The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
On fornication
De fornicatione.
This book is not translated in the edition used; the Latin is given alone.
Dixit abbas Antonius: Æstimo quod habeat corpus motum naturalem conspersum in se, qui nolente animo non operatur, sed tantummodo significatur in corpore, quasi impassibilis motus. Est autem et alius motus ex eo, quod nutritur et fovetur corpus cibis et potibus, et ex quibus calor sanguinis excitat corpus ad operandum. Propter quod dicit Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et rursum Dominus in Evangelio discipulis mandans, dixit: Videte, ne quando graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Est autem et alius quidam motus certantibus in conversatione ex insidiis et invidia dæmonum veniens. Itaque scire convenit quia tres sunt corporales motus. Unus quidem naturalis; alius autem ex plenitudine ciborum; tertius vero ex dæmonibus.
Dixit abbas Gerontius Petrensis: Quia multi tentati a corporalibus delectationibus cum non approximarent corporibus, mente fornicati sunt, et corporalem virginitatem servantes, secundum animum fornicantur. Bonum est ergo, dilectissimi, facere quod scriptum est: Omni custodia unumquemque cor suum servare.
Dixit abbas Cassianus, quia dixerit nobis abbas Moyses: Bonum est non abscondere cogitationes, sed senibus spiritualibus et discretionem habentibus manifestare eas, non his qui tantum tempore senes sunt, quoniam multi ad ætatem respicientes, et cogitationes suas dicentes eis qui experimentum non habebant, pro consolatione ad desperationem ultimam pervenerunt.
Erat quidam frater omnino in conversatione sollicitus. Et cum male a fornicationis dæmone turbaretur, venit ad quemdam senem, et retulit ei cogitationes suas. Ille autem audiens quia expers erat, indignatus est, et miserabilem dicebat esse fratrem illum, et indignum monachi habitu; quippe qui ejusmodi cogitationes reciperet. Hæc audiens frater, desperans seipsum, reliquit propriam cellam, et ad sæculum redibat. Secundum vero Dei dispensationem occurrit ei abbas Apollo; et videns eum perturbatum, et nimium tristem, interrogavit eum, dicens: Fili, quæ est causa tantæ tristitiæ tuæ? Ille autem prius ex multa confusione animi sui non respondit ei quidquam; postea autem cum multum rogaretur a sene, quæ circa se agerentur, confessus est, dicens: Quia cogitationes fornicationum inquietant me; quod confessus sum illi seni, et, secundum verba ejus, jam non est mihi spes salutis; desperans ergo meipsum, ad sæculum redeo. Hæc autem Pater Apollo audiens, velut sapiens medicus multum rogabat, et monebat eum, dicens: Noli mirari, fili, neque desperes de teipso. Ego enim in hac ætate atque conversatione valde ab hujusmodi cogitationibus inquietor. Ne ergo deficias in hujusmodi occasione, quæ non tantum humana sollicitudine, quantum Dei miseratione curatur. Tantum hodie dona mihi quod peto, et revertere ad cellam tuam. Fecit autem frater sic. Abbas autem Apollo discedens ab eo perrexit ad cellam illius senis, qui ei desperationem fecerat; et stans foras deprecatus est Dominum cum lacrymis, dicens: Domine, qui tentationes utiliter infers, converte bellum quod patitur frater ille in hoc sene, ut per experimentum in senectute sua discat quod tempore longo non didicit, quatenus compatiatur his qui hujusmodi tentationibus perturbantur. Qui cum orationem complesset, vidit Æthiopem stantem juxta cellam, et sagittas mittentem contra illum senem, quibus quasi perforatus, statim tanquam ebrius a vino, huc atque illuc ferebatur. Et cum non posset tolerare, egressus est de cella, et eadem via, qua et ille juvenis ad sæculum redibat. Abbas autem Apollo intelligens quod factum erat, occurrit ei. Et accedens ad eum, dixit: Quo vadis? et quæ est causa turbationis quæ obtinuit te? Ille autem sentiens, quia intellexerit sanctus vir quæ ei evenerant, præ verecundia nihil dicebat. Dixit autem ei abbas Apollo: Revertere in cellam tuam, et de cætero agnosce infirmitatem tuam, et habe apud temetipsum; quia aut ignoratus sis a diabolo usque modo, aut contemptus, propter quod nec meruisti secundum viros virtutum habere contra diabolum luctamenta. Quid autem dico luctamenta? qui nec uno die aggressionem ipsius portare potuisti. Hoc autem tibi contigit, quia juvenem illum a communi adversario impugnatum suscipiens, cum debuisses eum contra diabolicum certamen consolatoriis verbis ungere, etiam in desperationem misisti, non cogitans illud sapientissimum præceptum, quo jubemur eripere eos qui ducuntur ad mortem, et non negligas redimere occidendos: sed neque parabolam Salvatoris nostri, dicentis: Arundinem quassatam non debere confringi, et linum fumigans non exstingui. Nemo enim ferre posset insidias adversarii, neque bullientis naturæ ignem exstinguere vel retinere. nisi gratia Dei conservaret infirmitatem humanam, quem in nobis salutari dispensatione omnibus orationibus Dominum deprecemur, ut et adversum te dimissum flagellum avertat, quoniam ipse et dolere facit, et iterum saluti restituit: percutit, et manus ipsius sanat; humiliat et exaltat, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Hæc dicens, orationem implevit, et statim ab illato sibi bello senex ille liberatus est. Quem commonuit abbas Apollo ut peteret sibi a Deo dari linguam eruditam, ut sciret tempus quo oporteat loqui sermonem.
De cogitatione fornicationis interrogatus abbas Syrus Alexandrinus, ita respondit: Si cogitationes non habes, spem non habes: quoniam si cogitationes non habes, opera habes. Hoc autem est, quia qui cogitatione adversus peccatum non pugnat, neque contradicit, corporaliter peccat. Qui autem corporaliter peccat, cogitationum molestias nullas habet.
Interrogavit autem quidam senex fratrem, dicens: Ne consuetudinem habes colloqui mulieri? Et dixit frater: Non. Et ille dixit: Veteres et novi pictores sunt cogitationes meæ, et commemorationes quædam, inquietantes me ex similitudine mulierum. Senex autem dixit ad eum: Mortuos non timeas, sed viventes fuge: hoc est, consensum et opera peccati, et extende magis orationem tuam.
Dicebat abbas Mathois quod quidam frater veniens dixerit deteriorem esse qui obloquitur quam qui fornicatur. Et respondit: Durus est hic sermo. Dixit ergo ei frater: Et quomodo vis esse hanc rem? Dixit senex: Oblocutio quidem mala est, celerem tamen invenit curam, et plerumque pœnitentiam agit, qui oblocutus est, dicens: Male locutus sum, et transit. Fornicatio autem naturaliter mors est.
Dixit abbas Pastor: Sicut spatharius principis assistit ei semper paratus, ita oportet et animam semper esse paratam adversus dæmonem fornicationis.
Venit aliquando frater ad abbatem Pastorem, et dixit ei: Quid facio, Pater? quia affligor a fornicatione. Et perrexi ad abbatem Hybistionem, et dixit mihi: Non debes eam longo tempore permittere habitare in te. Dixit ei abbas Pastor: Abbatis Hybistionis actus sursum in cœlo sunt cum angelis, et latet eum; ego autem et tu in fornicatione sumus. Si ergo teneat monachus ventrem et linguam, et maneat in solitudine, confidat quia non moritur.
Narraverunt de abbatissa Sara, quia manserit tredecim annis fortiter a fornicationibus dæmonum impugnata. Et nunquam oravit ut recederet ab ea hujusmodi pugna: sed solum hoc dicebat: Domine, da mihi fortitudinem.
Dixerunt iterum de ea quia infestior ei fuerat aliquando imminens fortius idem fornicationis dæmon, mittens in cogitationem ejus sæculi vanitates. Illa autem non relaxans animum a timore Dei, et a proposito abstinentiæ suæ, ascendit semel super lectum suum orare, et apparuit ei corporaliter spiritus fornicationis, et dixit ei: Tu me vicisti, Sara. Illa autem respondit: Ego non te vici, sed Dominus meus Christus.
Frater quidam stimulabatur a fornicatione, et erat stimulus velut ignis ardens in corde ejus die ac nocte. Frater autem decertabat non condescendens vel consentiens cogitationi suæ. Post multum autem tempus discessit ab eo stimulus, nihil prævalens propter perseverantiam fratris. Et statim lux apparuit in corde ejus.
Alius frater stimulatus est a fornicatione. Et surgens nocte perrexit ad senem, et dixit ei cogitationem suam, et consolatus est eum senex. Ex qua consolatione proficiens, reversus est in cellam suam. Et ecce iterum spiritus fornicationis tentavit eum. Ille autem iterum abiit ad senem. Factum est autem hoc frequenter. Senex vero non contristavit eum, sed loquebatur ei quæ ad utilitatem ipsius pertinerent, dicens: Non concedas diabolo, nec relaxes animum tuum; sed magis, quoties molestus est dæmon, veni ad me, et increpatus abscedet. Nihil enim sic extædiat dæmonem fornicationis, quomodo si revelentur stimulationes ejus. Et nihil eum sic lætificat, quomodo si abscondantur cogitationes. Venit ergo frater ad senem undecies, accusans cogitationes suas. Postea autem dixit frater seni: Ostende charitatem, abba, et dic mihi verbum. Dicit ei senex: Crede, fili, quia si permitteret Deus cogitationes meas, quibus animus stimulatur, in te transferri non eas portares, sed omnino corrueres deorsum. Hæc autem dicente sene, propter nimiam humilitatem ejus quievit stimulus fornicationis a fratre.
Idem alius stimulatus a fornicatione, cœpit decertare et extendere abstinentiam suam, per quatuordecim annos cogitationem suam custodiens, ne consentiret concupiscentiæ suæ. Postea autem veniens ad ecclesiam, manifestavit universæ multitudini quod patiebatur. Et datum est mandatum, et omnes afflixerunt se pro eo hebdomada, jugiter orantes Dominum, et quievit stimulus ejus.
De cogitatione fornicationis dixit quidam senex: Eremita dormiens, vis salvari? Vade, labora, vade affligere, vade, quære et invenies; vigila, pulsa, et aperietur tibi. Sunt enim in sæculo pancratiarii, qui cum nimis cæsi steterint, et fortes apparuerint, coronas accipiunt. Aliquoties autem et unus a duobus cæditur, et confortatus plagis cædentes se vincit. Vidisti quantam virtutem per carnis exercitium acquisivit? Et tu sta, et confortare; et Dominus expugnat pro te inimicum.
De eadem ipsa cogitatione fornicationis, dixit alter senex: Esto velut qui transit in platea, aut per tabernam, et capit cujuscunque cocturæ odorem, aut alicujus assaturæ. Et qui vult, ingreditur et manducat; qui autem non vult, odoratus est tantum, atque præterit. Ita et tu excute a te fetorem, surge et ora, dicens: Domine Fili Dei, adjuva me. Hoc autem fac etiam adversus alias cogitationes. Neque enim eradicatores sumus cogitationum. sed luctatores adversus easdem cogitationes.
Alter senex dixit: Hæc de negligentia patimur. Nam si consideremus quia Deus habitat in nobis, non alienum vas inferemus intra nos. Dominus enim Christus habitans in nobis atque cohabitans nobis, respicit vitam nostram. Unde et nos portantes eum et contemplantes, negligere non debemus, sed sanctificare nosmetipsos, sicut et ille sanctus est. Stemus super petram, et rumpetur malignus. Non formides, et non committet adversum te. Psalle cum virtute, dicens: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem.
Frater interrogavit senem, dicens: Si incurrerit monachus in peccatum, affligitur velut qui de profectu in deteriorem statum pervenerit, et laborat donec resurgat: qui autem a sæculo venit, velut qui initium fecerit, proficit. Et respondens senex dixit: Monachus in tentationem incurrens, sic est tanquam domus quæ cadit. Et si sobrius fuerit in cogitatione sua, reædificat eam quæ corruerat domum; inveniens materias ad ædificium profuturas, habens posita fundamenta, et lapides, et arenam, et cætera quæ sunt ædificio necessaria, atque ita velociter fabrica proficit. Ille autem qui nec effodit, nec fundamentum misit, nec habet aliquid eorum quæ sunt necessaria; sed in spe dimittens, si quomodo aliquando perficiatur. Ita est et monachus, si in tentationem ceciderit, et conversus fuerit ad Dominum, habet plurimum apparatum, meditationem divinæ legis, psalmodiam, opus manuum, orationem et cætera, quæ sunt fundamenta. Qui autem recens est in conversione, donec ista discit, ille in primum ordinem veniet.
Frater quidam, cum in fornicationis spiritu teneretur, perrexit ad quemdam senem magnum, et rogabat eum, dicens: Ostende charitatem et ora pro me, quia a fornicatione sollicitor. Senex autem deprecatus est Dominum. Et iterum secundo veniens ad senem, eumdem sermonem dixit: Similiter et senex non neglexit pro eo rogare Dominum dicens: Domine, revela mihi unde in hoc fratre operatio est ista diaboli? quoniam deprecatus sum te, et requiem necdum invenit. Et revelavit Dominus quæ agebantur circa fratrem illum. Et vidit eum senex sedentem, et spiritum fornicationis juxta illum, et quasi ludentem cum eo, et angelus stabat missus ad adjutorium ejus, et indignabatur adversus fratrem illum, quia non se prosternebat Deo: sed quasi delectabatur cogitationibus suis, totam mentem suam ad hoc inclinans. Et agnovit senex quia causa magis ab eodem fratre esset, et annuntiavit ei, dicens: Tu consentis cogitationi tuæ. Et docuit eum quomodo talibus cogitationibus deberet obsistere. Et respirans frater per doctrinam senis illius et orationem, invenit requiem a tentatione sua.
Tentatus est aliquando discipulus senis magni a fornicatione. Senex vero cum videret eum laborantem, dixit ei: Vis rogo Dominum, ut sublevet a te molestiam istam? Ille autem dixit: Video, abba, quia si laboro, tamen ex pondere laboris hujus considero fructificare me. Sed hoc rogo Deum in orationibus tuis, ut det mihi tolerantiam, per quam sustineam. Dicit ei abbas suus: Nunc agnovi quia in magno profectu es, fili, et supergrederis me.
Dicebant de quodam sene, quia descendit in Scythi, et habebat filium adhuc sugentem lac; qui quoniam in monasterio nutritus est, quæ essent mulieres nesciebat. Qui cum factus esset vir, ostendebant ei nocte dæmones habitus mulierum, et nuntiavit patri suo, et mirabatur. Aliquando ergo ascendit cum patre suo in Ægyptum, et videns mulieres, dixit patri suo: Abba, ecce istæ sunt quæ veniebant ad me nocte in Scythi. Et dixit ei: Isti sunt monachi de sæculo, fili. Alio autem habitu utuntur isti, et eremitæ alio. Et miratus est senex quomodo in Scythi ostenderent ei dæmones imagines mulierum, et statim reversi sunt in cellam suam.
Frater quidam erat probatus tentationibus in Scythi, et immittebat ei adversarius memoriam mulieris cujusdam pulchræ in animo, et affligebat eum valde. Et contigit, secundum Dei dispositionem, ut alter frater descendens de Ægypto, applicaret in Scythi. Et cum loquerentur, nuntiavit ei dicens: Uxor illius mortua est. Erat autem ipsa mulier, de qua inquietabatur ille frater. Quod cum audisset, tulit vestimentum suum nocte, et ascendit ubi eam sepultam audierat. Et fodit locum, et extersit cruorem putredinis ejus in vestimento suo, et reversus habebat illud in cella sua. Et cum nimis feteret, ponebat illos fetores ante se, et improperans cogitationi suæ, dicebat: Ecce desiderium quod quærebas. Habes illud, satiare ex eo. Et ita ex ejusmodi fetore castigabat semetipsum donec emorerentur concupiscentiæ ejus.
Venit quidam in Scythi aliquando, ut fieret monachus. Qui etiam attulit filium suum nuper ablactatum. Qui cum factus esset juvenis, cœperunt impugnare dæmones et sollicitare eum. Et dixit patri suo: Vado ad sæculum, quia non possum carnales concupiscentias sustinere. Pater autem ejus consolabatur eum. Dixit ergo ille juvenis: Jam sustinere non valeo, pater; dimitte me redire ad sæculum. Dixit ei pater suus: Audi me, fili, adhuc semel, et tolle tibi quadraginta panes, et folia palmarum dierum quadraginta et vade in eremo interiore, et esto ibi quadraginta diebus, et voluntas Dei fiet. Qui obediens patri suo, surrexit et abiit in eremo: et mansit ibi, laborans et faciens plectas de palmis siccis, et panem siccum comedens. Et cum ibi diebus viginti quiesceret, ecce vidit opus quoddam diabolicum venire super se; et stetit coram ipso velut mulier Æthiopissa, fetida et turpis aspectu, ita ut fetorem ejus sufferre non posset, et abjiciebat eam a se. Et illa dicebat ei: Ego sum quæ in cordibus hominum dulcis appareo; sed propter obedientiam tuam, et laborem quem sustines, non me permisit Deus seducere te, sed innotui tibi fetorem meum. Ille autem surrexit, et gratias agens Deo, venit ad patrem suum, et dixit ei: Jam nolo ire ad sæculum, pater. Vidi enim operationem diaboli et fetorem ejus. Cognoverat autem et pater ejus de hoc ipso, et dixit ei: Si mansisses quadraginta dies, et custodisses usque in finem mandatum meum, majora habuisti videre.
Senex quidam sedebat in longinqua eremo, qui habebat unam parentem, quæ desiderabat eum videre post multos annos, et quæsivit in quo loco habitaret; et surrexit et venit in viam eremi illius. Et inveniens camelarios, adjunxit se cum illis, et ingressa est in eremo cum eis. Hæc enim trahebatur a diabolo. Quæ cum venisset ad januam senis, cœpit signis indicare seipsam, dicens: Ego illa parens tua, et mansit apud eum. Erat autem alius monachus sedens in inferiori parte, qui implebat sibi surisculam aquæ, hora qua manducare voluisset; et subito versabatur suriscula, et reversabatur aqua; qui inspirante Deo dixit in semetipsum: Ingredior in eremum, et dico hoc quod mihi evenit de aqua senioribus. Et surgens abiit; et cum sero factum esset, dormivit in templo quodam idolorum juxta viam, et audivit nocte dæmones, dicentes: Ista nocte præcipitavimus illum monachum in fornicationem. Quod cum audisset, contristatus est, et perveniens ad senem, invenit eum tristem, et dicit ei: Quid facio, abba? quia impleo mihi vasculum aquæ, et hora manducandi effunditur. Et dicit ei senex: Tu venisti interrogare me, quare suriscula tua versatur; et ego quid facio, quia hac nocte cecidi in fornicationem? Cui respondit: Et ego cognovi. Et dicit ei: Tu unde scis? Qui dixit: Dormiebam in templo, et audivi dæmones loquentes de te. Et dixit senex: Ecce ego vado ad sæculum. Ille autem rogabat eum, dicens: Noli, pater, sed permane in loco tuo; mulierem vero dimitte hinc; hoc enim ex occursu inimici contigit. Quo audito senex sustinuit, extendens et aggravans conversationem suam cum lacrymis, donec rediret in priori ordine suo.
Dixit senex: Quia securitas, et taciturnitas, et occulta meditatio pariunt castitatem.
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Si contingat hominem in tentationem cadere, quid fit propter eos qui scandalizantur in eo? Et narravit senex, dicens: Diaconus quidam erat nominatus in monasterio Ægypti. Dum autem quidam curialis insecutionem judicis pateretur, venit cum omni domo sua ad monasterium. Et operante iniquo incurrit diaconus ille in mulierem ejus, et facta est omnibus fratribus confusio. Ille autem abiit ad quemdam senem, et indicavit ei rem. Senex vero habebat occultam cellam interiorem. Quam cum vidisset diaconus ille, dixit: Sepeli me hic vivum, et non indices cuiquam. Et intravit in obscuritatem cellæ illius, et egit illic pœnitentiam ex veritate. Contigit autem, ut post multum tempus non ascenderet aqua in flumine Nilo. Et cum omnes Litanias facerent, revelatum est cuidam sanctorum quia nisi venerit diaconus, qui absconsus est apud illum talem monachum, non ascendent fluminis aquæ. Quod cum audissent, admirati sunt, et venientes ejecerunt eum de loco in quo erat: et oravit, et ascendit aqua. Et qui aliquando scandalizati in eo fuerant, ædificati sunt postea in pœnitentia ejus, et glorificaverunt Deum.
Duo fratres perrexerunt ad civitatem, ut venderent quod fuerant operati; cum a se invicem in civitatem fuissent divisi, incurrit unus in fornicationem. Veniens autem postea frater ejus, dixit ei: Revertamur ad cellam nostram, frater. Ille autem respondit, dicens: Non venio. Et interrogabat eum ille, dicens: Quare, frater? Et ille respondit: Quia cum discessisses a me, incurri in tentationem, et fornicatus sum. Ille autem volens eum lucrari, cœpit dicere. Quia et mihi sic contigit: quando separatus sum a te, incurri et ego in fornicationem. Sed eamus, et simul pœnitentiam agamus cum omni labore, et Deus ignoscet nobis peccatoribus. Qui cum venissent ad cellam, retulerunt senibus quod eis contigerat, et dederunt eis illi mandata, qualiter pœnitentiam agerent. Ille tamen unus non pro se, sed pro illo alio fratre pœnitentiam agebat, tanquam si et ipse peccasset. Videns autem Deus laborem et charitatem ejus, intra paucos dies manifestavit uni de senibus, quod pro multa charitate illius fratris qui non peccaverat indulserat illi qui fornicatus est. Vere hoc est ponere animam suam pro fratre suo.
Venit aliquando frater ad quemdam senem, dicens ei: Frater meus solvit me egrediens huc atque illuc; et pro hoc ego affligor. Et rogabat eum senex, dicens: Æquanimiter porta, frater; et Deus videns laborem sustentationis tuæ, revocabit eum ad te. Neque enim possibile est ut cum duritia et austeritate facile ab intentione sua aliquis revocetur, quia nec dæmon expellit dæmonem; sed magis benignitate revocabis eum ad te. Quoniam et Deus noster consulendo, ad se homines trahit. Et narravit ei, dicens ei: Quia fuerunt in Thebaida duo fratres, et cum unus incurrisset ex his in fornicationem, dicebat ad alium: Revertor ad sæculum. Alter vero plorabat, dicens: Non te dimitto, frater, discedere, et perdere laborem tuum, et virginitatem tuam. Ille vero non acquiescebat, dicens: Non hic sedeo, sed vado. Aut veni mecum, et iterum redeo tecum, aut certe dimitte me, et permaneam in sæculo. Vadens autem frater, nuntiavit hoc cuidam seni magno. Dixit autem ei senex: Vade cum ipso, et Deus illum per laborem tuum non dimittet corruere. Qui consurgens abiit cum eo ad sæculum. Et cum pervenisset ad quemdam vicum, videns Deus laborem illius, qui ex charitate et necessitate fratrem suum sequebatur, abstulit concupiscentiam a fratre ejus. Et dicit fratri suo: Eamus iterum ad eremum, frater. Ecce puto, quia jam peccavi cum muliere; quid lucratus sum ex hoc? Et reversi sunt illæsi in cellam suam.
Frater tentatus a dæmone profectus est ad quemdam senem, dicens: Quia duo illi fratres simul sunt, et male vivunt. Cognovit autem senex quia a dæmone illuderetur, et mittens vocavit eos ad se. Et cum factum esset vespere, posuit mattam duobus illis fratribus, et cooperuit eos in uno stratu, dicens: Filii Dei magni et sancti sunt. Dixit autem discipulo suo: Hunc fratrem claude in cella seorsum; ipse enim passionem quam illis objecit in se habet.
Frater quidam dixit seni: Quid facio, quia occidit me sordida cogitatio? Dicit ei senex: Mulier quando vult ablactare filium suum, amarum aliquid superungit uberibus suis; et cum venerit infans ex consuetudine sugere lac, sentiens amaritudinem, refugit. Mitte ergo et tu in cogitatione tua amaritudinem. Dicit ei frater: Quæ est amaritudo, quam debeam mittere? Dixit ei senex: Cogitationem mortis et tormentorum, quæ in sæculo futuro peccatoribus præparantur.
Frater quidam interrogavit senem de hujusmodi cogitatione. Et dicit ei senex: Ego nunquam stimulatus sum de hac re. Et scandalizatus est in eo ille frater, et abiit ad alium senem, dicens: Ecce hoc dixit mihi ille senex, et scandalizatus sum in eo: quia super naturam est quod dixit. Dicit ei senex: Non simpliciter tibi dixit hoc ille homo Dei; sed surge, vade et pœnitentiam age apud eum, ut aperiat tibi virtutem sermonum suorum. Surrexit ergo ille frater, et venit ad senem, agens in conspectu ejus pœnitentiam. Et dixit: Ignosce mihi, pater, quia stulte feci, non dicto tibi vale discedens: sed obsecro te, ut interpreteris mihi quomodo nunquam sollicitatus sis a fornicatione. Dicit ei senex: Quia ex quo factus sum monachus, non sum satiatus pane, neque aqua, neque somno, et appetitu horum quibus pascimur, crucians me, non permittebar sentire fornicationis stimulos. Et exiit frater ille, proficiens ex relatione senis.
Frater quidam interrogavit quemdam senem, dicens: Quid facio? quia cogitatio mea semper in fornicatione est intenta, et non dimittit me quiescere una hora, et affligitur ex hoc anima mea. Ille autem dixit ei: Quando dæmones cogitationes in corde tuo seminant, et sentis hoc, non colloquaris cum animo tuo, quoniam dæmonum est suggerere. Et licet non negligant hæc immittere, tamen non extorquent dæmones. In te est ergo suscipere et non suscipere. Respondens autem frater, dixit seni: Et quid faciam, quia fragilis sum, et superat me passio hæc? Ille autem dixit ei: Intentus esto ad hujusmodi. Scis autem quid fecerint Madianitæ? Ornaverunt filias suas, et statuerunt eas in conspectu Israelitarum; non tamen extorserunt aliquibus ut miscerentur cum eis, sed qui voluerunt incurrerunt in eis. Alii autem indignantes comminati sunt, et cum interitu eorum qui præsumpserant, ulti sunt fornicationem: ita agendum est et de fornicatione. Et quando initium faciunt loqui in corde tuo, non respondeas eis; sed surgens, ora et age pœnitentiam, dicens: Fili Dei, miserere mei. Dixit autem ei frater: Ecce meditor, abba, et non est compunctio in corde meo, quia nescio virtutem verbi. Et ille dixit: Et tu tamen meditare. Audivi enim quia dixerit abbas Pastor, sed et alii Patres hoc verbum: Quoniam incantator virtutem verborum quæ dicit nescit; sed serpens audit, et scit virtutem eorum quæ incantantur, et subjicitur incantanti, et humiliatur. Sic et nos, quamvis ignoremus virtutem eorum quæ loquimur, dæmones tamen audientes terrentur atque discedunt.
Dicebat senex: Quia cogitatio fornicationis fragilis est, velut papyrus. Si ergo jactetur in nobis, et non acquiescentes projiciamus illam a nobis, facile rumpitur. Necessarium igitur est ut sit discretio in cogitatione nostra, qua agnoscamus quia his qui consentiunt ei non sit spes salutis; illis autem qui non consentiunt, reposita sit corona.
Duo fratres impugnati a fornicatione, abierunt et acceperunt uxores. Postea autem dixerunt ad invicem: Quid lucrati sumus quia deseruimus angelicum ordinem, et venimus in immunditiam hanc, et post hæc in ignem, et in tormentum venturi sumus? Redeamus ergo ad eremum, et agamus de his quæ præsumpsimus pœnitentiam. Et venientes ad eremum, rogaverunt patres ut susciperent eos pœnitentes et confitentes ea quæ gesserant. Et clauserunt eos anno integro senes, et ambobus æqualiter ad pensum dabatur panis, et ad mensuram aqua. Erant autem visione consimiles. Et dum completum fuisset tempus pœnitentiæ, exierunt. Et viderunt Patres unum pallidum et tristem nimis; alium vero robustum et clarum; et mirati sunt, quoniam cibum et potum æqualiter acceperant. Et interrogaverunt eum qui tristis et afflictus erat, dicentes: Quid exercitabas cum cogitationibus tuis in cella tua? Et ille dixit: Pro malis quæ feci, pœnas in quibus venturus eram in animo revolvebam, et a timore adhæserunt ossa mea carni meæ. Interrogaverunt autem et alium, dicentes: Tu quid cogitabas in cella tua? Et ille dicebat: Deo gratias referebam, quia eruit me de inquinamento mundi hujus, et de futuri sæculi pœnis, et revocavit me ad hanc conversationem angelicam; et reminiscens assidue Dei mei, lætabar. Et dixerunt senes: Æqualis est amborum pœnitentia apud Deum.
Senex quidam erat in Scythi: qui cum incurrisset in ægritudine magna, serviebant ei fratres. Et videns senex quia laborarent, dixit: Vado in Ægyptum, et non solvam fratres istos. Et dicit ei abbas Moyses: Non vadas, quoniam in fornicationem incursurus es. Ille autem contristatus dicebat: Mortuum est corpus meum, et tu mihi ista dicis? Surgens ergo abiit in Ægyptum. Quod cum audiissent homines circumquaque habitantes, offerebant ei multa. Venit etiam ad eum quædam virgo fidelis, volens obsequium suum seni infirmanti deferre. Et post aliquantum temporis cum paululum de ægritudine, qua tenebatur, melius habuisset, incurrit in eam, et illa concepit. Interrogata autem a vicinis loci unde conceperit, illa respondit: De sene hoc. Illi autem non credebant ei. Senex vero dicebat: Ego hoc feci, sed custodite mihi infantem quem peperit. Quæ cum genuisset puerum, et ablactatus fuisset, tulit senex infantem in humeris suis, et die qua erat festivitas in Scythi, occurrit ibi, et intravit in ecclesiam coram multitudine fratrum. Illi autem videntes eum, fleverunt. Qui dixit fratribus: Videtis infantem hunc? filius est inobedientiæ meæ. Cavete ergo vos, fratres, quia in senectute hoc feci, et orate pro me. Et pergens ad cellam suam, ad initium primæ conversationis suæ reversus est.
Frater quidam tentatus est pessime a dæmonibus. In specie enim pulchrarum mulierum transformati, jugiter quadraginta diebus perseveraverunt pugnantes adversus eum, ut traherent eum ad turpem commistionem. Illo autem viriliter reluctante, et minime superato, Deus aspiciens bonum ejus certamen, donavit ei ut ultra nullum calorem carnalis concupiscentiæ pateretur.
Solitarius quidam erat in inferioribus Ægypti, et hic erat nominatissimus, quia solus in ecclesia sedebat in deserto loco. Et ecce, juxta operationem Satanæ, mulier quædam inhonesta audiens de eo, dicebat juvenibus: Quid mihi vultis dare, et depono istum solitarium vestrum? Illi autem constituerunt ei certum quid quod darent ei. Quæ egressa vespere, venit velut errans ad cellam ejus; et cum pulsaret ad cellam, egressus est ille; et videns eam turbatus est, dicens: Quomodo huc advenisti? Illa autem velut plorans, dicebat: Errando huc veni. Qui cum miseratione viscerum pulsaretur, introduxit eam in atriolum cellulæ suæ, et ipse intravit interius in cellam suam, et clausit. Et ecce infelix illa clamavit, dicens: Abba, feræ me comedent hic. Ille autem iterum turbatus est, timens etiam judicium Dei, dicebat: Unde mihi venit ira hæc? Et aperiens ostium, introduxit eam intro. Cœpit autem diabolus velut sagittis stimulare cor ejus in eam. Qui cum intellexisset diaboli esse stimulos, dicebat in semetipso: Viæ inimici tenebræ sunt; Filius autem Dei lux est. Surgens ergo accendit lucernam. Et cum inflammaretur desiderio, dicebat: Quoniam qui talia agunt, in tormentis vadunt. Proba ergo teipsum ex hoc, si potes sustinere ignem æternum. Et mittebat digitum suum in lucernam. Quem cum incendisset, et arderet, non sentiebat propter nimiam flammam concupiscentiæ carnalis. Et ita usque mane faciens, incendit omnes digitos. Illa autem infelix videns quod faciebat, a timore velut lapis facta est. Et venientes juvenes mane ad monachum illum, dicebant: Venit hic mulier sero? Ille autem dixit: Etiam; ecce ubi dormit. Et intrantes invenerunt eam mortuam. Et dicunt: Abba, mortua est. Tunc ille recutiens palliolum suum, quo utebatur, ostendit eis manus suas, dicens: Ecce quod mihi fecit filia ista diaboli, perdidit omnes digitos meos. Et narrans eis quod factum fuerat, dicebat: Scriptum est, ne reddas malum pro malo. Et faciens orationem, suscitavit eam. Quæ conversa, caste egit residuum tempus vitæ suæ.
Frater quidam impugnabatur a fornicatione. Contigit autem eum venire in vicum quemdam Ægypti, et videns filiam sacerdotis paganorum, adamavit eam, dixitque patri ejus: Da mihi eam uxorem. Ille autem respondens dixit ei: Non possum eam tibi dare, nisi rogavero deum meum. Et abiens ad dæmonem quem colebat, dixit ei: Ecce quidam monachus venit ad me, volens accipere filiam meam; do ei eam? Respondens dæmon, dixit: Si negat Deum suum, et baptismum, et propositum monachi, interroga eum. Et veniens sacerdos dixit ei: Nega Deum tuum, et baptismum, et propositum monachi, et dabo tibi filiam meam. Ille vero consensit. Et statim vidit velut columbam exire de ore suo, et volare in cœlum. Pergens autem sacerdos ad dæmonem, dixit: Ecce promisit se tria illa facturum. Tum respondens diabolus dixit ei: Non des ei filiam tuam in uxorem, quia Deus ejus non recessit ab eo, sed adhuc adjuvabit eum. Et veniens sacerdos dixit illi fratri: Non tibi possum eam dare, quia Deus tuus adhuc adjuvat te, et non recessit a te. Hæc audiens frater, dixit in semetipsum: Si tantam bonitatem ostendit in me Deus, cum ego infelix negaverim et ipsum, et baptismum, et propositum monachi, bonus autem Deus etiam sic malum nunc usque adjuvat me, cur ego recedam ab eo? Et in semetipsum reversus, recepit sobrietatem mentis, et venit in eremum ad magnum quemdam senem, et narravit ei quæ fuerant acta. Et respondens senex, dixit ei: Sede mecum in spelunca, et jejuna tres hebdomadas continuas, et ego deprecabor Deum pro te. Et laboravit senex pro fratre, et deprecatus est Deum, dicens: Obsecro, Domine, dona mihi animam hanc, et suscipe pœnitentiam ejus. Et exaudivit orationem ejus Deus. Et cum completa fuisset prima hebdomada, venit senex ad illum fratrem, et interrogavit illum, dicens: Aliquid vidisti? Et respondens frater, dixit: Etiam; vidi columbam sursum in altitudine cœli contra caput meum stantem. Et respondens senex, dixit ei: Attende tibimetipsi, et deprecare Deum intente. Secunda vero hebdomada venit senex iterum ad fratrem, et interrogavit eum, dicens: Vidisti aliquid? Et respondit: Vidi columbam venientem juxta caput meum. Et præcepit ei senex, dicens: Sobrius esto mente, et ora. Et completa tertia hebdomada, venit iterum senex, et interrogavit eum, dicens: Ne aliquid plus vidisti? Et ille respondit, dicens: Vidi columbam, quia venit et stetit supra caput meum, et tetendi manum meam tenere eam, illa autem surgens intravit in os meum. Et gratias agens Deo senex, dixit fratri: Ecce suscepit Deus pœnitentiam tuam; de cætero attende temetipsum, et esto sollicitus. Et respondens frater dixit: Ecce amodo tecum ero donec moriar.
Dicebat quidam de Thebæis senibus, quod filius esset sacerdotis idolorum; et cum parvulus sederet in templo, vidisset patrem suum frequenter ingredi, et sacrificia offerre idolo; et quia semel post ipsum occulte intraverit, et viderit Satanam sedentem, et omnem militiam ejus astantem ei: et ecce unus de principibus ejus veniens adoravit eum. Cui diabolus dixit: Unde venis tu? Et ille respondit: In illa provincia eram, et suscitavi illic bella et perturbationes plurimas, effusiones sanguinis faciens, et veni nuntiare tibi. Et diabolus interrogavit eum: In quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: In triginta diebus. Et diabolus jussit eum flagellari, dicendo: Tanto tempore hoc fecisti? Et ecce alius veniens adoravit eum. Et ipsi dixit: Unde venis tu? Et respondit dæmon: In mari eram, et suscitavi commotiones, et demersi naves, et multos homines occidens, veni nuntiare tibi. Et dixit diabolus: Quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: Sunt dies viginti. Et hunc similiter jussit flagellari, dicens: Quare in tantis diebus hoc solum fecisti? Et tertius veniens adorabat eum. Dixit autem et huic: Et tu unde venis? Et respondit: In illa civitate fui; et dum ibi fierent nuptiæ, excitavi lites, et multas effusiones sanguinis feci; insuper et ipsum sponsum occidi, et veni nuntiare tibi. Et dixit ei: In quantis diebus hoc fecisti? Et respondit: Decem. Jussit autem, tanquam moras fecerit, et hunc flagellari. Venit autem alius adorare eum, et dixit ei: Unde venis? Et respondit ei: In eremo eram; ecce quadraginta anni sunt, quod impugno monachum quemdam; et vix nocte ista prævalui, ut facerem eum fornicari. Quod diabolus audiens surrexit, et osculatus est eum: et tollens coronam quam ipse habebat, posuit in capite illius, et fecit eum sibi in una sede considere, dicens: Magnam rem fortiter gessisti. Hoc ego cum audissem, et vidissem, dixi intra meipsum: Valde magnus est ordo monachorum.
Dicebant de quodam Patre quia sæcularis fuisset, et post conversus est, et de concupiscentia uxoris suæ frequenter stimulabatur, et narrabat hoc Patribus. Qui cum vidissent quia operarius esset, et majora faciebat quam illi dicebant, imponebant ei quædam, ut debilitaretur corpus ejus, ita ut nec surgere posset. Deo autem dispensante, venit quidam pater ut applicaret in Scythi; et cum venisset ad cellam ejus, vidit eam apertam, et pertransivit adjurans quomodo nemo egressus esset in occursum ejus. Et reversus pulsabat, dicens: Ne forte frater qui in ea habitat infirmetur. Et cum pulsasset, intravit, et invenit eum nimium infirmum. Et dicit ei: Quid habes, Pater? Et narravit ei, dicens: Ego de sæculari vita sum, et sollicitat me modo inimicus in uxore mea: et narravi Patribus, et imposuerunt mihi conversationis onera diversa. Et cum obedienter implere vellem, ecce defeci, et tamen stimulus crescit. Audiens hæc senex, contristatus est, et dixit ei: Equidem Patres, ut potentes viri bene tibi imposuerunt onera, quibus gravaris; sed si me parvulum audis, jacta a te hæc, et sume parum cibi in tempore suo, et recolligens vires tuas, fac aliquantum opus Dei, et jacta in Domino cogitatum tuum, quoniam tuo labore hanc rem non poteris superare. Corpus enim nostrum velut vestimentum est. Si illud diligenter tractaveris, stabit; si autem neglexeris illud, putrescet. Qui cum audisset eum, fecit ita, et intra paucos dies recessit ab eo stimulus ille.
Monachus quidam solitarius antiquus, et conversatione proficiens, sedebat in monte in partibus Antinoo, sicut audivimus a notis monachis, cujus verbis et actu multi proficiebant. Et cum talis esset, excitatus est diabolus ad invidiam contra eum, sicut et contra omnes virtutum viros, et immittit animo ejus cogitationem talem, ut ei qui in tali conversatione esset non deberet serviri ab alio, aut ministerium exhiberi, sed magis ipsum debere aliis ministrare. Quod si aliis non exhiberet ministerium, saltem sibi ipsi serviret, dicens: Vende ergo in civitate sportellas quas facis, et eme tibi quæ opus sunt, et revertere ad locum tuum, et nulli sis onerosus. Hoc autem suggerebat diabolus, invidens quieti ejus et opportunæ vacationi ad Dominum, et utilitati multorum. Undique enim inimicus venari eum et capere festinabat. Ille vero tanquam bonæ cogitationi acquiescens, descendit de monasterio suo. Et quia erat omnibus admirandus, ignotus tamen habere hujusmodi insidias astutiæ, notus autem et famosus omnibus a quibus videbatur existens. Et cum post longum tempus mulierem vidisset, pro incautela sua supplantatus est, et incurrit in eam. Et veniens in desertum locum sequente diabolo vestigia ejus, cecidit juxta flumen. Et cogitans quia gavisus est inimicus de ruina ejus, voluit semetipsum desperare, quia Spiritum Dei maxime contristaverit, et sanctos angelos, et venerabiles Patres, quorum multi etiam in civitatibus habitantes superaverunt diabolum. Et cum nulli horum se facere similem posset, contristabatur valde, et non recordabatur quia Deus est qui virtutem tribuit his qui ad eum devotissime convertuntur. Cæcatus ergo, et non videns peccati sui curam, voluit se in flumen illud jactare, ut perfectum gaudium faceret inimico. Ex multo itaque animi dolore infirmatus est corpore; et nisi postea misericors Deus auxilium præstitisset ei, ad perfectum gaudium inimici sine pœnitentia moreretur. Novissime autem in se reversus, cogitavit majorem laborem in afflictione pœnitentiæ demonstrare, et supplicare Deo in fletu et luctu, et ita rediit iterum ad monasterium suum. Et damnans ostium cellæ suæ, sicut solet super mortuum, ita flebat supplicans Deo. Jejunans autem et vigilans cum omni anxietate attenuavit corpus suum; et nec sic satisfactum putabat animo suo, quia congrue pœnituisset. Fratribus autem sæpe ad eum venientibus suæ utilitatis causa, et pulsantibus ostium, ipse dicebat non se posse aperire, dicendo: Sacramento me constrinxi unum annum devote me pœnitentiam agere; sed orate pro me. Nec enim inveniebat quomodo eis excusaret, quoniam illi scandalizabantur hæc audientes de eo, quia erat apud eos honorabilis et valde magnus monachus. Et fecit totum annum intente jejunans, et devote pœnitentiam agens. Die autem Paschæ nocte ipsa resurrectionis Dominicæ, tollens lucernam novam posuit in cacabo novo. Et cooperiens de cooperculo, a sero surrexit ad orationem, dicens: Misericors et miserator Dominus; qui et barbaros salvare vis, et ad veritatis agnitionem venire, ad te confugi fidelium Salvatorem, miserere mihi qui te plurimum exacerbavi, inimicum gaudere feci, et ecce mortuus sum obediens ei. Tu, Domine, qui et impiis et his qui sunt sine misericordia misereris, sed et proximis misericordiam impendere præcipis, miserere humilitati meæ. Apud te enim impossibile nihil est, quoniam secus infernum dissipata est sicut pulvis anima mea. Fac misericordiam, quia benignus es et misericors, figmento tuo; qui et corpora quæ non sunt in die resurrectionis resuscitaturus es. Exaudi me, Domine, quia defecit spiritus meus, et infelix anima mea. Tabefactum est etiam corpus meum, quod coinquinavi. Et jam vivere non valeo, pro eo quod non credidi. Ignosce peccatum per pœnitentiam, duplex habenti peccatum ex desperatione. Vivifica me contritum, et igne tuo præcipe hanc lucernam accendi. Ut et ego accipiens fiduciam misericordiæ et indulgentiæ tuæ, per residuum tempus vitæ meæ, quod mihi donaveris, mandata tua custodiam, et a timore tuo non recedam, sed devote serviam tibi amplius quam primo. Et hæc in nocte ipsa resurrectionis cum multis lacrymis dicens, surrexit ut videret si accensa esset lucerna. Et detecto cacabo, vidit quia non esset accensa. Et cecidit iterum in faciem suam, rogans Dominum, et dicens: Scio, Domine, quia certamen factum est ut coronarer, non steti in pedibus, eligens magis propter carnis delectationem tormentis impiorum addici. Parce ergo mihi, Domine. Ecce enim iterum confiteor tuæ bonitati turpitudinem meam coram angelis tuis, et coram justis omnibus, et nisi quia scandalizari possent, etiam hominibus omnibus confiterer. Deus miserere mei, ut et alios erudiam; Domine, vivifica me. Et ita tribus vicibus orans, exauditus est. Et exsurgens invenit lucernam ardentem clare. Et exsultans spe, confortatus gaudio cordis est, admirans de gratia Dei, qui ita et peccatis ejus indulsit, et satisfecit juxta petitionem ejus et animum ipsius, et dicebat: Gratias ago tibi, Domine, quia etiam vitæ sæculi hujus indigno misertus es, magno et novo hoc signo fiduciam tribuens, parcis enim misericors animabus, quas tu creas. Ita autem perseverante eo in confessione illuxit dies. Et lætabatur in Domino, oblitus cibi corporalis. Ignem autem lucernæ illius toto tempore vitæ suæ servavit, oleum subinde superinfundens, et faciens desuper quo minus exstingueretur. Et ita rursus divinus Spiritus habitavit in eo, et factus est apud omnes insignis, humilitatem exhibens in confessione et actione gratiarum Domino cum lætitia. Cui etiam ante aliquot dies mortis suæ relatum est de transitu suo.
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error