Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On stillness

De quiete.

1

Dixit abbas Antonius: Sicut pisces, si tardaverint in sicco, moriuntur; ita et monachi tardantes extra cellam, aut cum viris sæcularibus immorantes, a quietis proposito revolvuntur. Oportet ergo sicut piscem in mari, ita et nos ad cellam recurrere; ne forte foris tardantes, obliviscamur interioris custodiæ.

— omitted in this translation —

2

Dixit iterum: Qui sedet in solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur; id est, auditus, locutionis, et visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est, cordis.

— omitted in this translation —

3

Abbas Arsenius, cum adhuc esset in palatio, oravit ad Dominum, dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et venit ei vox, dicens: Arseni, fuge homines, et salvaberis. Idem ipse discedens ad monachilem vitam, rursum oravit, eumdem sermonem dicens. Audivitque vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce; hæc enim sunt radices non peccandi.

The abbot Arsenius, while he still dwelt in the emperor’s palace, prayed to the Lord, saying, “Lord, show me the path of salvation.” There came a voice to him which said, “Arsenius, fly from the society of men, and thou shalt be saved.” When he was on his way to embrace the monastic life he prayed again, saying the same words. He heard then, also, a voice which said to him, “Arsenius, fly, be silent, be in quietness; these are the first steps in learning not to sin.”

4

Venit aliquando beatæ memoriæ Theophilus archiepiscopus ad abbatem Arsenium, cum quodam judice. Et interrogavit senem archiepiscopus, volens audire ab eo sermonem. Paulisper autem tacens senex, postea respondit ad eum, dicens: Etsi dixero vobis, custodietis? Illi autem promiserunt se custodire. Et dixit eis senex: Ubicunque audieritis Arsenium, nolite approximare. Alia autem vice volens archiepiscopus videre eum, misit primum videre, si aperiret ei. Et mandavit ei, dicens: Si venis, aperio tibi. Sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc jam ultra hic non sedebo. Hæc ergo audiens archiepiscopus, dixit: Si eum persecuturus vado, nunquam vadam ad hominem sanctum.

— omitted in this translation —

5

Venit aliquando abbas Arsenius in quodam loco, et erat ibi arundinetum, et motum est a vento. Et dixit senex ad fratres: Quis est motus hic? Dicunt ei: Arundines sunt. Dicit eis senex: Vere, quia si quis sedet cum quiete, et audierit vocem avis, non habebit cor ejus eamdem quietem, quanto magis habentes sonum arundinum harum?

— omitted in this translation —

6

Dicebant autem de eo quia erat cella ejus longe in millia triginta duo, et non exibat cito, sed alii ei faciebant ministeria. Quando vero in solitudinem redactus est locus qui vocatur Scythi, exivit plorans et dicens: Perdidit mundus Romam, et monachi Scythi.

— omitted in this translation —

7

Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in Canopo, venit una matrona virgo de Roma, dives valde, et timens Deum, ut videret eum, et suscepit eam Theophilus archiepiscopus. Illa autem rogavit eum ut ageret cum sene, ut videret eum. Qui abiens ad eum rogavit, dicens: Aliqua matrona venit de Roma, et vult videre te. Senex vero non acquievit ut veniret ad eum. Cum ergo hæc renuntiata fuissent supradictæ matronæ, jussit sterni animalia, dicens: Credo in Deum, quia videbo eum. Sunt enim et in civitate nostra multi homines; sed ego veni prophetas videre. Et cum pervenisset ad cellam ejusdem senis, juxta Dei ordinationem inventus est opportune foris cellam senex. Et ut vidit eum supradicta matrona, prostravit se ad pedes ejus. Ille autem levavit eam cum indignatione; et intuens in eam, dixit: Si faciem meam videre vis, ecce vide. Illa autem præ verecundia non consideravit faciem ejus. Et dixit ei senex: Non audisti opera mea? hæc enim videre necesse est. Quomodo autem præsumpsisti tantam navigationem assumere? Nescis quia mulier es, et non debes exire quoquam? An ut vadas Romam, et dicas aliis mulieribus: Quia vidi Arsenium, et facias mare viam mulierum venientium ad me? Illa autem dixit: Si voluerit me Deus reverti Romam, non permitto aliquam venire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper. Ille autem respondens dixit ei: Ora Deum ut deleat memoriam tui de corde meo. Quæ audiens hæc, egressa est turbata. Et cum venisset in civitatem, præ tristitia febrire cœpit. Et nuntiatum est archiepiscopo quia infirmaretur; et venit eam consolari, interrogans quid haberet. Illa autem dixit ei: Utinam non pervenissem huc! dixi enim seni: Memor esto mei. Et dixit mihi: Ora Deum ut deleatur memoria tui de corde meo, et ecce ego ipsa præ tristitia morior. Et dixit ei archiepiscopus: Nescis quia mulier es, et inimicus per mulieres sanctos viros impugnat? Propterea hoc dixit senex, nam pro anima tua semper orat. Et ita curata est mens ejus. Et discessit cum gaudio ad propria.

— omitted in this translation —

8

Dixit abbas Evagrius: Abscinde a te affectiones multorum, ne mens tua in perturbatione fiat, et quietis dissipet modum.

— omitted in this translation —

9

Frater quidam applicuit in Scythi ad abbatem Moysen, petens ab eo sermonem. Et dixit ei senex: Vade et sede in cellula tua, et cella tua docebit te universa.

A brother in Scete once came to the abbot Moses seeking a word of exhortation. The old man said to him, “Go, sit in your cell. Your cell will teach you all things.”

10

Dixit abbas Moyses: Homo fugiens hominem similis est uvæ maturæ; qui autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba est.

— omitted in this translation —

11

Dixit abbas Nilus: Imperforabilis manet a sagittis inimici, qui amat quietem: qui autem miscetur multitudini, crebra suscipiet vulnera.

The abbot Nilus said, He remains unhurt by the arrows of the enemy who loves silence, but he who mixes with the multitude gets many wounds.

12

Dixit abbas Pastor: Initium malorum est distendere mentem. Dicebat iterum: Quia bonum est fugere corporalia. Quando enim est homo juxta corporale bellum, assimilatur viro stanti supra lacum profundissimum, ut qua hora visum fuerit inimico ejus, facile eum deorsum impingat. Si autem a corporalibus longe fuerit, assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si trahat eum inimicus projicere deorsum, dum eum violenter trahit, Deus ei auxilium dirigit.

— omitted in this translation —

13

Dicebat aliquando Abraham discipulus abbatis Sisois ad eum: Pater, senuisti, eamus parum juxta mundum. Dicit ei abbas Sisois: Ubi non est mulier, ibi eamus. Dicit ei discipulus ejus: Et ubi est locus non habens mulierem, nisi forte in solitudine? Dicit ei senex: Ergo in solitudinem me tolle.

— omitted in this translation —

14

Dixit abbatissa matrona: Multi in monte positi ea quæ popularia sunt agentes, perierunt. Melius est enim ut cum multis sis, et solitariam vitam agas voluntate, quam cum solus sis, esse cum multitudine proposito mentis.

— omitted in this translation —

15

Dixit senex: Semper debet monachus emere quietem sibi, ut contemnat etiam si corporale contingat evenire dispendium.

— omitted in this translation —

16

Narravit quidam: Quia tres studiosi diligentes se, facti sunt monachi. Et unus ex eis elegit litigantes in pace reducere, juxta illud quod scriptum est: Beati pacifici. Secundus vero visitare infirmos. Tertius vero abiit quiescere in solitudine. Primus ergo laborans propter lites hominum, non poterat omnes sanare. Et tædio victus, venit ad eum, qui serviebat infirmis, et invenit etiam ipsum animo deficientem, et non prævalentem mandatum perficere. Et concordantes hi duo, abierunt videre illum qui in eremo discesserat, narraveruntque ei tribulationes suas. Et rogaverunt eum, ut dissereret eis quid ipse profecerit. Et reticens paululum, mittit aquam in scyphum, et dicit eis: Attendite in aquam. Et erat turbulenta. Et post modicum rursus dicit: Attendite modo, quomodo limpida facta est aqua. Et cum intenderent in aquam, vident quasi in speculo vultus suos. Et tunc dixit eis: Sic est qui in medio hominum consistit; a turbulentia enim non videt peccata sua; cum autem quieverit, et maxime in solitudine, tunc delicta sua conspicit.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error