The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)
That a monk should possess nothing
De eo quod monachus nihil debeat possidere.
Frater quidam renuntians sæculo, et dans quæ habebat pauperibus, retinens autem pauca in sua ratione, venit ad abbatem Antonium. Quod cum agnovisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, et eme carnes, et impone corpori tuo nudo, et sic veni huc. Et cum sic fecisset frater ille, canes et aves corpus ejus lacerabant. Cum pervenisset autem ad senem, interrogavit si fecisset quod ei dixerat. Illo autem ostendente corpus suum laceratum, dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant sæculo, et volunt habere pecunias, ecce ita impugnati a dæmonibus discerpuntur.
A certain brother renounced the world, and gave what he possessed to the poor. Yet, because he was fearful of heart, and had little faith, he retained somewhat in his own power. This man paid a visit to St. Antony. When the saint perceived how the case was with him, he said to him, “Go thou to yonder village. There buy meat, and bind it with cords round thy naked limbs. Then return to me.” The disciple did so, and lo! as he was returning to the saint the dogs from the village and afterwards the birds of the air, tore his limbs, grasping at the meat bound to them. On his return, the saint asked him how he had fared. He replied by displaying his wounds and blood. Then said St. Antony, “They who renounce the world, and yet desire to possess money, lo! like dogs and birds, the demons strive with them and tear them.”
Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia venit aliquando Magistrianus, deferens ei testamentum cujusdam senatoris parentis ejus, qui reliquerat ei hæreditatem magnam valde. Et accipiens testamentum, voluit illud scindere: Magistrianus autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor te, ne scindas illud, quia incidetur mihi caput. Et dicit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo me fecit hæredem? Et remisit testamentum, nihil accipiens.
— omitted in this translation —
Ægrotavit aliquando memoratus abbas Arsenius in Scythi, et opus habuit in necessitate sua usque ad unam siliquam nummi. Et cum non inveniret, accepit a quodam velut eleemosynam, et dixit: Gratias tibi ago, Domine, quia me dignum fecisti pro nomine tuo ad hoc pervenire, ut egens eleemosynam postularem.
— omitted in this translation —
Narraverunt de abbate Agathone, quia longo tempore cellam sibi cum suis discipulis fabricaret. Quam cum perfecissent, et cœpisset illic habitare, vidit in ipsa hebdomada quædam non utilia sibi; et dixit discipulis suis illud quod Dominus apostolis dixerat: Surgite, eamus hinc. Discipuli autem contristati sunt valde, dicentes: Si omnino voluntatem habebas migrandi hinc, ut quid tantum laborem sustinuimus, ædificantes longo tempore cellam? Incipient autem homines scandalizari in nobis, et dicere: Ecce iterum migrant, nusquam sedentes. Ille autem cum eos vidisset pusillanimes effectos, dicit eis: Etsi scandalizantur aliqui; sed iterum sunt alii qui ædificentur et dicunt: Beati sunt isti, quia propter Deum migraverunt, et sua omnia contempserunt. Verumtamen dico vobis, qui vult venire, veniat, quia ego interim vado. Illi vero prostraverunt se in terram, rogantes ut concederet secum abire.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Evagrius fuisse quemdam fratrem, qui nihil habuit in substantia sua, nisi tantum Evangelium, et ipsum vendidit in pauperum nutrimento. Dicens quodam verbo, quod memoriæ dignum est commendari: Ipsum etiam, inquit, verbum vendidi, quod jubet: Vende omnia, et da pauperibus.
— omitted in this translation —
Abbas Theodorus, cognomento de Pherme, habebat tres Codices bonos. Et cum venisset ad abbatem Macarium, dixit ei: Habeo tres Codices, et proficio ex lectione eorum. Sed et fratres petunt eos ad legendum, et ipsi proficiunt. Dic ergo mihi quid debeo facere! Et respondens senex, dixit: Boni sunt quidem actus, sed melius omnibus est nihil possidere. Quod cum audisset, abiit, et vendidit memoratos Codices, et dedit indigentibus pretium ipsorum.
— omitted in this translation —
Narravit quidam Patrum de abbate Joanne Persa, quia ex multis virtutibus suis ad profundam simplicitatem atque innocentiam pervenerit. Hic autem manebat in Arabia vicina Ægypti. Et mutuavit aliquando a fratre suo solidum unum, et emit linum, ut operaretur. Et venit frater rogans eum, et dicens: Dona mihi, abba, aliquantum lini, et faciam mihi vestimentum quo utar. Et dedit ei cum gaudio. Similiter et alius veniens rogavit eum ut daret ei aliquantum lini, ut faceret sibi tegumentum. Et dedit ei. Et multis aliis petentibus dabat simpliciter cum gaudio. Postea venit dominus solidi quem mutuo acceperat, volens recipere quod mutuaverat. Et dixit ei senex: Ego affero tibi eum. Et cum non haberet unde redderet, abiit ad abbatem Jacob dispensatorem, ut rogaret eum, et daret ei solidum. Et cum iret, invenit in terra jacentem solidum, et non tetigit eum, sed fecit orationem, et reversus est in cellam suam. Et venit iterum frater ille, et cœpit ei molestus esse pro solido. Et dicit ei: Ego reddam tibi. Et abiit iterum senex, et invenit solidum in terra ubi erat prius, et rursus facta oratione reversus est. Et ecce iterum cœpit frater ille molestus esse, et dicit senex: Adhuc semel me exspecta, et affero tibi solidum tuum. Et surgens venit ad illum locum, et invenit ipsum solidum ibi; et facta oratione tulit eum, et venit ad abbatem Jacobum, et dicit: Abba, cum venirem ad te, inveni hunc solidum in via. Ostende ergo charitatem, et prædica jejunium, ne quis perdiderit eum. Et prædicavit abbas, et nemo est inventus qui perdidisset eum. Tunc vero dicit abbati Jacobo: Si ergo nemo eum perdidit, do eum illi fratri, quia ipsi debeo solidum. Et cum venirem ad te ut tu mihi solidum præstares, et redderem debitum, inveni eum in via. Et miratus est abbas Jacobus, quomodo compulsus pro debito invenisset, et non statim tulisset eum, et reddidit solidum fratri illi. Et hoc erat mirabile de ipso: quia si veniebat quis mutuum aliquid petere ab eo, non per seipsum dabat, sed dicebat fratri mutuum postulanti: Vade, tolle tibi tu ipse quod opus habes. Et quando referebat quod mutuum accepisset, dicebat ei: Repone illud iterum unde tulisti. Si autem nihil referebat ille qui mutuum acceperat, senex nihil dicebat ei.
— omitted in this translation —
Narraverunt quidam Patrum quia venit aliquando frater aliquis in conventum Cellarum coram abbate Isaac, vestitus modicum cucullum; et spectabat eum senex, dicens: Hic monachorum est habitatio; tu sæcularis es, et non poteris hic esse.
— omitted in this translation —
Dicebat autem fratribus abbas Isaac: Patres nostri et abbas Pambo, vetustis et de multis partibus resarcitis vestibus utebantur, nunc autem pretiosis vestibus utimini. Discedite hinc, desertastis locum hunc. Quando autem profecturi erant ad messem, dicebat eis: Jam vobis nulla mandata dabo, quia non observatis.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Cassianus quia Syncleticus aliquis nomine renuntiasset sæculo, et facultates suas pauperibus dividens, aliqua sibi retinuisset ad proprium usum, nolens perfecte ex omnibus renuntiantium humilitatem et communis monasteriorum vitæ suscipere regulam. Ad quem sanctæ memoriæ Basilius dixit hoc: Et senator esse desiisti, et monachum non fecisti.
— omitted in this translation —
Dixit quidam frater abbati Pisteramoni: Quid faciam, quoniam durum est mihi vendere quod manibus meis laboro. Et respondens dixit: Quia abbas Sisois et cæteri vendebant opus manuum suarum; hoc enim non lædet. Sed quando vendis, semel dic pretium speciei quam distrahis. Et si vis relaxare modicum pretii, in te est, sic enim et quietem invenies. Iterum dixit ei frater: Si habeo quod sufficiat necessitatibus meis aliunde, videtur tibi ut non cogitem de labore manuum? Respondens senex, dixit: Quantumvis habeas, non negligas operari, et quantum potes, fac, tantum non cum turbatione animi.
— omitted in this translation —
Frater interrogavit abbatem Serapionem, dicens: Dic mihi unum verbum. Dicit senex: Quid tibi habeo dicere, quia tulisti ea quæ erant viduarum et orphanorum, et posuisti in fenestra. Viderat enim eam codicibus plenam.
A brother asked the abbot Serapion to speak some word of exhortation to him. Serapion said, “What can I say to you, seeing that you have taken the property of the widow and the orphan and put it on the window-sill of your cell?” He said this, having seen that this brother had many books which he kept in his window.
Interrogata est beatæ memoriæ Syncletica: Si perfectum bonum est nihil habere? Et illa dixit: Valde bonum est his qui possunt. Etenim hi qui tolerare possunt, tribulationem quidem carnis habent, sed animæ requiem possident. Quoniam sicut fortia vestimenta dum calcantur, et pedibus sæpius reversantur, lavantur atque incandidantur, ita fortis anima per voluntariam paupertatem amplius confirmatur.
— omitted in this translation —
Dixit abbas Hyperichius: Thesaurus monachi est voluntaria paupertas. Thæsauriza ergo tibi, frater, in cœlo, quia ibi ad requiescendum sine fine sunt sæcula.
— omitted in this translation —
Erat quidam sanctorum, Philagrius nomine. Hic habitabat in Jerosolymis, et laborabat operando, ut potuisset sibi ad panem sufficere. Et dum staret in platea, volens vendere quod manibus suis fuerat operatus, contigit ut caderet cuidam saccellus cum solidis mille, et inveniens eum senex, stetit in eodem loco, dicens: Necesse est modo eum qui perdidit huc venire. Et ecce veniebat, qui perdiderat, plorans. Tulit ergo eum seorsum, et reddidit saccellum suum. Quem ille rogabat ut acciperet aliquam partem ex eo, sed senex nullatenus acquievit. Tunc ille cœpit clamare et dicere: Venite, et videte hominem Dei, quid fecit. Senex autem occulte fugiens, exivit de civitate, ne agnosceretur de eo quid fecerat, et honorarent eum.
— omitted in this translation —
Interrogatus est senex quidam a fratre, quid faceret ut salvus esset. Ille autem exspolians se vestimento suo, et cingens lumbos suos, atque extendens manus, dixit: Sic debet nudus esse monachus ab omni materia sæculari, et crucifigere se adversus tentationem atque certamina mundi.
A certain old man was once asked by one of the brethren what a monk ought to do to be saved. The old man took his raiment and stripped it off. Then, stretching forth his hands, he said, “Thus ought a monk to be naked of all that belongs to this world. Thus also should he stretch himself out in crucifixion, that he may come out conqueror from the temptations and struggles of this world.”
Quidam rogavit senem quemdam, ut acciperet pecunias in suis necessitatibus profuturas. Ille autem nolebat, utpote qui operi manuum suarum esset sibi sufficiens. Sed dum ille persisteret obsecrando, ut saltem pro indigentium necessitate susciperet, respondit senex, et dixit: Duplex mihi opprobrium esset: quia et cum non indigeam, accipio; et aliena tribuens, vanam gloriam colligo.
A certain man asked a hermit to receive a gift of money for his own use. He refused, saying that the earnings of his labour sufficed him. The other, however, besought him to take the money and use it for the poor, if not for himself. The hermit replied, “So I should run a double risk. I should take what I do not want. I should distribute what another gave, and be praised.”
Venerunt aliquando quidam Græcorum, ut darent eleemosynam in civitate Ostracines, et assumpserunt sibi œconomos ecclesiæ, ut ostenderent eis qui necessitatem majorem haberent. Illi autem duxerunt eos ad quemdam leprosum, et dederunt ei. Ille autem nolebat accipere, dicens: Ecce modicas palmas habeo, quas operor, et facio plectas, et ex eis manduco panem. Iterum duxerunt eos ad cellam unius viduæ, quæ erat cum filiabus suis. Et cum pulsarent ostium, cucurrit filia ejus ad ostium nuda. Mater autem ejus abierat ad quoddam opus; erat enim candidatrix, et dabant filiæ ejus vestimentum et nummos. Illa autem nolebat accipere, dicens venisse matrem suam, et dixisse sibi: Confide, quia voluit Deus, et inveni opus quod faciam hodie, unde habeamus victum nostrum. Et cum venisset mater ejus, rogabant eam ut acciperet; et noluit, dicens: Ego habeo curatorem meum Deum, et eum tollere vos vultis a me hodie? Illi autem agnoscentes fidem ejus, glorificaverunt Deum.
— omitted in this translation —
Venit quidam vir magnus ignotus, portans secum aurum in Scythi, et rogabat presbyterum eremi, ut erogaretur ad fratres. Dixit autem ei presbyter: Non opus habent fratres. Et cum nimis esset vehemens, et non acquiesceret, posuit sportam cum solidis in ingressu ecclesiæ, et dicit presbyter: Qui opus habet, tollat. Et nemo tetigit; quidam autem nec aspexerunt. Et dicit ei senex: Suscepit Deus oblationem tuam; vade, et da illud pauperibus. Et valde ædificatus discessit.
— omitted in this translation —
Attulit quidam seni pecuniam, dicens: Habe ad expensas tuas, quia senuisti et infirmus es; erat enim leprosus. Hic autem respondens dixit: Tu post sexaginta annos venis auferre nutritorem meum? Ecce tantum temporis habens in infirmitate mea, nihil indigui, Deo tribuente et pascente me. Et non acquievit accipere.
— omitted in this translation —
Narraverunt senes de quodam hortulano quia laboraret, et omnem laborem suum expenderet in eleemosynam. Et tantum sibi retinebat, quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas immisit in corde ejus, dicens: Collige tibi aliquantam pecuniam, ne cum senueris aut ægrotaveris, opus habeas ad expensas. Et collegit et implevit lagenam de nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri pedem ejus; et expendit quod collegerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dicit ei: Nisi incideris pedem tuum, putrefiet. Et constituerunt diem ut inciderent ejus pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et pœnitentiam agens de his quæ gessit, ingemuit et flevit, dicens: Memor esto, Domine. operum meorum priorum quæ faciebam, cum laborarem in horto meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum hoc dixisset, stetit angelus Domini, et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti? et ubi est spes de qua tractasti? Tunc intelligens, dixit: Peccavi, Domine; ignosce mihi, et amodo ulterius hoc non faciam. Tunc angelus tetigit pedem ejus, et sanatus est statim. Et exsurgens mane, abiit in agrum operari. Venit ergo medicus secundum constitutum cum ferramentis, ut secaret pedem ejus; et dicunt ei: Exiit a mane operari in agro. Tunc admiratus medicus perrexit in agrum, ubi operabatur ille. Et videns eum fodientem terram, glorificavit Deum, qui reddiderat ei sanitatem.
The elders relate a story of a certain monk who was a skilful gardener. He laboured diligently, and all that he earned he gave to the poor after he had supplied his own necessities. After a while Satan found entrance into his heart, and said to him, “Keep something of what you earn for yourself. Some day you will be old or fall sick, and then you will have need of what you can save now.” It seemed wise to the monk to do this, and he saved until he had filled a large pitcher with coins. It happened that he fell sick, and an abscess gathered on his foot. He expended all that he had saved on doctors, neither was made any better. At last one of the most skilful doctors said to him, “Unless your foot is cut off you cannot recover.” And they fixed a day for the amputation of his foot. That night he came again to his right mind, and wept bitterly for what he had done, being truly repentant. Then, groaning frequently, he prayed, and said, “Be mindful, O Lord, of the work which once I did, how I laboured in my garden and gave the reward of my labour to the poor.” When he had so prayed, behold an angel of the Lord stood by him and spoke to him, saying, “Where is now the money you saved? Where is the hope with which you saved it?” He, understanding well what the angel said, replied, “I have sinned! O Lord, pardon me. Henceforth I will do no such things as these for which you reproach me.” Then the angel touched his foot, and immediately it was healed. In the morning he arose and went forth to labour in his garden.
Frater interrogavit senem quemdam, dicens: Vis teneo mihi duos solidos propter infirmitatem corporis? Videns autem senex cogitationem ejus, quia vellet tenere, dixit ei: Etiam. Et vadens frater in cellam suam, conterebatur cogitationibus suis, dicens: Putas verum dixit mihi senex, an non? Et surgens iterum venit ad senem, agens pœnitentiam et rogans, ac dicens: Propter Dominum dic mihi veritatem, quia affligor a cogitationibus meis propter duos solidos. Dicit ei senex: Quia vidi te voluntatem habere retinendi eos, dixi tibi ut retineres, verumtamen non est bonum tenere plus quam opus est corpori. Si ergo duos solidos retinueris, in ipsis invenietur spes tua. Et si contigerit ut pereant, Deus jam non cogitat de nobis. Cogitationem ergo nostram jactemus in Domino, quoniam ipsi cura est de nobis.
— omitted in this translation —
Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error