Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On the progress of the Fathers

De profectu Patrum.

1

Interrogavit quidam abbatem Antonium, dicens: Quid custodiens placebo Deo? Et respondens senex dixit: Quæ mando tibi, custodi. Quocunque vadis, Deum semper habe præ oculis tuis: et in his quæ agis, adhibe testificationem sanctarum Scripturarum; et in quocunque loco sederis, non cito movearis. Hæc tria custodi, et salvus eris.

— omitted in this translation —

2

Interrogavit abbas Pambo abbatem Antonium, dicens: Quid faciam? Respondit ei senex: Noli esse in tua justitia confidens; neque pœnitearis de re transacta, et continens esto linguæ tuæ et ventris.

— omitted in this translation —

3

Dixit sanctus Gregorius: Quia hæc tria exigit Deus ab omni homine qui est baptismum consecutus: id est, fidem rectam ex tota anima et virtute, linguæ continentiam, et castitatem corporis.

— omitted in this translation —

4

Dixit abbas Evagrius: Quia dicebant quidam Patrum quod siccior et non inæqualis victus charitati conjunctus, citius introducat monachum in portum impassibilitatis.

— omitted in this translation —

5

Iterum dixit: Nuntiata est cuidam monacho mors patris sui. Ille autem ait ad eum qui nuntiabat sibi: Desine, inquit, blasphemare; meus enim pater immortalis est.

— omitted in this translation —

6

Dixit abbas Macarius abbati Zachariæ: Dic mihi, quod est opus monachi? Dixit ei: Me interrogas, Pater? Et dixit ei abbas Macarius: Certus sum de te, fili Zacharia, est enim qui me pulsat ut interrogem te. Dixit ei Zacharias: Quantum ad me, Pater, hoc puto quoniam quicunque semetipsum necessitatibus subjecerit atque coegerit, ipse est monachus.

— omitted in this translation —

7

Dicebant de abbate Theodoro, cui est prænomen de Pherme, quia hæc tria capitula habuerit supra multos, id est, nihil possidendi, abstinendi, homines fugiendi.

— omitted in this translation —

8

Dixit abbas Joannes Nanus: Ego volo hominem ex omnibus virtutibus percipere. Itaque per singulos dies surgens mane, de omni virtute sume principium et mandatum Dei custodi in magna patientia, cum timore et longanimitate, in charitate Dei, cum proposito animæ et corporis, et humilitate multa: in patientia, in tribulatione cordis et observationis, in oratione multa et supplicationibus, cum gemitibus: in puritate et munditia linguæ, et custodia oculorum, injuriam patiens, et non irascens; pacificus, et non reddens malum pro malo; non attendens ad vitia aliorum, neque teipsum exaltans; sed esto subditus et humilior omni creaturæ, renuntiando omni materiæ corporali, et his quæ secundum carnem sunt, in cruciatu, in certamine, in humilitate spiritus, in bona voluntate et abstinentia spirituali; in jejunio, in patientia, in fletu, in certamine pugnæ, in discretione judicii, in castitate animi, in perceptione boni cum quiete, et opere manuum tuarum; in nocturnis vigiliis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, includens te sepulcro tanquam jam mortuus, ut videatur tibi esse proxima mors omni die.

— omitted in this translation —

9

Dixit abbas Joseph Thebæus: Quia tres ordines sunt honorabiles in conspectu Domini. Primus est, quando homo infirmatur, et adjiciuntur ei tentationes, et cum gratiarum actione suscipit eas. Secundus autem est, quando aliquis omnia opera sua facit munda coram Deo, nihil habens humanum. Tertius vero, quando aliquis sedet in subjectione et præceptis Patris spiritualis, et omnibus propriis renuntiat voluntatibus.

— omitted in this translation —

10

Narravit abbas Cassianus de quodam Joanne abbate, qui erat primus congregationis, quod magnus quidem fuerit in vita sua. Hic autem cum moriturus esset et discessurus cum hilaritate et proposito mentis ad Dominum, circumsteterunt eum fratres, rogantes verbum aliquod compendiosum et salutare loco hæreditatis sibi ab eodem relinqui, per quod possent ascendere ad perfectionem, quæ est in Christo. Ille autem ingemiscens, ait: Nunquam feci propriam voluntatem, nec aliquem docui quidquam, quod ego prius ipse non fecerim.

— omitted in this translation —

11

Frater interrogavit senem, dicens: Quæ res sic bona est, quam faciam, et vivam in ea? Et dixit senex: Deus solus scit, quod bonum est; sed tamen audivi quia interrogavit unus Patrum abbatem Nisteronem magnum, qui erat amicus abbatis Antonii, et dixit ei: Quod opus est bonum ut faciam? Et ille respondit ei: Non sunt opera omnia æqualia. Scriptura dicit: Quia Abraham hospitalis fuit. et Deus erat cum eo. Et Elias diligebat quietem et Deus erat cum eo. Et David humilis erat, et Deus erat cum ipso. Quod ergo vides secundum Deum velle animam tuam, hoc fac, et custodi cor tuum.

— omitted in this translation —

12

Dixit abbas Pastor: Quia custodire, et semetipsum considerare, et discretionem habere, hæc tria operationes sunt animæ.

— omitted in this translation —

13

Frater quidam interrogavit eum, dicens: Quomodo debet homo conversari? Respondit ei senex: Vidimus Danielem, quia non est inventa accusatio ejus, nisi de servitio quod exhibebat Deo suo.

— omitted in this translation —

14

Dixit iterum: Quia paupertas, tribulatio, et discretio, hæ sunt operationes solitariæ vitæ. Scriptum est enim: Quia si fuerint hi tres viri, Noe, Job, et Daniel: Noe personam habet nihil possidentium, Job autem personam tribulantium, Daniel vero discernentium. Si ergo sunt hæ tres actiones in homine, Deus habitat in eo.

— omitted in this translation —

15

Dixit abbas Pastor: Quia si duas res oderit monachus, potest liber esse ab hoc mundo. Et dixit frater: Quæ sunt istæ? Et dixit senex: Carnalem repausationem et vanam gloriam.

— omitted in this translation —

16

Dicebant de abbate Pambo, quia in ipsa hora qua discedebat ex hac vita, dixit astantibus sibi viris sanctis: Quia ex quo veni in hunc locum solitudinis, et fabricavi mihi cellam, et habitavi, extra laborem manuum mearum non recolo me comedisse panem, neque pœnituisse de sermone, quem locutus sum usque in hanc horam. Et sic vado ad Dominum, quomodo qui nec initium fecerim serviendi Deo.

— omitted in this translation —

17

Dixit abbas Sisois: Esto contemptibilis, et voluptates tuas post tergum tuum projice; et esto liber et securus a sæcularibus curis, et habebis requiem.

The abbot Sisois said, “Suffer yourself to be despised. Cast your own will behind your back. Stand free from the cares of the world. Then you will have peace.”

18

Abbas Chame cum esset moriturus, dixit filiis suis: Nolite habitare cum hæreticis; neque habeatis notitiam judicum; neque sint manus vestræ apertæ ad aliquid congregandum, sed sint magis extensæ ad tribuendum.

— omitted in this translation —

19

Frater interrogavit senem: Quomodo venit timor Dei in hominem? Et dixit senex: Si habet homo humilitatem et paupertatem, et non judicet alterum, sic venit in eo timor Domini.

— omitted in this translation —

20

Dixit senex: Timor, et humilitas, et egestas victualium, et planctus maneant in te.

— omitted in this translation —

21

Dicebant ergo quidam senum: Quidquid odio habes, alii ne facias. Si odis qui tibi male loquitur, neque tu male loquaris de aliquo; si odio habes qui tibi calumniam facit, neque tu facias alicui calumniam; si odio habes qui te in calumniam ducit, aut injuriis appetit, aut aufert quod tuum est, aut aliquid tale facit, tu nihil horum facias cuiquam. Qui ergo hoc verbum custodire potest, sufficit ei ad salutem.

— omitted in this translation —

22

Dixit senex: Vita monachi hæc est, opera, obedientia, meditatio, et ut non judicet, aut non obloquatur, aut non murmuret. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum. Monachi vita hæc est, non ingredi cum injusto, neque videre oculis suis mala, neque curiose agere, neque scrutari, neque audire aliena; neque manibus rapere, sed magis tribuere; neque superbire corde; neque cogitatione malignari; neque ventrem implere; sed cum discretione omnia agere. Ecce in his est monachus.

— omitted in this translation —

23

Dixit senex: Roga Deum, ut det luctum in corde tuo et humilitatem; et respice semper in peccatis tuis, et non judices alios; sed esto subjectus omnibus, et ne habeas amicitias cum muliere, neque cum puero, neque cum hæreticis. Abscinde a te fiduciam, et retine linguam tuam et ventrem, et abstine a vino. Et si quis loquitur tecum de quacunque causa, noli contendere cum eo. Sed si bene dicit, dic: Etiam. Si autem male, dic ei: Tu scis quod loqueris. Et ne contendas cum eo de his quæ locutus est, et tunc erit mens tua pacifica.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error