, et adjuvabat eum ad animal carricandum, et cum omni quiete deduxit eum, dicens in semetipso: Nihil intulimus in hunc mundum, sed Dominus dedit; sicut voluit ipse, ita factum est; benedictus in omnibus Dominus.

— omitted in this translation —

7

Facta aliquando congregatione fratrum in Scythi, cum voluissent senes probare abbatem Moysen, contempserunt eum, dicentes: Ut quid iste Æthiops venit in medio nostrum? Ille autem audiens. tacuit. Cum vero dimissus fuisset conventus, dixerunt ei hi qui eum injuriose tractaverant: Nec modo non es turbatus? Et ille respondit: Turbatus sum, et non sum locutus.

— omitted in this translation —

8

Paysius frater abbatis Pastoris habuit affectum cum quodam monacho ex cella sua; abbas autem Pastor nolebat hoc: qui consurgens fugit ad abbatem Ammonam, et dicit ei: Frater meus Paysius habet cum quibusdam affectum, quod ego non libenter fero. Dixit autem ei abbas Ammonas: Abba Pastor, adhuc vivis? Vade in cellam tuam, et pone in corde tuo, quia annum jam habes in sepulcro.

— omitted in this translation —

9

Dixit abbas Pastor: Omnis labor quicunque evenerit tibi, ex taciturnitate superabitur.

— omitted in this translation —

10

Quidam frater læsus ab alio fratre, venit ad abbatem Sisoi Thebævm, et dicit ei: Læsus sum a quodam fratre, et volo me vindicare. Senex autem rogabat eum, dicens: Noli, fili; sed dimitte magis Deo vindictam. Ille autem dicebat: Non quiesco donec meipsum vindicavero. Dixit autem senex: Oremus, frater. Et surgens dixit senex: Deus, jam te opus non habemus cogitare de nobis, quoniam nos ipsi vindictam nostram facimus. Hoc autem audiens frater, cecidit ad pedes illius senis, dicens: Jam non contendo cum fratre illo, sed, rogo, ignosce mihi.

— omitted in this translation —

11

Quidam videns quemdam religiosum portantem mortuum in lecto, dicit ei: Mortuos portas? Vade, viventes porta.

A certain hermit saw some men toilsomely bearing a dead body to the burial, and said to them, “You do well that you thus bear the dead. You would do better still to bear with the living.”

12

Dicebant de quodam monacho, quia quantum eum injuriis quis appetisset aut exacerbasset, tanto magis ille ad eum concurrebat, dicens: Quia hujusmodi homines causa corrigendi fiunt his qui in conversatione studiosi sunt. Nam qui eos beatificant, magis confundunt animas eorum. Scriptum est enim: Quia qui beatificant vos, seducunt vos.

— omitted in this translation —

13

Venerunt aliquando latrones in monasterium senis, et dixerunt ad eum Omnia quæ in cella tua sunt tollere venimus. Et ille dixit: Quantum vobis videtur, filii, tollite. Tulerunt ergo quodcunque invenerunt in cella, et abierunt. Obliti sunt autem ibi saccellum, quod erat absconditum in cella. Senex vero tollens eum, secutus est post eos, clamans et dicens: Filii, tollite quod obliti estis in cella. Illi vero admirantes patientiam senis, retulerunt omnia in cella ejus, et pœnitentiam egerunt omnes, ad invicem dicentes: Hic vere homo Dei est.

— omitted in this translation —

14

Fratres quidam venerunt ad senem quemdam sanctum in deserto loco sedentem, et invenerunt foris extra monasterium puerum pascentem pecora, et loquentem verba quæ non decebat. Postquam autem viderunt senem, et indicaverunt ei cogitationes suas, et de responsione ejus se profecisse senserunt, dicunt ei: Abba, quomodo acquiescis habere tecum pueros istos, et non præcipis eis ne strinientur? Et dixit senex: Credite mihi, fratres, dies habeo, ex quo volo eis præcipere, et redarguo meipsum, dicens: Si hoc parum non portavero, quomodo majorem tentationem, si permiserit mihi Deus inferri, portare possum? Et propterea nihil eis dico, ut fiat consuetudo portandi quæ superveniunt.

— omitted in this translation —

15

Narraverunt de sene quodam, quia habuerit puerulum cohabitantem secum; et videns eum, quia fecerit opus quod non expediebat ei, dixit ei semel: Non facias hanc rem. Et ille non obedivit ei. Hoc autem senex videns, abjecit de cogitatione sua curam illius, jactans proprium judicium super ipsum; puer vero clausit ostium cellæ, in qua erant panes, per tres dies, et dimisit senem jejunum, et non dixit ei senex: Ubi es, aut quid facis foris? Habebat autem vicinum senex: qui cum agnovisset, quia tardaret puerulus ille, fecit modicum pulmentum, et dabat ei per parietem, et rogabat ut gustaret, et dicebat seni: Quid tardat frater ille foris? Senex vero dicebat: Quando ei vacaverit, revertetur.

— omitted in this translation —

16

Narraverunt aliqui quia philosophi quidam aliquando voluerunt probare monachos, et venit unus transiens stola indutus et bene vestitus. Et dixerunt ei philosophi: Tu veni huc. Ille vero indignatus, injuriis aggressus est eos. Transiit et alter unus monachus magnus, rusticus genere; et ipsi dixerunt ei: Tu, monache male senex, veni huc. Ille vero cursim venit. Et cœperunt ei alapas dare; ille autem convertit eis aliam maxillam. Statim vero illi surrexerunt philosophi, et adoraverunt eum, dicentes: Vere ecce monachus. Et fecerunt eum sedere in medio sui, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod plus facitis de nobis in solitudine ista? Jejunatis, et nos jejunamus; et castigatis corpora vestra, et nos castigamus; sed et quidquid facitis, etiam et nos facimus. Quid ergo plus facitis a nobis sedentes in eremo? Respondit eis senex: In gratia Dei speramus nos, et mentem nostram custodimus. Et illi dixerunt ei: Nos hoc custodire non possumus. Et ædificati dimiserunt eum.

— omitted in this translation —

17

Senex quidam erat habens probatum discipulum, quem aliquando contristatus expulit foras. Ille vero discipulus exspectabat sedens foris; et aperiens senex invenit eum, et pœnitentiam egit apud eum senex, dicens: Tu Pater meus es, quia humilitas et patientia tua vicit pusillanimitatem animi mei. Veni intus, amodo enim tu senex et Pater, ego autem juvenis et discipulus quoniam opere tuo superasti meam senectutem.

A certain old man had a faithful disciple. Once, in a fit of anger, he drove him from his cell. The disciple waited all night outside the door. In the morning the old man opened it, and, when he saw him, was struck with shame, and said, “You are my father now, because your humility and patience have conquered my sin. Come in again, and from henceforth be you the elder and the father. I will be the disciple, for you have surpassed me, though I am aged.”

18

Dicebat quidam senum quod audierit aliquos viros sanctorum dicere esse juvenes qui ducatum præbeant senibus in vita hac, et narraverunt, dicentes: quia erat quidam ebriosus senex, et operabatur unam mattam in die, et vendebat eam in vicino vico, et bibebat quod accipiebat de pretio ejus. Postea vero venit ad eum quidam frater, et manebat cum ipso, qui similiter operabatur et ipse mattam unam: tollebat autem eam senex et vendebat, et ambarum mattarum pretium expendebat in vino, illi autem fratri offerebat tantummodo modicum panem ad seram. Et cum hoc triennio jugiter faceret, nihil locutus est frater ille. Posthæc vero dixit frater ille in semetipso: Ecce nudus sum, et panem cum egestate comedo, surgam ergo et discedam hinc. Iterum autem cogitavit in semetipso, dicens: Ubi habeo ire? Sedeo hic; ego enim propter Deum sedeo in hac vita communi. Et statim apparuit ei angelus Domini, dicens: Nusquam discedas, veniemus enim cras ad te. Et rogavit frater ille senem illum ipsa die, dicens: Non discedas hinc alicubi, quia venient hodie mei tollere me. Cum ergo facta fuisset hora qua solebat senex descendere ad vicum, dixit fratri: Non venient hodie, fili; jam enim tarde est. Et ille dixit ei modis omnibus, quia venient: et dum cum eo loqueretur, dormivit in pace; senex autem flebat, dicens: Heu me, fili, quia multis annis sub negligentia vivo, tu autem in parvo tempore salvasti animam tuam per patientiam. Et ex illo die factus est senex sobrius et probatus.

There was a certain old monk who was a drunkard. He used to weave a mat every day, sell it in a neighbouring village, and spend the money he got on wine. After a while there came a younger brother, who dwelt with him as a disciple. He also wove one mat every day. The old man used to take his mat, too, and sell it, and spend the price of both on wine. Late in the evening he used to return and bring the disciple a very small piece of bread. Thus three years went by, and the young man spoke no word of complaint. At last he said within himself, “I am nearly naked, for my clothes are worn out. I am half starved for want of food. It is good that I arise and go hence.” Then again he said within himself, “Whither have I to go? Better that I stay here. It was God who set me here. For God’s sake, therefore, I will stay, enduring the life which I live.” Immediately that he had thus resolved an angel of the Lord appeared to him and said, “You need not depart. To-morrow we shall come to you.” Then the brother said to the old man, “Do not leave the cell to-morrow, I beseech you, for some friends of mine are coming to take me away.” The next day, when the hour came at which the old man was wont to go down to the village, he grew impatient, and said to the disciple, “I think your friends will not come to-day. See how late it is.” But the brother besought him very earnestly to stay, saying that his friends most certainly would come. While he was speaking death came to him, and he slept peacefully. Then, when the old man saw that he was dead, he wept bitterly, and cried out, “Alas! alas! for me, my son! These many years I have lived carelessly; but you, in a brief time, have gained salvation for your soul by being patient.” From that day forth the old man was sober, and well reported of for his good life.

19

Dicebant de quodam fratre, qui seni cuidam magno vicinus erat, quia ingrederetur, et raperet quidquid haberet senex in cella sua. Videbat autem eum senex, et non objurgabat eum, sed extorquebat sibi plus solito manibus operari, dicens: Credo, opus habet frater iste. Et exigebat a se majorem solito laborem; et astringebat ventrem suum, ut cum indigentia comederet panem. Cum autem mori cœpisset senex ille, circumsteterunt eum fratres. Et respiciens in eum qui furabatur, dixit ei: Junge te huc ad me. Et tenuit et osculatus est manus ejus, dicens: Gratias ago istis manibus, frater, quia propter istas vado in regno cœlorum. Ille autem compunctus et pœnitentiam agens, factus est etiam ipse probatus monachus, exemplum sumens de actibus magni illius senis.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error