Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On self-restraint

De continentia.

1

Fratres aliqui volentes venire ad abbatem Antonium de loco Scythi, ingressi sunt navem, ut irent ad eum; et invenerunt in ipsa navi senem, qui idem ad Antonium ire volebat. Ignorabant autem fratres eum. Et sedentes in navi loquebantur sermonem Patrum, et de Scripturis, et rursus de opere manuum suarum. Ille autem senex per omnia tacebat. Cum autem venissent ad portum, agnoverunt et ipsum senem proficisci ad abbatem Antonium. Cum autem venissent ad eum, dicit eis abbas Antonius: Bonum comitem itineris invenistis senem hunc. Dixit autem et seni: Bonos fratres invenisti tecum, abba. Dixit ei senex: Boni sunt quidem, sed habitatio eorum non habet januam. Quicunque vult, intrat in stabulum, et solvit asinum. Hoc autem dicebat quia quodcunque eis ascendebat in cor, in ore loquebantur.

Certain brethren who wished to visit the abbot Antony embarked in a vessel in order to travel to his hermitage. In the same vessel there was an old man who was also going to see St. Antony, but the brethren did not know him. While they sat in the vessel these brethren conversed about an exhortation which they had heard from the fathers, about the Scriptures, and about the work of their hands. All the while that they were talking the old man remained silent. It was not until they came to the place where they disembarked that they knew that he was going to see St. Antony. When they arrived the abbot Antony said to them, “No doubt you found this elder a good companion on your way.” Then he said to the old man, “Did you find them good fellow-travellers?” He said, “They are good men enough, but their house has got no door to it. Anyone who wishes can enter into the stable and steal the steed.” This he said, because whatever came into their hearts straightway found utterance through their mouths.

2

Dicebat abbas Daniel de abbate Arsenio, quia noctem vigilans pertransiret. Tota enim nocte vigilabat, et quando volebat circa mane propter ipsam naturam dormire, dicebat somno: Veni, serve male, et subripiebat parum somni sedendo; et statim surgebat.

— omitted in this translation —

3

Dicebat abbas Arsenius: Sufficit monacho, si dormierit unam horam, si tamen pugnator est.

— omitted in this translation —

4

Dicebat de eo abbas Daniel: Quia tantis annis mansit nobiscum, et mensuram parvam victus dabamus ei in anno: et quoties veniebamus, exinde comedebamus et nos.

— omitted in this translation —

5

Dixit iterum, quod nisi semel in anno non mutabat aquam palmarum, sed tantum adjiciebat. Faciebat quoque plectam de ipsis palmis, et cusabat usque ad horam sextam. Interrogaverunt ergo eum seniores, cur non mutaret aquam palmarum, quæ fetebat. Et dixit eis: Pro thymiamate et odoribus unguentorum, quibus in sæculo usus sum, opus est uti me nunc fetore isto.

— omitted in this translation —

6

Iterum dixit: Quia quando audivit quod maturasset omne genus pomorum, dixit: Afferte mihi. Et gustavit semel tantum parum ex omnibus, gratias agens Deo.

— omitted in this translation —

7

Dicebant de abbate Agathone: Quia per triennium lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret.

— omitted in this translation —

8

Aliquando iter agebat abbas Agathon cum discipulis suis. Et invenit unus ex eis parvum fasciculum cicerculæ viridis in via, et dixit seni: Pater, si jubes, tollo illud. Intendit vero senex, admirans, et dicit: Tu illud posuisti? Respondit ei ille frater: Non. Et dixit senex: Quomodo vis tollere, quod non posuisti?

— omitted in this translation —

9

Venit aliquando quidam senum ad abbatem Achillem, et vidit eum jactantem sanguinem de ore suo, et interrogavit eum, dicens: Quid est hoc, Pater? Et dixit senex: Sermo est cujusdam fratris, qui me contristavit, et omnino conatus sum conservare illud apud me. Et deprecatus sum Deum ut auferretur a me, et factus est sermo ille sanguis in ore meo. Ecce exspui illum, et requievi, et dolorem illum oblitus sum.

— omitted in this translation —

10

Venit aliquando abbas Achilles in cellam abbatis Isaiæ, in loco Scythi, et invenit eum comedentem. Miserat enim in catinulo sal et aquam. Videns autem quia abscondit illud post plectas de palmis, dicit illi: Dic mihi quid manducabas? Ille respondit: Ignosce mihi, abba, quia palmas incidebam, et ascendi in cauma: et propterea intinxi modo buccellam in sale, et misi in ore meo; quia exaruerunt fauces meæ; et quia non descendebat buccella quam in ore meo miseram, propterea compulsus sum superfundere modicum aquæ in sale, ut vel sic possem glutire: sed ignosce mihi. Et dicebat abbas Achilles: Venite et videte Isaiam comedentem juscellum in Scythi. Si jus manducare vis, vade in Ægyptum.

— omitted in this translation —

11

Dicebant de abbate Ammoy, quia ægrotaret, et in lecto plurimis annis decumbens, nunquam relaxavit animum suum, ut intenderet in interiora cellæ suæ, et videret quid haberet. Multa enim deferebantur ei velut infirmo; sed introeunte discipulo suo Joanne et exeunte, claudebat oculos suos, ne videret quid faciebat. Sciebat enim quia fidelis monachus esset.

— omitted in this translation —

12

Dixit abbas Benjamin, qui erat presbyter in Cellis, quia cum applicuisset in Scythi ad quemdam senem, et voluisset ei dare modicum olei, ille ei dixerit: Ecce ubi jacet illud parvulum vasculum quod attulisti mihi ante tres annos; et quomodo posuisti illud, sic remansit. Audientes autem nos admirati sumus conversationem senis.

— omitted in this translation —

13

Narraverunt de abbate Dioscoro de Namisias, quia panis ei hordeaceus erat, et farina lenticulæ, per singulos annos ponebat sibi legem cujuscunque unius observantiæ: id est, aut non occurrere uno anno alicui, aut non loqui, aut non gustare aliquid coctum, aut non comedere aliquid pomorum, aut olera, et in omni opere suo ita faciebat. Et perficiens unumquodque sic aliud assumebat, et hoc per annos singulos faciebat.

— omitted in this translation —

14

Dixit abbas Evagrius, quia dixerit senex: Propterea amputo a me delectationes carnales, ut etiam iracundiæ occasiones abscindam. Scio enim eam semper adversum me pugnare pro delectationibus, et conturbare mentem meam, et intellectum meum expellere.

— omitted in this translation —

15

Misit aliquando Epiphanius episcopus Cyprius ad abbatem Hilarionem, rogans eum, et dicens: Veni, ut nos videamus, antequam de corpore exeamus. Qui cum venissent adinvicem, manducantibus eis allatum est de avibus quiddam; quod tenens episcopus, dedit abbati Hilarioni. Et dicit illi senex: Ignosce mihi, Pater, quia ex quo accepi habitum istum, non manducavi quidquid occisum. Et dixit ei Epiphanius: Ego autem ex quo accepi habitum istum, non dimisi aliquem dormire qui habebat aliquid adversum me, neque ego dormivi aliquid habens adversum aliquem. Et dicit ei senex: Ignosce mihi, quia tua conversatio major est mea.

Epiphanius, the Bishop of Cyprus, once sent a message to the holy Hilarion, saying, “Come hither, that we may see each other and converse together before we depart from the body.” Hilarion came, and the two old men sat down to eat together. There was set before them the flesh of some birds. Of this the Bishop partook, but Hilarion refused it, saying, “Pardon me, but since I became a monk I have never eaten anything that had life.” At these words the Bishop was grieved, and replied, “Since I became a monk I have tried never to allow anyone to sleep until I had removed any cause of complaint he had against me, nor myself to go to sleep while I was vexed with anyone.” “My father,” said Hilarion, “I pray you pardon me. Your way of life is far more excellent than mine.”

16

Dicebant de abbate Elladio quia fecerit viginti annos in cella, et non levaverit oculos suos sursum, ut videret tectum ejus.

— omitted in this translation —

17

Abbas Zenon ambulans aliquando in Palæstina, cum laborasset, resedit ut manducaret juxta cucumerarium. Suadebat autem ei animus suus dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, et manduca. Quantum autem est? Qui respondens cogitationi suæ dixit: Fures ad tormenta vadunt. Proba ergo teipsum in hoc, si potes ferre tormenta. Qui consurgens stetit in cauma quinque diebus, et defrigens seipsum in sole, dicebat quasi animus ejus ad seipsum: Non possum ferre tormenta. Dixit ergo ad animum suum: Si non potes portare tormenta, ergo non rapias ut manduces.

— omitted in this translation —

18

Dixit abbas Theodorus: Inopia panis tabefacit monachi corpus. Alter autem quidam senior dicebat: Quia vigiliis plus tabescit corpus.

— omitted in this translation —

19

Dixit abbas Joannes brevis staturæ: Quia si voluerit rex aliquis civitatem inimicorum tenere, prius aquam tenet et escas eorum qui sunt in civitate, et fame periclitantes tunc subjiciuntur ei; ita est et passio ventris. Si in jejunio et fame conversetur homo, inimici ejus, qui sollicitant animam ipsius, infirmantur.

— omitted in this translation —

20

Dixit iterum: Quia ascendens aliquando per viam, quæ ducit ad Scythi, cum plectis de palmis, vidi camelarium loquentem, et commoventem me ad furorem. Et ego dimisi quod portabam, et fugi.

— omitted in this translation —

21

Dixit abbas Isaac presbyter Cellarum: Scio fratrem metentem in agro, qui voluit manducare spicam tritici. Et dixit domino agri: Vis manduco unam spicam? Ille audiens miratus est, et dixit ei: Tuus est ager, Pater, et me interrogas? In tantum autem scrupulosus erat memoratus frater.

— omitted in this translation —

22

Interrogavit quidam fratrum abbatem Isidorum seniorem Scythi, dicens: Quare te sic fortiter dæmones timent? Dixit ei senex: Ex quo factus sum monachus, studeo ne permittam iracundiam usque ad fauces meas ascendere.

— omitted in this translation —

23

Dixit iterum qui supra quadraginta annos esse ex quo sentiret quidem motum peccati in mente sua, nunquam tamen consentiret neque concupiscentiæ neque iracundiæ.

— omitted in this translation —

24

Narravit abbas Cassianus de quodam abbate Joanne quia fuerit apud abbatem Esium in summitate eremi habitantem, per annos quadraginta; et quia habebat circa ipsum multam charitatem, et per hanc charitatis fiduciam interrogavit eum, dicens: Tanto tempore sic remotus, et a nullo hominum molestiam patiens facile, dic mihi, quid profecisti? Et ille dixit: Ex quo cœpi solitarius esse, nunquam me vidit sol manducantem. Dixit autem ei abbas Joannes: Nec me irascentem.

— omitted in this translation —

25

Dixit iterum: Quia narravit nobis abbas Moyses quod ei abbas Serapion dixit: Quia dum essem juvenis, et sederem cum abbate meo Theona et manducaremus, surgens a refectione, secundum opera diaboli rapui unum panem paximatem, et manducavi eum occulte, nesciente abbate meo. Cum ergo perseverarem aliquanto tempore hoc faciens, cœpit mihi ipsum vitium dominari, et non prævalebam meipsum retundere; sed solummodo adjudicabar a propria conscientia, et seni dicere confundebar. Contigit autem, secundum dispensationem misericordis Dei, ut quidam venirent ad senem utilitatis animæ suæ causa, et interrogabant eum de propriis cogitationibus. Respondens autem senex, dixit: Quia nihil sic noxium est monachis, et lætificat dæmones, quomodo si celent cogitationes suas spiritualibus Patribus. Locutus est autem eis et de continentia. Et cum hæc dicerentur, cogitans ego quia Deus revelavit seni de me, compunctus cœpi flere, ejeci paximatem de sinu meo, quem male consueram rapere, et prosternens me in pavimento, postulabam de præteritis veniam, et orationem pro cautela futurorum. Tunc dixit senex: O fili, liberavit te de captivitate ista, etiam me tacente, confessio tua, et dæmonem tenebrantem cor tuum per taciturnitatem nunc adversum teipsum confitendo interfecisti, quem hactenus dominari tibi permiseras, neque contradicens, neque aliquo modo increpans eum. Amodo autem nequaquam locum habebit in te, quippe qui ex corde tuo excussus est in aperto. Necdum autem finito sermone senis, ecce opere, quod dixit, apparuit, quia velut lampada ignis egressa est de sinu meo, et implevit totam domum fetido odore, ita ut putarent qui aderant, quia sulphuris plurimum fuisset incensum. Et dixit senex: O fili, ecce verborum meorum et liberationis tuæ per signum quod factum est, præstitit Dominus documentum.

— omitted in this translation —

26

Dicebant de abbate Macario, quia si vacavit inter fratres, ponebat sibi terminum, ut quando inveniebatur vinum, et propter fratres bibebat, et pro uno calice vini, die integra aquam non bibebat. Et fratres quidem volentes eum recreare, dabant ei vinum. Sed et senex cum gaudio sumebat, ut semetipsum postea cruciaret. Discipulus autem ejus sciens causam, dicebat fratribus: Propter Deum rogo, ne detis ei, quia in cella postea se cruciatu domat. Quod cognoscentes fratres, ultra ei vinum non dederunt.

— omitted in this translation —

27

Abbas Macarius major in Scythi dicebat fratribus: Post missas ecclesiæ, fugite, fratres. Et dicit ei unus fratrum: Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista? Et ponebat digitum suum in ore suo, dicens: Istud est quod fugiendum dico. Et sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium sedebat solus.

— omitted in this translation —

28

Dixit item abbas Macarius: Si aliquem increpare volens ad iracundiam commoveris, propriam passionem imples; non enim ut alium salves, teipsum perdas.

— omitted in this translation —

29

Dixit abbas Pastor: Nisi Nabuzardan archimagirus venisset, non concrematum fuerat templum Domini igne; ita et nisi quies gulæ et ventris venerit in animam, nequaquam mens corruit, pugnans contra inimicum.

— omitted in this translation —

30

Dicebant de abbate Pastore, quia dum vocatus fuisset ad manducandum, contra voluntatem suam ibat lacrymando, ne inobediens esset fratribus suis, et contristaret eos.

— omitted in this translation —

31

Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho, qui non bibebat vinum. Et dixit eis: Quia vinum monachorum omnino non est.

— omitted in this translation —

32

Dixit iterum abbas Pastor: Quia sicut fumo expelluntur apes ut tollatur dulcedo operis earum, ita et corporalis quies timorem Domini expellit ab anima, et aufert ab ea omne opus bonum.

— omitted in this translation —

33

Narravit quidam senum de abbate Pastore et fratribus ejus, qui habitarent in Ægypto. Et cum desideraret mater eorum videre eos, et non posset, observavit una die; et euntibus illis ad ecclesiam, obtulit se eis. Illi autem videntes eam, converterunt se ad cellam, et intrantes clauserunt ostium in faciem ejus. Illa autem ad ostium stans, clamabat, plorans cum nimia miseratione. Audiens autem eam abbas Anub, intravit ad abbatem Pastorem, dicens: Quid faciemus vetulæ isti, ita ante ostium flenti? Surgens autem abbas Pastor, venit ad ostium, et intro stans, audivit eam plorantem miserabiliter nimis; et dixit: Quid sic clamas, vetula? Illa autem cum vocem ejus audisset, multo magis clamabat, plorans et dicens: Volo vos videre, filii mei. Quid est enim si videro vos? nunquid non sum mater vestra? aut non ego lactavi vos, et tota sum jam canis plena? Sed et audiens vocem tuam, turbata sum. Dicit ei senex: Hic nos vis videre, an in illo sæculo? Dicit ei: Et si non videro vos hic, videbo vos illic, filii! Dicit ei: Si potes æquanimiter ferre, ut hic nos non videas, videbis nos illic. Et ita discessit mulier, gaudens, et dicens: Si omnino visura vos ero illic, nolo vos videre hic.

— omitted in this translation —

34

Dicebant de abbate Pior, quia ambulando comederet. Et interrogante eum quodam quare sic manducaret, respondit se non hoc velut opus aliquod agere, sed velut quiddam superfluum uti. Alii autem de hoc interroganti respondit: Ut non vel in comedendo corporalem delectationem habeat anima.

— omitted in this translation —

35

Dicebant de abbate Petro, cognomento Pronio, qui erat in Cellis, quia vinum non bibebat. Quando autem senuit, rogabant eum ut sumeret modicum vini. Qui cum non acquiesceret, tepefaciebant aquam, et ita ei offerebant, et dicebat: Credite mihi, filii, quia velut pro condito illud accipio. Et adjudicavit se tepida aqua esse contentum.

— omitted in this translation —

36

Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi modicum vini. Et tollens unus de senioribus parvum calicem, portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei; et bibit semel; et secundo accepit, et bibit: attulit etiam ei tertio; sed non accepit, dicens: Quiesce, frater, an nescis quia Satanas est?

— omitted in this translation —

37

Frater quidam interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Quid facio? quia cum occurro ad ecclesiam, frequenter fratres pro charitate ad cibum retinent me. Dixit ei senex: Onerosa res est. Dicit ergo Abraham discipulus ejus: Si occurritur in Sabbato et Dominica ad ecclesiam, et biberit frater tres calices, ne multum est? Et dixit senex. Si non esset Satanas, non esset multum.

— omitted in this translation —

38

Frequenter dicebat abbati Sisoi discipulus: Surge, abba, manducemus. Ille autem dicebat: Quia adhuc non manducavimus, fili? Et ille respondebat: Non, pater. Dicebat autem senex: Si necdum manducavimus, affer, manducemus.

— omitted in this translation —

39

Dixit aliquando cum fiducia abbas Sisoi: Crede, quia ecce triginta annos habeo quod non deprecor Deum propter peccatum, sed orans hoc dico: Domine Jesu Christe, protege me a lingua mea. Et usque nunc per singulos dies corruo per ipsam et delinquo.

Once the abbot Sisois said, Truly for thirty years I have not sought God’s help against any sins so earnestly as against those of the tongue. Whenever I pray I say this, “Lord Jesus Christ protect me from my tongue.” Yet until now I sin through it, and fall through it every day.

40

Venerunt aliquando abbas Silvanus et discipulus ejus Zacharias ad quoddam monasterium, et fecerunt eos gustare modicum antequam ambularent. Et exeuntibus eis, invenit discipulus ejus aquam in via, et volebat bibere. Dixit abbas Silvanus: Zacharia, jejunium est hodie. Cui ille dixit: Non manducavimus hodie, Pater? Dixit ei senex: Illud manducare, charitas fuit, nos autem teneamus jejunium nostrum, fili.

— omitted in this translation —

41

Dixit sancta Syncletica: Quia oportet nos, qui hujusmodi propositum sumpsimus, castitatem, quæ summa est, retinere. Etenim apud sæculares videtur castitas observari: sed adest ei et stultitia, propter quam aliis omnibus sensibus peccant; nam et aspiciunt indecenter, et rident inordinate.

— omitted in this translation —

42

Dixit iterum quæ supra: Quia sicut venenosa animalia acriora medicamenta a se expellunt, ita cogitationem sordidam jejunium cum oratione depellit ab anima.

— omitted in this translation —

43

Dixit iterum: Non te seducant divitum hujus sæculi deliciæ, tanquam utile aliquid habentes in se. Etenim illi delectationis causa artem diverso modo condiendi cibos honorant: tu autem jejunio et abjectione ciborum abundantiam deliciarum illorum supergredere; sed nec satieris pane, nec desideres vinum.

— omitted in this translation —

44

Dixit abbas Sisoi: Qui peregrinatio nostra est, ut teneat homo os suum.

The abbot Sisois said, “Our being strangers and pilgrims consists in this, that we keep continual guard over our tongues.”

45

Dixit abbas Hyperichius: Quia sicut leo terribilis est onagris, sic monachus probatus cogitationibus concupiscentiæ.

— omitted in this translation —

46

Dixit iterum: Jejunium frenum est monacho adversus peccatum. Qui autem abjicit jejunium, velut equus fervens desiderio feminæ rapitur.

Fasting is the bridle in the mouth of the monk. It holds him back from sin. He who rejects the practice of fasting is like an unbridled, fiery horse. He is swept away by passion.

47

Dixit iterum: Siccatum jejunio corpus monachi animam de profundo elevat, et siccat fistulas delectationum jejunium monachi.

— omitted in this translation —

48

Dixit iterum: Castus monachus in terra honorabitur, et in cœlis corona ab Excelso coronabitur.

— omitted in this translation —

49

Idem ipse dixit: Monachus, qui non retinet linguam in tempore furoris, neque passionum corporalium retentor erit aliquando.

— omitted in this translation —

50

Dixit iterum: Verbum malum non proferat os tuum, quoniam vitis non affert spinas.

— omitted in this translation —

51

Dixit iterum: Bonum est manducare carnem et bibere vinum, quam manducare in obtrectatione carnes fratrum.

It is better to eat meat and to drink wine than to feed upon the flesh of your brother by envying him.

52

Dixit iterum: Susurrans serpens ad Evam de paradiso ejecit eam. Huic ergo similis est qui proximo suo obloquitur; quoniam et audientis se animam perdit, et suam non salvat.

The abbot Hyperichius said, The serpent whispered to Eve, and she was cast out of Paradise. He who gossips with his neighbour is like unto the serpent. He causes the loss of the soul of him who listens, and his own soul shall not be safe.

53

Facta est aliquando festivitas in Scythi, et dederunt seni in calice vinum; quod abjiciens, dixit: Tolle a me mortem istam. Quod videntes alii qui cum ipso edebant, nec ipsi biberunt.

— omitted in this translation —

54

Alia vice allatum est ibi vasculum vini de primitiis, ut daretur fratribus ad singulos calices. Et introeunte quodam fratre, et vidente quia vinum acciperent, fugit in crypta, quæ crypta cecidit. Et cum audissent sonum, currentes invenerunt fratrem semianimem jacentem, et cœperunt eum objurgare, dicentes: Bene tibi contigit, quia vanam gloriam habuisti. Abbas autem refovens eum, dixit: Dimittite filium meum, bonum opus fecit. Et vivit Dominus quia non reædificabitur crypta hæc temporibus meis, ut cognoscat mundus, quia propter calicem vini cecidit crypta in Scythi.

— omitted in this translation —

55

Ascendit aliquando presbyter de Scythi ad episcopum Alexandrinum. Et quando reversus est in Scythi, interrogaverunt eum fratres: Quomodo est civitas? Ille autem dixit eis: Credite mihi, fratres, ego ibi faciem hominis nullius vidi, nisi tantum episcopi. Illi autem audientes, mirati sunt et dixerunt: Quid putas facta est omnis illa multitudo? Presbyter vero refovit illos hæsitantes, dicens: Extorsi animum meum, ne intuerer faciem hominis. Ex qua relatione profecerunt fratres, et custodierunt se ab extollentia oculorum suorum.

— omitted in this translation —

56

Venit aliquando quidam senex ad alium senem. Ille autem dixit discipulo suo: Fac nobis modicum lenticulæ. Et fecit. Et infunde nobis panes. Et infudit. Et manserunt sic usque ad aliam diem hora sexta, loquentes de spiritualibus rebus. Iterum dixit senex discipulo suo: Fac nobis modicum lenticulæ, fili. Ille respondit: Ab hesterno die feci. Et ita surgentes sumpserunt cibum.

Once there came a hermit to the cell of an elder to talk with him. The elder said to his disciple, “Prepare some vegetables for us, and moisten some bread.” The disciple did so. But the two old men remained in spiritual converse till the sixth hour of the next day. Then said the host again to his disciple, “Prepare some food for us.” The disciple answered him, “My father, I prepared it yesterday.” Then the two old men rose up and ate together.

57

Alter quidam senex venit ad quemdam Patrum. Ille autem coxit modicum lenticulæ, et dixit: Faciamus opus Dei, et gustemus. Et unus quidem eorum complevit totum psalterium; alter vero ex corde duos prophetas majores lectoris ordine recitavit. Et facto mane discessit senex ille qui venerat, et obliti sunt sumere cibum.

— omitted in this translation —

58

Esuriit quidam frater a mane, et pugnavit cum animo suo, ne manducaret, donec fieret hora tertia. Et facta est hora tertia, exegit a se ut fieret sexta. Infudit panem et sedit, ut manducaret. Postea vero surrexit, dicens: Manebo sic usque ad horam nonam. Hora autem nona fecit orationem, et vidit opus diaboli sicut fumum exeuntem a se, et ita cessavit esuries ejus.

— omitted in this translation —

59

Infirmatus est quidam senum; et cum non posset sumere cibum multis diebus, rogabatur a discipulo suo ut fieret ei aliquid et reficeretur. Abiit autem et fecit de farinula lenticulam, et zippulas. Erat autem ibi vasculum pendens, in quo erat modicum mellis: et aliud in quo erat raphanelæum, et fetebat, quod tantum ad lucernam proficeret. Erravit autem frater, et pro melle de raphanelæo misit in pulmentum. Senex vero cum gustasset, nihil locutus est, sed tacitus manducavit. Compellebat autem eum adhuc manducare. Et extorquens sibi manducavit, et dabat ei tertio. Ille autem nolebat manducare dicens: Vere non possum, fili. Discipulus autem hortabatur eum, et dicebat: Bonum est, abba, ecce ego manduco tecum. Qui cum gustasset, et cognovisset quid fecerat, cecidit pronus in faciem, dicens: Væ mihi, Pater, quia occidi te, et tu peccatum hoc posuisti super me, quia non es locutus. Et dixit ei senex: Non contristeris, fili; si voluisset Deus, ut mel manducarem, mel habuisti mittere in zippulas istas.

One of the elders was sick, and for many days could not eat. At last his disciple asked to be allowed to prepare a special dish that he might relish. Now there was in the cell a jar in which there was a little honey. Beside it there hung another containing oil, and that rancid, for the lamp. The disciple by mistake poured the oil and not the honey on the dish he had prepared. The old man, when he had tasted it, said not a word but silently swallowed a mouthful. The disciple then constrained him to eat some more. With difficulty he did so. Again the disciple pressed him to take of it a third time. But the old man replied, “In truth, I cannot eat again, my son.” The disciple still pressed him, saying, “It is very good. See, I will eat with you.” When he tasted the dish, and knew what he had done, he fell upon his face and said, “Alas, my father, I have poisoned you. Why did you not speak?” Then the old man said, “Be not grieved, my son. If it had been God’s will for me to eat honey then you would have put honey in your dish.”

60

Narraverunt de sene quodam, qui desideravit aliquando manducare cucumerem. Quem cum accepisset, appendit eum prius ante oculos suos. Et cum non esset victus desiderio, domans seipsum pœnitentiam agebat, vel quia omnino desiderasset.

— omitted in this translation —

61

Frater aliquando abiit visitare sororem suam in monasterio ægrotantem. Erat autem fidelissima. Et non acquiescens aliquando videre virum, neque occasionem dare fratri suo ut propter illam veniret in medio feminarum, et mandavit fratri suo: Vade, frater, ora pro me, quia cum gratia Christi videbo te in regno cœlorum.

— omitted in this translation —

62

Monachus occurrit ancillis Dei in itinere quodam. Quibus visis divertit extra viam. Cui dixit abbatissa: Tu si perfectus monachus esses, non respiceres nos sic, ut agnosceres quia feminæ eramus.

— omitted in this translation —

63

Intraverunt aliquando fratres in Alexandriam invitati a Theophilo archiepiscopo, ut præsentibus his facta oratione templa destrueret paganorum. Et manducantibus eis cum archiepiscopo, ministratæ sunt carnes vitulinæ, et manducabant nihil discernentes. Et accipiens archiepiscopus unum copadium, dedit juxta se recumbenti seni, dicens: Ecce istud bonum copadium est, manduca, abba. Illi autem respondentes dixerunt: Nos usque modo credebamus, quia olera manducaremus. Nam si carnes sunt, non manducamus. Et ultra nemo ex eis acquievit gustare.

— omitted in this translation —

64

Frater quidam attulit panes recentes in cellam et invitavit ad mensam seniores. Et cum manducassent singulos paximates, pausaverunt. Frater vero sciens laborem abstinentiæ eorum, cœpit cum humilitate supplicare, dicens: Propter Deum manducate hodie donec satiemini. Et manducaverunt alios denos paximates. Ecce igitur quantum supra quam opus erat, manducaverunt propter Deum veri monachi et simpliciter abstinentes.

— omitted in this translation —

65

Ægrotavit quidam senum aliquando in magna infirmitate, ita ut de visceribus multum sanguinis egereret. Et attulit quidam frater nixas siccas, et fecit pultes, et misit eas ibi, et obtulit seni, et rogabat eum, dicens: Comede, quia forte expedit tibi. Intuens autem in eum senex diutius, dixit: Vere dico, quia volebam ut me dimitteret Deus in hac infirmitate esse alios triginta annos. Et nullo modo acquievit senex in tali ægritudine vel modicum sumere cibum, ita ut tolleret frater quod apportaverat, et rediret ad cellam suam.

— omitted in this translation —

66

Alter senex sedebat longe in eremo, et contigit fratrem venire ad eum, et invenire eum infirmantem. Qui lavans ejus faciem, fecit ei refectionem ex his quæ attulerat. Quod cum vidisset senex, dixit: Vere, frater, oblitus fueram, quia haberent homines de cibo solatium. Obtulit etiam ei calicem vini. Quod cum vidisset, ploravit, dicens: Non sperabam me usque ad mortem bibiturum vinum.

— omitted in this translation —

67

Statuit quidam senex ut quadraginta diebus non biberet. Et si quando fiebat cauma, lavabat surisculam, et implebat eam aqua, et appendebat eam ante oculos suos. Qui cum interrogaretur a fratribus quare hoc faceret, respondit, dicens: Ut cum videns quod desiderabam, non gustavero, majorem ardorem sustineam, et propter hoc majorem mercedem a Domino consequi merear.

— omitted in this translation —

68

Frater quidam iter agens, habebat secum matrem suam, jam senem. Qui cum venissent ad quemdam fluvium, non poterat vetula illa transire. Et tulit filius ejus pallium suum, et involvit exinde manus suas, ne aliquo modo contingeret corpus matris suæ, et ita portans eam transposuit fluvium. Dixit autem ei mater sua: Ut quid sic operuisti manus tuas, fili? Ille autem dixit: Quia corpus mulieris ignis est. Et ex eo ipso quo te contingebam, veniebat mihi commemoratio aliarum feminarum in animo.

— omitted in this translation —

69

Dicebat quidam Patrum: Quia sciret fratrem in cella jejunantem tota hebdomada Paschæ. Et cum Sabbato sero venisset ad missas, communicans mox fugiebat, ne cogeretur a fratribus in ecclesia manducare. Apud se autem tantum modicas betas elixas cum sale manducabat sine pane.

— omitted in this translation —

70

Fratres convocati sunt in Scythi, ut manducarent palmas, et erat aliquis infirmus de nimia abstinentia, qui tussiens exscreabat phlegma, quod nolente eo venit super alium fratrem. Qui cum a cogitatione sua compelleretur dicere ei: Quiesce jam, et non exscrees super me, ut superaret cogitationes suas, tulit quod exscreaverat, et mittens in ore suo, statim comedit illud. Et tunc cœpit ad seipsum dicere: Aut non dicas fratri tuo quod eum contristet, aut manduca quod horres.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error