John Cassian, The Conferences
Conference XXII. Abbot Theonas: of illusions of the night
Conlatio abbatis Theonae secunda. De nocturnis inlusionibus.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
I. De iterato ad abbatem Theonam reditu nostro eiusque exhortatione.
Post dies ferme septem Quinquagensimae sollemnitate transacta cum in ipso noctis initio, id est post synaxin uespertinam promissae disputationis expectatione suspensi sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari uultu ac blando nos prior sermone conpellans, mirabar, inquit, ardentissimum studium uestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre et debitori suo, praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse. iustissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas uestra tam largas concessit indutias, ego quoque moram in debiti redhibitione non faciam. grata namque est huius faenoris occupatio, quae maiora dum soluitur augmenta conquirit et non solum percipientem ditat, uerum etiam non inminuit largientem. duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator, quia non solum in illius qui audit profectu, uerum etiam in sua disputatione compendia summa consequitur, non minus semet ipsum ad desiderium perfectionis accendens, dum instruit auditorem. quamobrem uester ardor meus profectus est, uestra sollicitudo mea conpunctio est. nam utique et ipse nunc mente torperem nihilque in meo corde de his quae expetistis retractarem, nisi me uester ardor atque expectatio ad recordationem rerum spiritalium excitaret quodammodo dormientem. et idcirco proferatur in medium quaestio, si uidetur, cuius pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.
II. Commemoratio interrogationis nostrae, cur maiorem abstinentiam maior interdum carnis inpugnatio consequatur.
Hoc enim, nisi fallor, inquisitio uestra conplexa est, cur interdum remissius iucundantes leuioribus carnis huius aculeis titillemur et nonnumquam districtius abstinentes adflicto exhaustoque corpore incentiuis acrioribus urgueamur, ita ut, quemadmodum patefecit uestra confessio, expergefacti repperiamus nos umorum naturalium egestione respersos.
III. Quod triplici ratione proueniat genitalis fluxus egestio.
Huius ergo infestationis triplicem causam nostri prodidere maiores, quae modum temporis constituti intempestiuis inrumpat excessibus. aut enim superflua escarum nimietate congeritur aut per incuriam mentis elabitur aut inimici inludentis insidiis prouocatur. primum igitur gastrimargiae, id est uoracitatis uel gulae uitium hanc redundantiam obsceni umoris extrudit. nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti ut putatis inedia, sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur. quod enim per uoracitatis ingluuiem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, certe per ignorantiam quamuis magno ieiunio tabefacti corporis egeratur. quamobrem non solum lautioribus epulis abstinendum, sed etiam a uilioribus cibis aequali est continentia temperandum: immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cauenda, ut possit diu in nobis adquisita corporis puritas permanere atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem, licet nos necesse sit confiteri interdum etiam absque ulla mentis industria uel per temperiem corporum uel per aetatis maturitatem quosdam rarius sordidari uel certe fluxus istius egestione non pollui. sed alterius meriti est qui pacem inerti felicitate consequitur, alterius qui triumphum gloriosis uirtutibus promeretur: huius enim potentia uitiorum omnium debellatrix digna miraculo est, illum, quem boni necessitas in sua tuetur ignauia, dignum magis dixerim miseratione quam laude. secunda inpuri illius profluuii causa est, si mens spiritalibus studiis atque exercitiis uacuata nec disciplinis interioris hominis instituta quendam sibi segnitiae situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum minutias non cauendo ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. cuius erroris atque socordiae uitio consequenter eueniet, ut non solum multimoda cogitationum peruagatio inuerecunde atque procaciter secretum mentis inrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseuerent. quae quamdiu in eius adytis delitescunt, quamuis rigido corpus ieiunio castigetur, tamen nihilominus dormientem inlecebrosis phantasmatibus inquietant, quibus ante legitimi temporis cursum non iam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae obsceni eliciantur umores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque uirtute, si inhiberi penitus nequeunt, saltim ad illam egestionis simplicem qualitatem auxiliante dei gratia perducuntur. ideoque in primis discursus sunt sensuum cohercendi, ne mens istis excessibus adsuefacta ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur. tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus adquirere, sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes fraudulentissimi hostis ita inpugnat inuidia, ut, dum deicere fiduciam conscientiae nostrae nosque uelut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus, quibus maiore integritatis merito desideramus diuino placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu mentisue consensu nec per inlusionem phantasmatis alicuius, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluat, ut a sacrosancta conmunione deterreat: licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa ieiuniorum castigatione tenuata sunt ob hoc diabolica factione haec euenire credatur inlusio, ut, cum eos intentioribus ieiuniis studere cognouerit, omnes eorum conatus hac arte subuertat, ut, dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore ieiunio profecisse, uerum etiam grauius sentiunt fuisse pulsatos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem abstinentiae districtionem tamquam aemulam perhorrescant. quapropter nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque uitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia non contentum sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium uitiorum diriore collegio subditam sibi mentem multiplicata captiuitate populetur. et idcirco gastrimargia uincenda est non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos uoracitate conrumpat, nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae uel furoris atque tristitiae ceterarumque omnium passionum faciat esse mancipia. nam cum nobis esca ac potus uel minus uel tardius uel neglegentius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. et rursus uoluptuosis saporibus demulceri absque filargyriae peste non possumus, per cuius superfluos adparatus magnis luxuria gaudet inpendiis. filargyria uero, cenodoxia atque superbia et omnium multitudo uitiorum indiuidua societate iunguntur, atque ita unumquodque uitium, si uigere in nobis uel solum coeperit, etiam ceteris subgerit incrementa.
IIII. Interrogatio, an ad sacrosanctam conmunionem accedere liceat nocturna inlusione pollutos.
Germanus: Dispensatione dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud, quod uerecundia interrogandi fiduciam cohibente numquam potuimus edoceri, nunc oportunitate conlationis causaeque ipsius ordine prouocati sciscitari fiducialiter audeamus. si igitur eo tempore, quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii inlusione pollutos, praesumenda est an uitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?
V. Responsio, quando reatum contrahat passio dormientis.
Theonas: Omni quidem industria, quantum in nobis est, studere debemus, ut inmaculatam castimoniae puritatem illo uel maxime tempore teneamus, quo uenerandis adsistere optamus altaribus, et uigilantissima circumspectione praecauendum est, ne carnis integritas praecedente tempore custodita in ea praecipue in qua nos ad communionem salutaris conuiuii praeparamus nocte fraudetur. uerum si hostis ille nequissimus, ut nobis caelestis remedii subtrahat medicinam, custodiae sopitae mentis inluserit, ita dumtaxat, ut nullo reprehensibili interueniente pruritu, nullo oblectationis contaminetur adsensu, sed egestionem aliquam pro natura per necessitatem conpulsam aut certe inpugnatione diaboli absque sensu uoluptatis elicitam ad inpedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. sin uero nostro uitio haec fuerit egesta concretio, conuenientes conscientiam nostram illud apostolicum formidemus: qui manducauerit panem et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic manducet de pane illo et de calice bibat. qui enim manducat et bibit panem et calicem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit non discernens corpus, id est nequaquam illum caelestem cibum a communium escarum uilitate secernens nec talem esse diiudicans, quem non nisi pura liceat mente uel carne praesumere. denique infert: ideo inter uos multi infirmi et inbecilli, et dormiunt multi, spiritalem scilicet infirmitatem ac mortem ex hac principaliter dicens praesumptione generari. multi enim, qui eum inlicita usurpatione praesumunt, infirmantur fide et inbecilli sunt mente, passionum scilicet languoribus inuoluti, et dormiunt somno peccati, ab hoc sopore letali nequaquam salutari sollicitudine resurgentes. deinde sequitur: quodsi nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur: hoc est si nosmet ipsos perceptione sacramentorum, quotienscumque peccati uulnere praeuenimur, iudicaremus indignos, inpenderemus utique studium, ut per paenitudinis emendationem ad eam digne possemus accedere, et non tamquam indigni seuerissimis infirmitatum flagris castigaremur a domino, ut uel sic conpuncti ad remedia nostrorum uulnerum recurramus, ne digni praesentis saeculi breuissima correptione non habiti in futuro simul cum huius mundi peccatoribus condemnemur. quod etiam in Leuitico euidenti denuntiatione praecipitur: omnis mundus manducabit carnes, et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino, in Deuteronomio quoque a spiritalibus castris inmundus similiter mystice segregatur: si quis, inquit, inter uos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam abluetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
VI. Quod nonnumquam etiam inimici factione haec contingat inlusio.
Verum ut manifestius adprobetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur inpuritas: nouimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam iugiter possideret ac nequaquam nocturnis ludificationibus temptaretur, quotienscumque se tamen ad percipiendam communionem dominicam praeparasset, inmundo fluxu dormiens foedabatur. qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium inpugnationum ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens. sed cum primam causam morbi huius spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc inlusionem nequaquam uitio saturitatis constaret emergere, eo quod nec fratris nota districtio nec sollemnium dierum quibus illa pollutio contingebat specialis exceptio hoc illos pateretur opinari, ad secundam huius ualitudinis causam ilico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa caro exhausta ieiunio inpuris inlusionibus urgueretur, quibus etiam districtissimi uiri, cum paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae uitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum dei, id est corporis castitatem, humanis se uirtutibus obtinuisse crediderunt. interrogatus igitur utrum de industria sua ita se capacem huius crederet esse uirtutis, ut ope diuini non egeret auxilii, summa hunc impium ille sensum execratione detestans cum se humiliter adstruxisset ne ceteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi diuina in omnibus gratia fuisset adiutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes occultas diabolicae factionis insidias peruiderunt, probantesque nec animae culpam esse nec carnis sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt, ne scilicet, si in hac obstinatione durasset, uersutis maligni hostis laqueis obligatus sanctificationis et corporis Christi particeps esse non posset et per hanc fraudem medicina remedii salutaris in perpetuum fraudaretur. quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta est, ut mox uirtute dominici corporis protegente illa praeteritae inlusionis consuetudo cessaret. in quo inimici dolus euidenter apparuit et exposita est pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc inpurissimum fluxum non carnis nec animae uitio, sed aduersarii factiosa docuit ludificatione conpelli. ut ergo fallax imaginatio somniorum, inlectrix egestionis inpurae, uel in perpetuum uel certe, ut secundum humiliorem siue communem dixerim statum, certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de dei specialiter gratia puritatis donum iugiter sperare nos conuenit, escae potusque est nimietas castiganda. horum namque redundantia istiusmodi umores propensius gigni necesse est, et quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque inlusionis emergunt. escarum uero satietate subtracta consequens est illas quoque inmundas egestiones tardius generari. et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam inlusio dormientes uel rarius uel subtilius inquietet, quia non tam egestio ex imaginatione quam imaginatio ex egestionis nimietate descendit. quapropter si uolumus ab inlusionum istarum inlecebris liberari, omni uirtute nobis est enitendum, primum ut fornicationis passione deuicta iuxta beatum apostolum non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius, secundo quoque ut ipso inlecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, tertio ut interiore quoque homine nostro ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato exhibeamus nos deo tamquam ex mortuis uiuentes, et ita per hunc profectum peruenientes ad perpetuam quietem corporis nostri exhibeamus etiam membra nostra arma iam non libidinis, sed iustitiae deo. in qua nobis castimoniae puritate fundatis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus inlicitae fornicationis expletur in nostris medullis nutrit ac reseruat ardorem, sed sub gratia, quae dum incorruptionem uirginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum et ipsius quoque liciti coitus interimit uoluptatem. atque ita cunctis inpurissimae conluuionis umoribus arefactis egregii ac laudabiles eunuchi qui per Esaiam praedicantur effecti merebimur illam quae promittitur eis beatitudinem possidere: haec enim ait dominus eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius quam filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. qui sunt isti filii et filiae, quibus in tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti, qui sub ueteri testamento in coniugiorum copula permanentes per obseruantiam mandatorum in adoptionem filiorum dei non inmerito peruenerunt? quod etiam nomen est illud, quod eis uelut praecipuum quiddam uice remunerationis summae promittitur, nisi hoc quod Christi uocabulo dicimur esse censendi? de quo nomine etiam alibi idem propheta et seruos suos, inquit, uocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in deo amen: et qui iurat in terra, iurabit in deo amen, et iterum: et uocabitur, inquit, tibi nomen nouum, quod os domini nominabit. quique pro hac cordis et corporis puritate etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud iugiter canticum canant, quod nemo alius sanctorum canere potest nisi isti soli, qui sequuntur agnum quocumque uadit: uirgines enim sunt et cum mulieribus se non coinquinauerunt. proinde si ad hanc sublimissimam uirginum gloriam uolumus peruenire, omni uirtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium uirginum numero conlabamur, quibus idcirco non fuit reputata uirginitas, quia conmixtione carnali inmunes sese tantummodo seruauerunt et ob hoc uirgines quidem, sed fatuae nuncupantur, quia deficiente in uasis earum oleo puritatis internae claritas ac splendor corporalis uirginitatis extinguitur. interioris enim fotu ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem eamque iugiter ad perseuerantiam perpetuae incorruptionis animari. et ideo fatuae licet uirgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi conseruauerunt. illi namque sunt ueri atque incorrupti uirgines Christi, illi admirabiles atque egregii reputantur eunuchi, non qui metuunt et quibus non libet fornicari nec qui inpudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillationem et tenuissima libidinis incitamenta uicerunt et eo usque adtenuauerunt illum carnis ut ita dixerim sensum, ut non solum ex commotione eius nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur.
VII. Quod numquam dignum se conmunione dominica quispiam debeat iudicare.
Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus uallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum peruenire, ut licet haec quae supra dixi per gratiam dei omnia fecerimus, indignos nos tamen communione corporis sacri esse credamus: primum quia caelestis illius mannae tanta maiestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus pro suo merito eius edulium et non ex gratuita domini largitate percipiat, deinde quia nullus ita circumspectus in huius mundi potest esse conflictu, ut eum saltim rara uel leuia peccatorum tela non feriant, quia inpossibile est ut non aut ignorantia, aut neglegentia, aut per obreptionem, aut per cogitationem, aut per necessitatem, aut per obliuionem, aut somno peccetur. nam etsi tam praeclarum quis uirtutum culmen ascenderit, ut apostolicum illud non iactanter exclamet: mihi autem pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die: sed neque memet ipsum diiudico: nihil enim mihi conscius sum, tamen sciat se sine peccato esse non posse, neque enim frustra idem doctor adiunxit: sed non in hoc iustificatus sum, id est non si ego iustum me esse credidero, ueram confestim iustitiae gloriam possidebo, uel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione conpungit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum: multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita uel obscura, deo nota atque manifesta sunt. ideoque subiciens ait: qui autem me diiudicat, dominus est, id est ab illo solo, quem secreta cordium non latent, ueri iudicii in me profertur examen.
VIII. Obiectio, eo quod omnes dominica communione priuandi sint, si nullus est absque peccato.
Germanus: Supra dictum est non nisi sanctos caelestium sacramentorum debere esse participes, nunc adicitur inpossibile esse homini ut inmunis sit penitus a delicto, si nullus ergo liber a noxa, nullus sanctus: si nullus sanctus, consequens est ut homo cui sanctitas deest mysteriorum Christi particeps esse non possit, regnum etiam caelorum sperare non debeat, quod solis sanctis dominus pollicetur.
VIIII. Responsio, eo quod multi sancti esse possint, nemo tamen absque peccato nisi Christus.
Theonas: Multos quidem esse sanctos ac iustos negare non possumus, sed inter sanctum et inmaculatum multa distantia est. aliud est enim esse quempiam sanctum, id est diuino cultui consecratum: hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et uasibus templi atque lebetibus scriptura adtestante conmune est. aliud est autem esse absque peccato, quod unius domini nostri Iesu Christi singulariter conuenit maiestati, de quo etiam apostolus uelut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: qui peccatum non fecit, satis enim uilem atque indignam eius praeconiis laudem quasi inconparabile ac diuinum ei aliquid adsignauit, si etiam nos inlibatam ab omni peccato exigere possumus uitam. rursum apostolus ad Hebraeos: non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris, temptatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato. si igitur terrenae humilitatis nostrae cum illo excelso diuinoque pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione temptemur, cur in illo hoc apostolus uelut unicum ac singulare suspiciens tanta eius meritum ab uniuersis hominibus diuisione discreuit? hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, quia nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse temptatum. quis etenim hominum, quamuis fortis atque bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat, quis uelut inpenetrabili carne circumdatus tantis proeliorum periculis sine periculo misceatur? ille autem solus speciosus forma prae filiis hominum condicionem mortis humanae cum uniuersa carnis fragilitate suscipiens nullius umquam est sordis maculatus adtactu.
X. Quod solus filius dei absque ullo peccati uulnere uicerit temptatorem.
Temptatus est enim secundum similitudinem nostram gastrimargiae primum uitio, ut ei callidus ille serpens eo ordine, quo Adam ante seduxerat, esurienti escae desiderio conaretur inludere, si filius inquiens, dei es, dic ut lapides isti panes fiant. sed nullum recipiens ex hac temptatione peccatum, cum ei facultas indubitata subpeteret, respuit cibum quem deceptionum artifex ingerebat, dicens: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei. temptatus est etiam cenodoxia secundum similitudinem nostram, cum ei diceretur: si filius dei es, mitte te deorsum. sed subdola diaboli suggestione non captus est et uanissimum seductorem etiam scripturarum obiectione confutans non temptabis, inquit, dominum deum tuum. temptatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum: sed inrisa atque obiurgata est uanitas temptatoris. respondit enim ei: uade retro Satanas: scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. his autem testimoniis edocemur, ut fraudulentis suggestionibus inimici nos quoque similiter memoria scripturarum debeamus obsistere. rursum temptatus est superbia secundum similitudinem nostram, ut idem insidiarum artifex regnum, quod oblatum ab ipso ante respuerat, per homines ei moliretur ingerere. sed absque peccato insidias temptantis inrisit: cum enim cognouisset Iesus quod uenturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. temptatus est secundum similitudinem nostram, cum uerberatus flagris, cum alapis caesus, cum sputamentorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit crucis exquisita supplicia. sed nullis non dicam umquam contumeliis, uerum ne suppliciis quidem ad tumorem uel leuissimae indignationis inpulsus est, qui in patibulo constitutus misericorditer proclamauit: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt.
XI. Quod in similitudine carnis peccati solus uenerit Christus.
Quemadmodum uero et illud accipietur, quod eum apostolus in similitudine carnis peccati uenisse commemorat, si etiam nos nullius peccati labe pollutam habere possumus carnem? nam et hoc de illo, qui solus est absque peccato, tamquam singulare memoratur: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, quia ueram atque integram suscipiens substantiam carnis humanae non ipsum peccatum in ea, sed similitudinem peccati suscepisse credendus est. similitudo enim non ad carnis ueritatem secundum prauum quorundam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda, erat enim in ipso uera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. illud siquidem ad humanae substantiae pertinet ueritatem, hoc uero ad uitia refertur et mores, habebat similitudinem carnis peccati, cum uelut homo ignarus ac pro cibo sollicitus percontaretur: quot panes habetis? sed sicut peccato nequaquam caro illius, ita nec anima ignorantiae subiacebat. denique statim euangelista subiungit: hoc autem dicebat Iesus temptans eos: ipse autem sciebat quid esset facturus. habebat carnem similem peccatrici, cum uelut sitiens a Samaritana muliere posceret potum. sed non erat peccati sorde polluta, quia e contrario mulier prouocata est petere aquam uiuam, quae illam numquam sitire permitteret, sed fieret in ea fons aquae salientis in uitam aeternam. habebat carnis istius ueritatem, cum dormiret in naui. sed ne pariter nauigantes peccati similitudine fallerentur, surgens increpauit uentos et mare, et facta est tranquillitas magna. conmuni cum omnibus sorte peccato subditus uidebatur, cum diceretur de ipso: hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier tetigerit pedes eius. sed peccati non habuit ueritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei statim mulieris peccata dimisit. peccatricem cum ceteris carnem gerere putabatur, cum uelut homo in mortis discrimine constitutus et inminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et: tristis est anima mea usque ad mortem, sed peccati contagium nesciebat illa tristitia, quia uitae auctor mortem formidare non poterat. ait enim: nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
XII. Quod iusti et sancti omnes non fuerint in similitudine, sed in ueritate peccati.
In hoc ergo ille homo, qui natus ex uirgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus conmixtione producuntur distantia segregatur, quod cum omnes nos non similitudinem, sed ueritatem peccati in carne gestemus, ille non ueritatem, sed similitudinem peccati in uerae carnis adsumptione suscepit. denique licet scriptum de eo in Esaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, qui peccatum non fecit, neque dolus inuentus est in ore eius, tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent: ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus, et ad illum qui inluminatus fuerat caecum: da gloriam deo: nos enim scimus quoniam hic homo peccator est, et ad Pilatum: nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi. huius igitur rei quae illi tantum singularis ac propria est aequalitatem sibi blasphemae superbiae crimine uindicabit, quisquis esse se sine peccato ausus fuerit profiteri, consequens enim est ut similitudinem carnis peccati et non ueritatem peccati habere se dicat.
XIII. Quod non sint tam grauia peccata sanctorum, ut eis auferant meritum sanctitatis.
Ceterum iustos ac sanctos uiros non esse inmunes a culpa manifesto scriptura pronuntiat dicens: septies enim cadit iustus et resurgit. quid enim aliud est cadere quam peccare? et tamen cum dicatur septies cadere, pronuntiatur nihilominus iustus nec iustitiae eius praeiudicat lapsus fragilitatis humanae, quia multum interest inter sancti et peccatoris hominis lapsum. aliud enim est admittere mortale peccatum et aliud est cogitatione, quae peccato non caret, praeueniri, uel ignorantiae aut obliuionis errore aut facilitate otiosi sermonis offendere, aut ad punctum infidelitatis uitio interna theoria aliquid haesitare, aut subtili quadam cenodoxiae titillatione pulsari, aut necessitate naturae aliquantisper a summa perfectione reccidere. haec enim sunt septem lapsuum genera, in quibus licet uir sanctus nonnumquam cadat, tamen iustus esse non desinit: quae quamuis leuia uideantur ac parua, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse, habet enim pro quibus cotidianam gerens paenitudinem et ueniam ueraciter debeat postulare et pro suis indesinenter orare peccatis dicens: dimitte nobis debita nostra, et ut euidentissimis probemus exemplis et errasse nonnullos sanctorum et tamen a sua non discessisse iustitia, certe ille beatissimus et apostolorum eximius Petrus quid aliud credendus est fuisse quam sanctus, praesertim id temporis quo ei a domino dicebatur: beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui est in caelis. et tibi dabo claues regni caelorum: et quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum in caelis: et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in caelis. quid hac dominica laude praeclarius, quid hac potestate ac beatitudine potest esse sublimius? et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis tantae utilitati humani generis inscius obuiaret dicens: absit a te, domine: non erit tibi hoc, meretur audire: uade post me, satanas: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. numquidnam cum his eum uerbis ipsa aequitas increparet, aut nequaquam cecidisse aut in sanctitate atque iustitia non permansisse credendus est? quid illo etiam tempore, numquid ruinam manifesto negandus est pertulisse, quo inminente persecutorum metu ter dominum negare conpulsus est? sed confestim paenitudine subsequente amarissimis lacrimis maculam tanti criminis abluendo sanctitatis atque iustitiae merita non amisit. de ipso igitur ac de eius similibus sanctis illud etiam quod per Dauid canitur debemus accipere: a domino gressus hominis diriguntur: et uiam eius uolet nimis. cum ceciderit iustus, non conturbabitur: quia dominus subponit manum suam. cuius enim gressus a domino diriguntur, quid aliud potest esse quam iustus? et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non conlidetur. quid est cum ceciderit, nisi cum lapsum peccati alicuius incurrerit? non conlidetur, inquit, id est nequaquam diu obprimetur incursione peccati, sed licet ad praesens uideatur elisus, tamen diuino quod inplorat erectus auxilio celeri resurrectione stabilitatem iustitiae non amittet, uel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis amiserit, manus dominicae subpositione reparabit. nec enim esse sanctus desinit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum iustificari non posse cognoscat et a tantis peccatorum nexibus credat sola domini gratia liberandum, cum apostolo proclamare non desinit: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
XIIII. Quomodo intellegendum sit illud apostoli: non enim quod uolo facio bonum.
Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis resistentibus cogitationum aestibus penetrari ab homine non posse cognoscens diu uelut per profunda iactatus ante dixisset: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, et rursum: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis, omnino uel sua uel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam inmensae altitudinis uastitate conterritus, ad tutissimum portum diuini confugit auxilii, et quasi de nauigii sui oneribus mortalitatis oppressi naturali infirmitate desperans ab eo cui inpossibile nihil est naufragiorum remedia deprecatur, cum quodam miserabili uociferans heiulatu: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? statimque absolutionem, quam desperauit de inbecillitate naturae, de dei benignitate praesumpsit confidenter adiungens: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
XV. Obiectio, eo quod ex peccatorum potius persona hoc apostolus dixisse credendus sit.
Germanus: Multi hunc apostoli locum ita intellegi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccantium persona dixisse confirment, eorum scilicet qui uolentes semet ipsos a corporalibus inlecebris et uoluptatibus abstinere obstricti uitiis pristinis et oblectatione carnalium passionum captiuati semet ipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine uitiorum uelut inmiti quadam tyrannidis dominatione depressi ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. quomodo enim beato apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen certum est peruenisse, illud poterit conuenire quod dicit: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, illud etiam quod subiungit: si autem quod nolo, hoc ago, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, nec non etiam hoc: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati quod est in membris meis? in quo igitur haec personae possunt apostoli coaptari? quid enim est boni quod ille non potuerit inplere, et e contrario quid illud est mali quod nolens et odiens tamen cogente natura inuitus admiserit? ad quam uero peccati legem electionis uas, in quo Christus dominus loquebatur, potuit captiuus abduci? qui cum omnem inoboedientiam et omnem extollentem se aduersus deum altitudinem captiuasset, de semet ipso cum fiducia proclamabat: bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex.
XVI. Dilatio propositae quaestionis.
Theonas: Intrantem me tutissimum silentii portum rursus ad inmensum profundissimae quaestionis pelagus reuocare conamini. sed oportunitatem fidae stationis amplexi hic interim cursu tam longae conlationis emenso taciturnitatis ancoram iaciemus, ut crastina die, si tamen nulla uis tempestatis obstiterit, flatu prosperi spiritus explorato disputationis uela pandamus.
Latin text: Conlationes XXIIII, ed. M. Petschenig, Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 13, Vienna, 1886, checked against the scans; without the critical apparatus. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error