The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
On compunction
De Compunctione.
Dicebant de abbate Arsenio quia toto tempore vitæ suæ sedens ad opus manuum suarum, pannum habebat in sinu propter lacrymas quæ crebro currebant ex oculis ejus.
— omitted in this translation —
Frater quidam interrogavit abbatem Ammonem. dicens: Dic mihi aliquod verbum. Dixit ei senex: Vade, et talem fac cogitationem tuam, sicut faciunt iniqui qui sunt in carcere. Illi enim interrogant homines: Ubi est judex, et quando veniet? et in ipsa exspectatione pœnarum suarum plorant. Ita et monachus debet semper suspectus esse, et animam suam objurgare, dicendo: Væ mihi, quomodo habeo astare ante tribunal Christi; et quomodo habeo ei actuum meorum reddere rationem? Si igitur semper sic meditatus fueris, poteris salvus esse.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Evagrius: Cum sedes in cella, collige ad te sensum suum, et memor esto diei mortis. Et tunc videbis corporis tui mortificationem. Cogita cladem, suscipe dolorem. Horreat tibi mundi istius vanitas. Esto modestus et sollicitus, ut possis semper in eodem quietis proposito permanere, et non infirmaberis. Memorare etiam eorum qui in inferno sunt. Cogita apud te ipsum quomodo sunt ibi modo animæ et in quam amaro silentio, aut in quo pessimo gemitu, vel in quali metu atque certamine, aut in quali exspectatione et dolore, et sine mitigatione infinitas lacrymas habentes animæ. Sed et diei resurrectionis memor esto, et illud divinum, horrendum, atque terribile imaginare judicium. Adduc ad medium repositam peccatoribus confusionem, quam passuri sunt in conspectu Christi et Dei, et coram angelis et archangelis, potestatibus, et universis hominibus; sed et supplicia omnia, ignem æternum, vermem immortalem, tartarorum tenebras, et super hæc omnia dentium stridores, et timores, et tormenta. Adduc etiam et bona quæ sunt justis reposita, fiduciam ante Deum Patrem et Christum ejus Filium, coram angelis et archangelis, et potestatibus, atque omni plebe; regnum cœlorum, et dona ejus, gaudium et requiem. Utrorumque horum commemorationem habe apud te, et super judicia quidem peccatorum ingemisce, plora, vestire luctuum imaginem, metuens ne et tu ipse in his corruas; super bona vero justis reposita, gaude, exsulta, et lætare. Et his quidem frui festina, ab illis vero effici alienus. Vide ne obliviscaris aliquando, sive intra cellam tuam sis, sive foris alicubi; et memoriam horum ne abjiciat mens tua, ut per hæc saltem sordidas et noxias cogitationes effugias.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Elias: Ego tres res timeo. Unam, quando egressura est anima mea de corpore; aliam quando occursurus sum Deo; tertiam, quando adversum me proferenda est sententia.
— omitted in this translation —
Sanctæ memoriæ Theophilus archiepiscopus cum moriturus esset, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia semper hanc horam ob oculos habuisti.
Theophilus the Archbishop, of blessed memory, when he was about to depart, said, “Blessed art thou, Arsenius, for thou hast always had this hour before thine eyes.”
Dicebant fratres quia manducantibus aliquando fratribus in charitate, risit unus frater ad mensam. Et videns eum abbas Joannes, flevit, dicens: Quid putas habet frater iste in corde suo, quia risit, cum debuisset magis flere, quia charitatem manducat.
Once there were some brethren who, for the love they bore their guests, ate with them, though it was a season of fasting. There was another brother who scorned them as they sat at meat. When the abbot John beheld him he wept, saying, “What kind of spirit has this man in his heart that he laughs at the brethren, scorning them? He ought rather to be weeping for himself. It is he who is eating. He devours charity.”
Dixit abbas Jacobus: Quia sicut lucerna obscurum cubiculum illuminat, ita timor Dei, si venerit in corde hominis, illuminat eum et docet omnes virtutes et mandata Dei.
— omitted in this translation —
Interrogaverunt quidam Patrum abbatem Macarium Ægyptium, dicentes: Quomodo corpus tuum, et quando manducas, et quando jejunas, siccum est? Et dixit eis senex: Sicut lignum in manu hominis, cum quo frutices in igne versantur atque reversantur, semper ab igne consumitur; ita si homo mundaverit mentem suam in timore Dei, ipse timor Dei etiam ossa ejus consumit.
— omitted in this translation —
Miserunt aliquando senes de monte Nitriæ ad abbatem Macarium in Scythi, rogantes ut veniret ad eos; alioquin sciret omnem multitudinem, si ipse ad eos non veniret, ad ipsum esse venturam, quoniam desiderabant videre eum antequam migraret ad Dominum. Qui cum venisset in montem, congregata est omnis multitudo fratrum ad eum. Rogabant autem eum senes ut faceret verbum ad fratres. Ille autem lacrymans ait: Ploremus, fratres, et producant oculi nostri lacrymas, antequam eamus hinc, ubi lacrymæ nostræ corpora comburant. Et fleverunt omnes, et ceciderunt proni in faciem, dicentes: Pater, ora pro nobis.
— omitted in this translation —
Præteriens aliquando abbas Pastor in Ægypto, vidit mulierem in monumento sedentem et flentem amare, et dixit: Si veniant omnia delectabilia mundi hujus, non transferent animam illius a luctu. Ita et monachus debet semper luctum habere in semetipso.
— omitted in this translation —
Alia vice transibat cum abbate Anub in partibus Diolci, et venientes circa monumenta, viderunt mulierem nimis cædentem se et flentem amare. Qui stantes intendebant in eam. Paululum autem procedentes, occurrerunt cuidam, et interrogavit eum abbas Pastor, dicens: Quid habet mulier ista, quod sic plorat amare? Dixit ei: Mortuus est maritus ejus, et filius, et frater. Et respondens abbas Pastor, dixit abbati Anub: Dico tibi, quia nisi homo omnes voluntates carnis suæ mortificaverit, et possederit luctum hunc, non potest monachus fieri. Tota enim vita mulieris istius et mens in luctu est.
— omitted in this translation —
Dixit iterum abbas Pastor: Luctus duplex est qui operatur, et custodit.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit eum, dicens: Quid facio? Dicit ei: Quando venit Abraham in terram repromissionis, monumentum sibi comparavit, et per sepulcrum terram in hæreditatem percepit. Et dixit ei frater: Quid est sepulcrum? Et dixit senex: Locus flendi et lugendi.
— omitted in this translation —
Sanctæ memoriæ Athanasius rogavit abbatem Pambo ut descenderet de eremo ad Alexandriam; qui cum descendisset, vidit ibi mulierem theatricam, et lacrymatus est. Interrogatus autem ab iis qui aderant, quare fuerit lacrymatus, ait: Duæ, inquit, res me moverunt. Una de illius perditione; alia, quia ego non habeo tale studium placendi Deo, quale habet ista ut hominibus turpibus placeat.
— omitted in this translation —
Abbas Silvanus sedens aliquando cum fratribus, factus est in excessu mentis, et cecidit in faciem suam. Et post multum surgens plorabat. Et rogaverunt eum fratres, dicentes: Quid habes, Pater? Ille autem tacebat et flebat. Compellentibus autem eum, dixit illis: Ego ad judicium raptus sum, et vidi multos de habitu nostro euntes ad tormenta, et multos sæculares euntes ad regnum. Et lugebat senex, et nolebat deinceps exire de cella sua. Sed si exire cogebatur, operiebat capitio faciem suam, dicens: Quid necesse est videre lumen istud temporale, in quo nihil est utile?
— omitted in this translation —
Dixit sanctæ memoriæ Syncletica: Labor est et magnum certamen impiorum qui convertuntur ad Deum, et postea inenarrabile gaudium. Sicut enim qui ignem accendere volunt, prius fumantur, et ex fumi molestia lacrymantur, sicque obtinent quod volunt. Etenim scriptum est: Quia Deus noster ignis consumens est: ita oportet et nos divinum ignem cum lacrymis atque laboribus in nobis ipsis accendere.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Hyperichius: Nocte et die laborat monachus vigilans, in orationibus permanens; pungens autem cor suum producit lacrymas, et celerius provocat Dei misericordiam.
— omitted in this translation —
Applicuerunt fratres ad abbatem Felicem, habentes secum aliquos sæculares, et rogaverunt eum, ut diceret eis sermonem. Senex autem tacebat. Illis autem diutius rogantibus dixit ad eos: Sermonem vultis audire? Qui responderunt: Etiam, Pater. Dixit ergo senex: Modo non est sermo. Quando autem interrogabantur seniores, et faciebant fratres quæ dicebant eis, tribuebat Deus quomodo loquerentur. Nunc autem quoniam interrogant quidam, non autem faciunt quæ audiunt, abstulit Deus gratiam a senibus, ut non inveniant quid loquantur, quoniam qui operetur non est. Quæ cum audissent fratres, ingemuerunt, dicentes: Ora pro nobis, Pater.
— omitted in this translation —
Narraverunt de abbate Hor, et de abbate Theodoro, quia misissent caprinam pellem in cella sua, et dixerunt sibi adinvicem: Si nos visitaverit Deus modo, quid faciemus? Et flentes reliquerunt locum ex lateribus, et sic recesserunt in cellis suis.
— omitted in this translation —
Narravit quidam senex quod aliquis frater cum converti voluisset, et prohiberet mater sua, ille non quiescebat ab intentione sua, dicens: Salvare volo animam meam. Illa vero multum resistens, cum desiderium ejus impedire non posset, postea permisit. Abiens autem factus monachus sub negligentia vitam suam expendit. Contigit autem, ut mater ipsius moreretur; et post tempus aliquantum etiam ipse infirmatus est infirmitate magna. Et cum factus fuisset in excessu mentis, raptus est ad judicium, et invenit matrem suam cum his qui judicabantur. Illa autem ut vidit eum, obstupuit, et dixit: Quid est hoc, fili? Et tu in locum hunc condemnatus jussus es venire? Ubi sunt sermones tui, quos loquebaris, dicens: Salvare volo animam meam? Confusus autem in his quæ audierat, ipso dolore stupidus factus est, et stabat non habens quid matri suæ respondere posset. Juxta dispensationem autem misericordiæ Dei, posteaquam hæc vidit, contigit ut repararetur, et evaderet ab instanti infirmitate. Et cogitans apud se, divinitus factam esse hujusmodi visionem, includens se de cætero sedebat, et cogitabat de salute sua, pœnitens et plorans de his quæ egerat sub negligentia prius. Tanta autem erat intentio, ut cum multi eum rogarent indulgere sibi paululum, ne forte læsionem aliquam pateretur de fletu, quem supra modum effundebat, consolari noluit, dicens: Si improperium matris meæ sustinere non potui, quomodo Christi et sanctorum angelorum ejus adversum me confusionem potero in die judicii sustinere?
— omitted in this translation —
Dixit senex: Si possibile esset in adventu Dei post resurrectionem præ timore interire animas hominum, omnis mundus moreretur a terrore atque formidine. Quale est enim videre cœlos scissos, et Deum revelatum cum ira et indignatione, et militias innumerabiles angelorum, et totum simul hominum genus intendere? Propter quod sic debemus vivere, utpote qui de singulis motibus nostris rationem exigendi simus a Deo.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit senem, dicens: Unde est, abba, cor meum durum, et non timeo Dominum? Dicit ei senex: Puto, quia si homo teneat in corde suo increpationem, possideat timorem. Dicit ei frater: Quid est increpatio? Dixit autem senex: Ut in omni re homo increpet animam suam, dicendo ei: Memor esto quia te oportet Deo occurrere. Dic autem et hoc: Quid volo ego cum homine? Existimo autem, quia si quis in his permaneat, venit et timor Dei.
— omitted in this translation —
Vidit senex quemdam ridentem, et dicit ei: Coram cœli et terræ Domino rationem totius vitæ nostræ reddituri sumus, et tu rides?
— omitted in this translation —
Dixit senex: Quemadmodum umbram corporum nostrorum ubique nobiscum circumferimus, sic debemus fletum et compunctionem habere nobiscum ubicunque sumus.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit senem, dicens: Abba, dic mihi aliquod verbum. Dicit ei senex: Quando percussit Deus Ægyptum, non erat domus non habens luctum.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit alium senem, dicens: Quid facio? Dicit ei senex: Flere debemus semper. Contigit enim quemdam senum mori aliquando, et post multam horam iterum in semetipsum reverti. Interrogavimus eum, dicentes: Quid vidisti ibi, abba? Et narravit nobis plorans: Audivi vocem illic lugubrem sine cessatione dicentem: Væ mihi, væ mihi. Sic et nos semper dicere debemus.
— omitted in this translation —
Interrogavit frater quidam senem, dicens: Quomodo desiderat anima mea lacrymas, sicut audio senes lacrymantes, et non veniunt, et tribulant animam meam? Et dixit senex: Filii Israel post quadraginta annos intraverant in terram repromissionis. Lacrymæ igitur sunt sicut terra repromissionis, ad quas si perveneris, jam non timebis bellum. Ita enim vult Deus affligi animam, ut semper desideret ingredi in terram illam.
— omitted in this translation —
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error