Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

On patience or fortitude

De patientia seu fortitudine.

1

Sanctus Antonius abbas cum sederet aliquando in eremo, animus ejus tædium et confusionem cogitationum incurrit, et dicebat ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et non me permittunt cogitationes meæ. Quid faciam in hac tribulatione, quomodo salvus ero? Et modice assurgens, cœpit foras exire. Et vidit quemdam, tanquam seipsum, sedentem atque operantem; deinde surgentem ab operibus et orantem; et iterum sedentem et plectam de palmis facientem, et inde rursus ad orationem surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correptionem et cautelam dandam Antonio. Et audivit vocem angeli, dicentis: Sic fac, et salvus eris. Ille autem, hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita faciens, salutem quam quærebat invenit.

— omitted in this translation —

2

Frater quidam interrogavit abbatem Agathonem, dicens: Mandatum mihi venit, et est mihi pugna gravis in loco, quo est ipsum mandatum. Volo ergo propter mandatum pergere illud, et pavesco bellum. Dicit ei senex: Sic erat Agatho; implebat mandatum, et vincebat bellum.

— omitted in this translation —

3

Dixit abbas Ammonas, quia quatuordecim annos fecerit in Scythi, deprecans Deum die ac nocte ut daret ei virtutem superandi iram.

— omitted in this translation —

4

Dixit abbas Besarion, quia quadraginta noctes manserit inter spinas stans, et non dormierit.

— omitted in this translation —

5

Frater quidam sedens singularis turbabatur, et pergens ad abbatem Theodorum de Pherme, dixit ei, quia conturbaretur. Senex autem dixit ei: Vade, humilia mentem tuam, et subde te, et habita cum aliis. Abiit autem in montem, et mansit cum aliis. Et reversus est postea ad senem, et dixit ei: Nec cum aliis hominibus habitans, quietem invenio. Et dixit ei senex: Si solitarius non quiescis, neque cum aliis, cur voluisti monachum facere? nonne ut sustineas tribulationes? Dic autem mihi quot annos habes in habitu isto? Et dicit ei: Octo. Et dicit ei senex: Crede mihi, habitu isto septuaginta annos, et nec una die potui requiem invenire; et tu in octo annis requiem vis habere?

— omitted in this translation —

6

Interrogavit eum iterum frater quidam, dicens: Si fiat subito sonus ruinæ alicujus, fit tibi timor, abba? Et dixit ei senex: Si cœlum terræ adhæreat, Theodorus non formidat. Poposcerat enim precibus a Deo ut auferretur ab eo formido, et propterea interrogavit eum frater.

— omitted in this translation —

7

Dicebant de abbate Theodoro, et abbate Lucio de Nono Alexandriæ, quia fecerint quinquaginta annos, seducentes animos suos, et dicentes: Transacta hieme ista, migrabimus hinc. Et iterum quando fiebat æstas, dicebant: Quia transacto æstivo, discedemus hinc. Et sic fecerunt toto tempore conversationis suæ semper reminiscendi Patres.

— omitted in this translation —

8

Dixit abbas Pastor de abbate Joanne brevis staturæ quia rogaverit Dominum, et abstulerit ab eo omnes passiones, et effectus est securus, et veniens dixerit cuidam seni: Vide hominem quietum, et nullam habentem pugnam. Et dixit ei senex: Vade, roga Dominum, ut jubeat in te moveri pugnam, quoniam proficit pugnando anima. Et cum redisset in eo pugna, ulterius non oravit, ut auferretur ab eo pugna, sed dicebat: Domine, da mihi tolerantiam sustinendi has pugnas.

The abbot Pastor relates of John the Short that he once prayed, asking God to take away from him all passion. God granted his prayer; and he, being free from envy, anger, and all evil thoughts, was at peace. In his great gladness he went to a certain elder, and said to him, “Behold in me a man who has no strife nor contests. I am altogether at peace.” But the old man, being grieved for John’s sake, replied to him, “My son, go, ask the Lord to grant you occasion for strife. There is no way in which the soul advances towards God but by striving.” Afterwards, when the necessity for constant strife came back upon him, he never again prayed that it should be taken away from him. Always he made this petition: “Lord, give me grace to conquer in the strife.”

9

Venit abbas Macarius major ad abbatem Antonium in montem; et cum pulsasset ostium, exivit ad eum, et dixit ei: Tu quis es? Et ille ait: Ego sum Macarius. Et claudens ostium intravit, et dimisit eum foris. Et cum vidisset postea patientiam ejus aperuit ei. Et adgaudens ei, dicebat: Multum tempus est ex quo te videre desiderabam, audiens de te. Et exhibens ei hospitalitatem, refecit eum: erat enim fessus de multo labore. Vespere autem facto infudit sibi abbas Antonius modicas palmas, et dicit ei abbas Macarius: Da mihi, ut ego infundam quod operer. Ille autem dixit: Non habeo plus. Et faciens fasciculum majorem, infudit eum. Et sedentes a sero et colloquentes de utilitate animarum, faciebant plectam, et ipsa plecta per fenestram descendebat in spelunca. Et egrediens mane sanctus Antonius, vidit collectionem plectarum abbatis Macarii, et admiratus est, et osculatus manus ejus, dicebat: Multa virtus de istis egreditur.

— omitted in this translation —

10

Descendit aliquando ipse Macarius de Scythi ad locum qui dicitur Terenuthin, et intravit dormire in monumento, ubi erant antiquitus sepulta corpora paganorum. Et traxit unum corpus sub caput suum tanquam plumatium de scirpo. Dæmones autem videntes fiduciam ejus, invisi sunt, et volentes terrere eum, vocabant quasi quamdam mulierem, dicentes: Nonna illa, veni nobiscum ad balneum. Et alter dæmon de sub ipso tanquam ex mortuis illis respondit, dicens: Peregrinum quemdam habeo super me, non possum venire. Senex autem non expavit, sed confidens tundebat corpus illud, dicens: Surge, vade, si potes. Quod cum audissent dæmones clamaverunt voce magna, dicentes: Vicisti nos. Et fugerunt confusi.

— omitted in this translation —

11

Dicebat abbas Mathois: Volo aliquod leve opus et continuum, quam grave quod cito finitur.

— omitted in this translation —

12

Narraverunt de abbate Milido, quia cum habitaret aliquando cum duobus discipulis in finibus Persarum, exierunt duo filii imperatoris secundum consuetudinem in venationem, et miserunt retia in longum per millia quadraginta, ut quodcunque intra retia inveniretur, occiderent. Inventus est autem senex cum duobus discipulis intra retia. Et cum vidissent eum pilosum et terribilem aspectu, admirati sunt, et dixerunt ei: Homo es, an spiritus aliquis? dic nobis. Et dixit eis: Homo sum peccator, et exivi flere peccata mea; et adoro Filium Dei vivi. Illi autem dixerunt ei: Non est alius Deus, nisi Sol, et Ignis, et Aqua; ipsos adora, et sacrifica eis. Et ille respondit: Ista creaturæ sunt, et erratis. Sed obsecro vos, convertimini, et agnoscite verum Deum, qui et ista creavit, et cætera omnia. Illi autem deridentes, dixerunt: Condemnatum et crucifixum dicis esse verum Deum? Etiam, inquit, ipsum qui crucifixit et occidit mortem, hunc dico esse verum Deum. Illi autem tam ipsi quam fratribus qui cum eo erant inferentes tormenta, cogebant eos sacrificare. Et duos quidem fratres post plurima tormenta decapitaverunt, senem autem diebus multis torquebant. Postea vero statuerunt eum in quodam loco, et sagittabant in ipso quasi ad signum: unus a dorso, et alter a pectore. Dicit eis senex: Quoniam facti estis in consensu in unum, ut effundatis sanguinem innocentem, crastina in momento hac hora, quæ modo est, sine filiis remanebit mater vestra, et privabitur affectu vestro, et propriis sagittis invicem sanguinem vestrum effundetis. Illi autem subsannantes verba ejus, exierunt in crastino, ut venarentur. Et contigit ut evaderet unus cervus de rete eorum, et ascenderunt equos, et currebant ut comprehenderent cervum: qui cum jactassent sagittas post ipsum, invicem sibi in cor dederunt, et mortui sunt juxta verbum quod prædixerat senex.

— omitted in this translation —

13

Dixit abbas Pastor: Quia virtus monachi in tentationibus apparet.

— omitted in this translation —

14

Dixit iterum qui supra quia Isidorus presbyter de Scythi allocutus sit aliquando plebem fratrum dicens: Fratres, nunquid non ad laborandum venimus in hoc loco? Et nunc video, quia nullus hic labor est. Ego igitur collecta pelle mea vado ubi est labor, et ibi invenio requiem.

Isodore, a priest in Scete, said once to the brethren who were gathered round him, “Brethren, was it not in search of toil and hardship that we came hither? Behold, I find here no sufficient toil. I shall therefore gird myself, and go elsewhere and find toil. Then I shall also find peace.”

15

Dixit sancta Syncletica: Si in monasterio cum aliis versaris, non mater locum; læderis enim, si facias hoc. Etenim sicut gallina si dereliquerit ova sua fota, sine pullis ea exire facit; ita monachus vel virgo frigescit et mortificatur in fide, de loco ad locum transeundo.

— omitted in this translation —

16

Dixit iterum aliud: Diabolus cum per stimulos paupertatis non moverit, divitias adhibet ad seducendum. Et dum per contumelias et opprobria non prævalet, laudes et gloriam adhibet. Sin autem satietatem corporis immittit, et cum delectationibus seducere non potest, per molestias, quæ contra votum eveniunt, animam conatur subvertere. Infirmitates autem quasdam graves expetendo adversus eum qui tentandus est adhibet, ut per eas pusillanimes faciens monachos, conturbet charitatem eorum quam habent ad Deum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validis inflammetur, insuper etiam intolerabili siti affligatur, siquidem peccator es qui hæc sustines, recordare futuri sæculi pœnas, et æternum ignem, et judicialia tormenta; et ita non deficies ad ea quæ in præsenti contingunt; insuper et gaude, quia visitavit te Deus. Et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Si ferrum es, per adhibitum tibi ignem amittes æruginem. Quod si justus es et hæc pateris, de magno ad majora promoveris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Datus est enim tibi angelus Satanæ, stimulus carnis tuæ. Exsulta videns, cui similis factus es, Pauli enim simile donum meruisti accipere. Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam; residuum est quod sequitur, ut inducamur in refrigerium. Obtinuisti primum, exspecta secundum, agens quæ virtutum sunt. Clama verba Prophetæ, dicentis: Pauper et inops et dolens ego sum. Perfectus enim eris per hujusmodi tribulationem. Ait enim: In tribulatione dilatasti me. In his ergo maxime exercitiis animas mater nostras probemus, ante oculos enim habemus adversarium nostrum.

— omitted in this translation —

17

Dixit iterum: Si infirmitas molesta nobis fuerit, non contristemur, tanquam qui pro infirmitate et vulnere corporis non possimus stare ad orandum aut psallendum ad vocem. Hæc autem omnia nobis pro destruendo corporis desiderio necessaria sunt quoniam jejunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si igitur ægritudo ista retundit, superflua de his observandis ratio est. Sicut enim magno et forti medicamine ægritudo, ita ægritudine corporis vitia reciduntur. Et hæc est magna virtus, quando in infirmitatibus tolerantia fuerit, et gratiarum actio mittitur ad Deum. Si amittimus oculos, non feramus graviter. Extollentiæ enim instrumentum amisimus, sed interioribus oculis gloriam Domini speculemur. Surdi facti sumus? non contristemur, quia auditum vanum amisimus. Manus vestræ ex aliqua passione debilitatæ sunt? sed interiores paratas habeamus adversus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet? sed nostro interiori homini sanitas crescit.

— omitted in this translation —

18

Dixit iterum quæ supra: Qui in sæculo isto aliqua crimina commiserunt, etiam nolentes mittuntur in carcerem, et nos pro peccato nostro redigamus nosmetipsos in custodiam, ut voluntaria mentis nostræ vindicta futuras a nobis pœnas amoveat. Si jejunas, non tibi invenias occasionem dicendi quia exacerbatus in ægritudinem incurristi, quoniam et qui non jejunant similes ægritudines incurrunt. Inchoasti aliquid boni? non revoceris per impedimenta inimici, quoniam et ipse inimicus patientia tua destruetur. Etenim qui navigare cœperint, primo pandentes vela prosperum ventum inveniunt; postea autem contrarius ventus eis occurrit. Sed nautæ non mox propter incursum contrarii venti, aut exonerant aut deserunt navim, sed paululum sustinentes aut pugnantes adversus procellam, iterum rectum cursum inveniunt. Ita ergo et nos in contrarium spiritum incurrentes, crucem pro velo erigamus, et sine periculo sæculi istius navigium explicabimus.

— omitted in this translation —

19

Dicebant de abbatissa beatæ memoriæ virgine Sara, quod supra alveum fluminis sexaginta annos habitaverit, et nunquam inclinata est, ut flumen ipsum aspiceret.

— omitted in this translation —

20

Dixit abbas Hypericnius: Hymni spirituales sint in ore tuo, et meditatio assidua sublevet pondus tentationum supervenientium tibi. Hujus enim rei exemplum manifestum est viator sarcina alicujus oneris prægravatus, flando et respirando, oneris et viæ paulatim laborem imminuit.

— omitted in this translation —

21

Dixit iterum qui supra: Oportet nos adversus tentationes armari, quoniam modis omnibus veniunt; sic enim supervenientibus eis probati apparebimus.

— omitted in this translation —

22

Dixit quidam senex: Si venerit homini tentatio, undique ei multiplicantur tribulationes, ut pusillanimis fiat et murmuret. Et narravit senex ita: Frater quidam erat in cella, et venit super eum tentatio; et si quis eum videbat, nec salutare eum volebat, neque in cellam recipere; et si opus habebat panem, nemo mutuabat ei; et si de messe veniebat, nemo eum, sicut erat consuetudo, ut reficeret, invitabat. Venit autem semel de messura per cauma, nec panes habuit in cella sua; et in his omnibus gratias agebat Deo. Videns autem Deus patientiam ejus, abstulit bellum tentationis ab eo. Et ecce quidam statim ostium pulsabat, trahens camelum onustum pane ab Ægypto; quod cum vidisset frater ille, cœpit flere, dicens: Domine, non sum dignus vel modice tribulari. Et cum transisset tribulatio ejus, tenebant eum fratres in cellis suis, et in ecclesia, et repausabant eum.

— omitted in this translation —

23

Dicebat senex: Propterea non promovemur, quia nescimus mensuras nostras, neque patientiam habemus in opere quod cœpimus, sed sine labore aliquo virtutem volumus possidere.

A certain elder said, “We often fail to advance because we know not the conditions of our strife, nor have we patience to complete the work we have begun. No virtue can be attained without toil.”

24

Quidam frater interrogavit senem, dicens: Quid facio, quia cogitatio mea non dimittit me hora una sedere in cella mea? Et dicit ei senex: Fili, revertere, sede in cella tua, et labora manibus tuis, et ora Deum incessanter, et jacta cogitatum tuum in Domino, et ne te quis seducat exire inde. Et dicebat: Quia erat quidam adolescens sæcularis, habens patrem, et desiderabat fieri monachus: et dum multum supplicaret patri suo ut dimitteret eum conversari, non acquiescebat; postmodum autem rogatus a fidelibus amicis vix acquievit. Et egressus frater ille adolescens, introivit in monasterium; et factus monachus cœpit omne opus monasterii perfecte perficere, et jejunare quotidie; cœpit etiam et biduanas abstinere, similiter semel in hebdomada reficere. Videbat autem eum abbas suus, et mirabatur, et benedicebat Deum in abstinentia et labore ipsius. Contigit ergo post aliquod tempus, cœpit frater ille supplicare abbati suo, dicens: Rogo te, abba, ut dimittas me, et vadam in eremo. Dicit ei abbas: Fili, noli hoc cogitare, non potes sufferre talem laborem, et præterea tentationes diaboli et versutias ejus; et cum contigerit tibi tentatio, non invenies ibi qui te consoletur a perturbationibus inimici, quæ tibi illatæ fuerint. Ille autem cœpit amplius rogare eum ut permitteret abire. Videns autem abbas ejus quia tenere eum non poterat, facta oratione, dimisit eum. Postmodum dicit abbati suo: Rogo te, abba, ut concedas qui ostendant mihi iter, quo pergere debeam. Et ordinavit cum eo duos monachos monasterii, et abierunt cum eo. Ambulantibus autem eis per eremum una die et altera, defecerunt præ æstu, et projicientes se in terram jacebant, et soporati modico somno, ecce aquila venit, percutiensque eos de alis suis, præcessit procul, et sedit in terra. Evigilantes viderunt aquilam, et dixerunt ei: Ecce angelus tuus, surge et sequere eam. Et surgens, valedicensque fratribus, sequebatur eam; et venit usque ubi stabat aquila illa: quæ mox surgens, volavit usque ad unum stadium, et iterum sedit; similiter sequebatur eam frater ille: et iterum volavit, et sedit non longe, et factum est hoc per horas tres. Postmodum autem dum sequeretur eam, divertit ipsa aquila in dexteram partem sequentis se, et non comparuit. Frater ergo ille nihilominus sequebatur; et respiciens, vidit tres arbores palmarum, et fontem aquæ, et speluncam modicam, dixitque: Ecce est locus quem mihi præparavit Dominus. Et ingressus cœpit sedere in ea, sumens cibum dactylorum, et de fonte aquam bibens, et fecit ibidem annos sex solitarius, neminem videns. Et ecce una die venit ad eum diabolus in similitudinem cujusdam senioris abbatis, habens vultum terribilem. Videns autem illum frater ille timuit, et procidens in orationem, surrexit. Et dicit ei diabolus: Oremus iterum, frater. Et surgentes, dixit diabolus: Quantum temporis habes hic? Et respondit: Habeo annos sex. Dicit ei dæmon: Ecce te vicinum habui, et non potui cognoscere, nisi ante dies quatuor quia hic habitares. Et ego non longe a te habeo monasterium; et ecce anni sunt undecim, quod de monasterio non exivi nisi hodie, quo cognovi quod hic mihi in vicino habitares. Et cogitavi mecum dicens: Vadam ad hominem Dei istum, et cum eo conferam quod potest esse saluti animæ nostræ? Et hoc dico, frater, quia nihil proficimus sedentes in cellis nostris, quia corpus et sanguinem Christi non percipimus, et timeo ne efficiamur exteri ab eo, si nos ab hoc mysterio elongaverimus; sed dico tibi, frater, ecce hinc ad tria millia est monasterium habens presbyterum; eamus cata Dominicum diem, aut post duas hebdomadas, et accipiamus corpus et sanguinem Christi, et revertamur ad cellas nostras. Placuit autem hæc suasio diabolica fratri illi. Et veniente Dominico die, ecce diabolus venit et dicit ei: Veni, eamus, quia hora est. Et exeuntes perrexerunt ad prædictum monasterium, ubi ille presbyter erat; et ingressi in ecclesiam, miserunt se in orationem. Et exsurgens ab oratione frater ille, respiciens non invenit hunc qui adduxerat eum illuc, et dixit: Ubi putas perrexit? ne ad commune necessarium ambulavit? Et cum diu sustineret, non venit. Postmodum autem exiens foras, requirebat eum. Et cum non reperisset, dixit ad fratres loci illius interrogans eos: Ubi est abbas ille, qui mecum in ecclesiam ingressus est? Et dicunt ei: Nos neminem vidimus alium nisi te tantum. Tunc cognovit frater ille quia dæmon fuisset, et dixit: Vide cum qua argutia diabolus me ejecit de cella mea; sed tamen non ad me pertinet, quia ad bonum opus veni; percipio corpus et sanguinem Christi, et sic revertar ad cellam meam. Et post factas missas in ecclesia, volens reverti frater ille ad cellam suam, tenuit eum abbas monasterii ipsius, dicens: Nisi refeceris nobiscum, non dimittemus te reverti. Et cum percepisset cibum, reversus est in cellam suam. Et ecce iterum diabolus venit in similitudinem juvenis cujusdam sæcularis, et cœpit eum respicere a summo capite usque ad pedes, et dicere: Ipse est iste? Non est hic. Et cœpit eum considerare. Et dixit ei frater: Quare me sic respicis? At ille ait: Puto non me cognoscis: tamen post tantum tempus quomodo me habes cognoscere? ego sum vicinus patris tui, filius illius. Quomodo? Non est dictus pater tuus sic, et mater tua tale nomen non habuit, et soror tua sic non est dicta, et tu sic non vocaris? et mancipia illa et illa sic non sunt dicta? Mater vero tua et soror ante tres annos mortuæ sunt; pater vero tuus modo defunctus est, et te fecit hæredem, dicens: Cui habeo dimittere substantiam meam, nisi filio meo viro sancto, qui reliquit sæculum, et abiit post Deum? Ipsi dimitto omnia bona mea. Modo autem qui habet Dominum, et scit ubi est, dicat, ut veniens distrahat omnem substantiam, et eroget eam pauperibus pro anima mea et sua. Et perrexerunt multi requirentes te, et minime invenerunt; ego autem veniens ex occasione pro quodam opere huc, cognovi te: unde non facias moras, sed veni et vende omnia, et fac secundum voluntatem patris tui. Respondens frater ille dixit: Non necesse habeo reverti ad sæculum. Dicit diabolus: Si non veneris, et deperierit substantia illa, in conspectu Dei tu exinde reddes rationem. Quid enim mali dico tibi, ut venias et eroges ea pauperibus et egenis, quomodo bonus dispensator, ut non a meretricibus et male viventibus extricetur, quod pauperibus dimissum est? aut quid onerosum est ut venias et facias eleemosynas secundum voluntatem patris tui pro anima tua, et revertaris in cellam tuam? Quid multa? suadens fratrem deposuit in sæculum; et veniens cum eo usque ad civitatem, reliquit eum. Voluit autem frater ille ingredi in domum patris sui, tanquam jam defuncto eo, ecce ipse pater ejus vivus egrediebatur; et videns eum non cognovit, et ait ad eum: Tu quis es? Ille vero turbatus nihil poterat respondere. Et cœpit eum iterato pater ejus interrogare unde esset. Tunc confusus, dixit ei: Ego sum filius tuus. Et ait ei: Ut quid reversus es? Erubescebat autem ei dicere, quod ventum erat, sed dixit: Charitas tua fecit me reverti, quia desiderabam te. Et remansit ibi. Et post aliquantum tempus incurrit in fornicationem, et multis suppliciis afflictus a patre suo, infelix ipse non egit pœnitentiam, sed remansit in sæculo; ideoque dico, fratres, quia monachus nunquam debet quovis, suasus ab aliquo, egredi cellam suam.

— omitted in this translation —

25

Venerunt quidam in eremo ad senem quemdam magnum, et dixerunt ei: Quomodo contentus es hic, abba, et sustines laborem hunc? Et dixit eis senex: Totus labor temporis mei, quem hic sustineo, non est idoneus comparari ad unam diem tormentorum quæ peccatoribus in futuro sæculo præparantur.

— omitted in this translation —

26

Dicebat senex: Quia antiqui non cito migrabant de loco ad locum, nisi forte pro tribus rebus, id est, si quis erat, qui contristaretur adversus eum, et satisfaciens ei per omnia non potuisset eum placare; aut iterum si contigisset ut a pluribus laudaretur, aut si in tentatione fornicationis incurrisset.

— omitted in this translation —

27

Frater quidam dixit abbati Arsenio: Quid facio, abba, quia affligor a cogitatione mea, dicens: Quia non potes jejunare, neque laborare, vel infirmos visitare, quia et hoc merces est. Videns autem senex diabolica semina esse, dixit ei: Vade, manduca, bibe, et dormi, tantummodo de cella non exeas, sciens quia perseverantia cellæ perducit monachum in ordinem suum. Qui cum fecisset tres dies extædiatus est, et inveniens paucas palmulas, scidit eas; et iterum in crastino cœpit plectam facere ex eis. Qui cum esurisset, dixit intra se: Ecce aliæ paucæ sunt palmæ, explico eas, et manduco. Et cum perexpendisset eas, dixit iterum: Lego parum, et sic manduco. Et cum legisset, dixit: Dicam aliquantos psalmos, et jam securus manduco. Et ita paulatim proficiebat Deo cooperante, donec veniret ad ordinem suum. Et cum accepisset fiduciam adversus cogitationes malas, vincebat eas.

— omitted in this translation —

28

Interrogatus est senex, quare sedens frater in cella tædium pateretur. Et dixit ei senex: Quia adhuc non vidisti neque speratam resurrectionem, neque accensa tormenta: nam si hæc vidisses, et ita esset cella tua plena vermibus, ut usque ad collum tuum mergereris in ipsis, sustineres utique, et non extædiareris.

— omitted in this translation —

29

Quemdam senem rogabant fratres, ut quiesceret a gravi labore. Ille autem respondit eis: Credite mihi, o filii, quia Abraham pœnitebatur, cum videret magna et præclara dona Dei, cur non amplius fuerit in laboribus decertatus.

— omitted in this translation —

30

Frater interrogavit senem, dicens: Cogitationes meæ nutant, et tribulor. Et ille dixit: Tu sede in cella tua, et cogitationes iterum veniunt; sicut enim si asina ligata sit, pullus ejus vagatur et currit huc atque illuc, semper autem ad matrem suam revertitur, ubicunque ierit; ita erunt et cogitationes ejus qui propter Deum tolerabiliter in cella sua resederit; quia etsi ad modicum nutant, sed iterum revertuntur ad eum.

— omitted in this translation —

31

Senex quidam sedebat in eremo, qui longe habebat aquam a cella sua, per duodecim millia; ubi dum semel iret haurire aquam, defecit, et dixit: Quid necesse est ut hunc laborem patiar? Venio et habito circa aquam hanc. Et cum hoc dixisset, conversus vidit quemdam sequentem se et numerantem vestigia sua: interrogavit autem eum, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Angelus Domini sum, et missus sum numerare vestigia tua, et dare tibi mercedem. Quod cum audisset senex, forti animo factus promptior, et adhuc longius posuit cellam suam ab aqua illa.

There was a certain old man dwelling in the desert whose cell was above two miles distant from any water. Often when he went to draw water, and the sun shone hot on him, he grew weary. Once, as he went, he said to himself, “There is no need for me to endure all this labour. I shall go and dwell nearer to the water.” As he so spake he turned and saw one following him who seemed to mark his footsteps. The old man asked him, “Who are you?” The stranger answered, “I am an angel, and the Lord sent me to count your footsteps and give you your reward.” Then he became yet bolder in heart and more violent, and set his cell even further from the water.

32

Dicebant Patres: Si tibi contigerit tentatio in loco quo habitas, non deseras locum in tempore tentationis; quia si deserueris, quocunque perrexeris, ante te invenies quod fugiebas; sed patiens esto donec tentatio transeat, ne discessio tua aliis scandalum faciat, et ne forte aliis qui circa locum ipsum habitant tribulationem ingerat discessio tua.

— omitted in this translation —

33

Frater quidam erat in congregatione inquietus, et frequenter movebatur ad iram. Dicit ergo in semetipso: Vado, et solus alicubi habitabo; et cum non habeo cum quo dicam, vel audiam, ero quietus, et quiescit a me passio iræ. Egrediens ergo manebat in spelunca solus. Una autem die implens sibi surisculam aquæ, posuit illam in terra: contigit autem ut subito versaretur; ille vero implevit secundo, et iterum versata est; deinde tertio implens posuit eam, et rursus versata est. Qui commotus furore, tenuit vasculum illud, et fregit; in se autem conversus, cognovit quia ab eodem dæmone iracundiæ sit illusus, et dixit: Ecce ego et solus sum, et vicit me; revertar ergo in congregationem, quia ubique labor et patientia opus est, et maxime adjutorium Dei. Et surgens reversus est in locum suum.

— omitted in this translation —

34

Frater interrogavit senem, dicens: Quid facio, Pater, quia nihil operer monachile, sed in negligentia quadam sum manducans, bibens, et dormiens, et super in cogitationibus turpibus et multa perturbatione sum, transiens ab opere ad opus, et a cogitationibus ad cogitationes? Dixit autem ei senex: Tu sede in cella tua, et fac quod potes sine perturbatione; ita est enim parum quod tu modo facis, sicut quando abbas Antonius magna et plurima faciebat in eremo. Credo enim in Deo, quia quicunque sedet in cella propter nomen ejus, et custodit conscientiam suam, inveniatur et ipse in Antonii loco.

— omitted in this translation —

35

Interrogatus est senex, quomodo oporteat vigilantem monachum non scandalizari, quando videt aliquos ad sæculum revertentes. Et respondit: Intueri debet monachus canes, qui venantur lepores; et sicut unus ex eis videns leporem insequitur, cæteri autem tantummodo canem videntes currentem, aliquandiu cum ipso currunt, postea vero lassantes post se revertuntur; solus autem ille qui vidit leporem sequitur donec comprehendat, nec impeditur ab intentione cursus sui propter illos qui post se revertuntur, sed neque præcipitiis, neque de silvis, neque de vepribus cogitans, sed in spinis aliquoties incurrens raditur et pungitur, et non quiescit donec comprehendat. Ita et monachus, vel qui Dominum Christum quærit, cruci indesinenter intendit, quæ occurrunt scandala omnia præteriens, donec ad crucifixum perveniat.

A certain elder was once asked, how a monk can avoid being offended and disheartened, when he sees others giving up the hermit life and returning to the world. He replied—“Watch the dogs which hunt hares. One of them only, perhaps, sees the hare and chases it. The others see nothing but the dog in full chase, so they run with him for a while and then grow weary and give up. The one that sees the hare goes on chasing it until he catches it. He takes no heed of the steep hills, nor of the thickets, nor of the brambles in his way. Sometimes his feet are flayed and pricked with thorns, yet he does not rest until he catches it. So it is with the monk who seeks Christ and gazes steadfastly on the cross. He takes no notice of the things which vex and offend him. He cares for nothing but attaining the goal of being crucified with Christ.”

36

Dixit senex: Sicut arbor fructificare non potest, si sæpius transferatur, sic nec monachus frequenter migrans potest fructificare.

— omitted in this translation —

37

Frater quidam dum sollicitaretur a cogitationibus propriis, ut exiret a monasterio, indicavit hoc ipsum abbati. Ille autem dixit: Vade, et sede, et da parieti cellæ tuæ corpus tuum in pignore, et non exeas inde: cogitationem autem tuam dimitte; cogitet quantum vult, tantum ne ejicias de cella tua corpus tuum.

— omitted in this translation —

38

Dixit senex: Cella monachi est caminus ille Babylonius, ubi tres pueri Filium Dei invenerunt; sed et columna nubis est ex qua Deus locutus est Moysi.

— omitted in this translation —

39

Frater quidam novem annis mansit impugnatus a cogitationibus suis, ut exiret de congregatione fratrum, et quotidie tollebat pelliculam suam, in qua jacere solitus erat, ut exiret. Et quando fiebat vespere dicebat in seipso: Crastina hinc discedo. Et mane dicebat in cogitatione: Extorqueamus nobis hic stare et hodie propter Dominum. Qui cum implesset novem annos, de die in diem ita faciens, abstulit Dominus ab eo tentationem ejus.

— omitted in this translation —

40

Frater quidam incidens in tentationem, tribulando perdidit regulam monachilem; et cum iterum vellet observantiæ regularis sibi principia dare, a tribulatione impediebatur, et dicebat in seipso: Quando habeo me ita invenire, sicut aliquando eram? Et deficiens animo non prævalebat vel inchoare monachi opus. Veniens autem ad quemdam senem, narravit ei quæ agebantur circa ipsum: senex autem audiens ea de quibus affligebatur, adhibuit ei tale exemplum, dicens: Homo quidam habuit possessionem, et de negligentia ejus in sentibus redacta est, et repleta est tribulis et spinis. Visum est autem ei postea ut excoleret eam; et dixit filio suo: Vade, et purga agrum possessionis illius. Et venit filius ejus ut purgaret. Qui cum respexisset, vidit multitudinem tribulorum et spinarum increvisse ei; et deficiens animo, dixit ad seipsum: Quando ego habeo hæc omnia eradicare et purgare? Et projiciens se in terram cœpit dormire; hoc autem fecit multis diebus. Post hæc venit pater ejus videre quod fecerat, et invenit eum nihil operatum. Et dixit ei: Quare usque modo nihil fecisti? Et dixit juvenis ille patri suo: Mox ut veniebam operari, pater, cum vidissem multitudinem hanc tribulorum et spinarum, revocabar ab assumptione laboris, et præ tribulatione projiciebam me in terra, et dormiebam. Tunc dixit ei pater suus: Fili, ad mensuram latitudinis, quam jacens in terra occupas, per singulos dies operare, et ita paulatim proficiet opus tuum, et tu pusillanimis non efficieris. Quod cum audisset juvenis, fecit sic; et in parvo tempore purgata est et exculta possessio. Et tu ita, frater, paulatim operare et non deficies, et Deus per gratiam suam restituet te iterum priori ordini tuo. Hoc audito, frater ille abiit, et cum omni patientia sedens faciebat sicut edoctus fuerat a sene; et sic inveniens requiem, promovebatur per Dominum Christum.

— omitted in this translation —

41

Senex quidam erat qui frequenter ægrotabat. Contigit autem eum uno anno non ægrotare; qui affligebatur graviter et plorabat, dicens: Dereliquit me Deus, et non visitavit me.

— omitted in this translation —

42

Dixit senex quia frater aliquando stimulabatur a cogitationibus suis per annos novem, ita ut metu ipso desperaret de salute sua; et adjudicavit semetipsum dicens: Perdidi animam meam; et jam quia perii, vadam ad sæculum. Qui cum abiret. venit ei in via vox dicens: Tentationes quas in novem annis sustinuisti, coronæ tuæ erunt; revertere ergo in locum tuum, et sublevabo te a cogitationibus malis. Unde agnoscitur quia non est bonum desperare de se aliquem pro his quæ in cogitationibus veniunt. Hæ enim cogitationes magis coronam nobis provident, si bene eas exegerimus.

— omitted in this translation —

43

Senex quidam erat in Thebaida sedens in spelunca, et habuit quemdam discipulum probatum: consuetudo autem erat ut senex vespere doceret discipulum, et commoneret eum quæ erant animæ profutura; et post admonitionem, faciebat orationem, et dimittebat eum dormire. Contigit autem laicos quosdam religiosos scientes multam abstinentiam senis venire ad eum; et cum consolatus eos fuisset, discesserunt. Post quorum discessum sedit iterum senex vespere post missas secundum consuetudinem, admonens illum fratrem et instituens eum. Et cum loqueretur, gravatus est somno; frater autem sustinebat, donec excitaretur senex, et faceret ei juxta consuetudinem orationem. Cum ergo, non evigilante sene, diu sederet discipulus, compulsus est cogitationum suarum molestia recedere et dormire; qui extorquens sibi, restitit cogitationi, et resedit. Iterum autem compellebatur somno, et non abiit. Similiter factum est usque septies, et restitit animo suo. Posthæc jam media nocte transacta evigilavit senex, et invenit eum assidentem sibi, et dicit: Usque modo non discessisti? Et ille dixit: Non, quia me non dimiseras, Pater. Et senex dixit: Quare me non excitasti? Et ille respondit: Non te præsumpsi pulsare, ne te contribularem. Surgentes autem cœperunt facere matutinos, et post matutinorum finem, dimisit senex discipulum; qui cum sederet solus, factus est in excessu mentis: et ecce quidam ostendebat ei locum gloriosum, et sedem in eo, et super sedem septem coronas. Interrogabat autem illum qui hæc ostendebat ei, dicens: Cujus sunt hæc? Et ille dixit: Discipuli tui, et locum quidem et sedem pro conversatione sua donavit ei Deus; has vero septem coronas nocte ista promeruit. Hæc audiens senex miratus est, et tremefactus vocavit discipulum, et dicit ei: Dic mihi quid feceris nocte hac. Et ille respondebat: Ignosce mihi, Pater, quia nihil feci. Senex autem æstimans quia humiliando se non confiteretur dixit ei: Crede, non quiesco, nisi dixeris mihi quid fecisti, vel quid cogitasti nocte hac. Frater autem nihil sibi conscius quid egisset, non inveniebat quid diceret; dicebat autem seni: Ignosce mihi, Pater, nihil feci, nisi tantum hoc quod compulsus sum motu cogitationum mearum, ut discederem et dormirem septies, sed quia a te dimissus secundum consuetudinem non fueram, non recessi. Audiens autem hoc senex, statim intellexit quia quoties restitit cogitationi suæ, toties coronabatur a Deo. Et fratri quidem nihil horum dixit, causa utilitatis ejus, sed aliis narravit hæc spiritualibus Patribus, ut discamus quia et pro parvis cogitationibus Deus nobis coronam tribuit. Bonum ergo est, ut extorqueat sibi ipse homo in omni re propter Deum; etenim, sicut scriptum est, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.

— omitted in this translation —

44

Ægrotavit aliquando senex quidam qui solitarius habitabat; et quia non habebat qui ei serviret, surgebat, et quodcunque invenisset in cella sua, manducabat; et cum aliquot diebus ita fieret, nemo veniebat ad visitationem ejus. Transactis autem triginta diebus, et nullo veniente ad eum, misit Dominus angelum suum, qui ministraret ei; et cum sic fieret per septem dies, recordati sunt patres et dixerunt ad invicem: Eamus et videamus ne forte infirmetur ille senex. Cum ergo venissent, et pulsassent discessit angelus ab eo. Senex autem de intro clamavit: Discedite hinc, fratres. Illi autem levantes a cardine ostium intraverunt, et interrogaverunt eum, quare clamaverit. Et ille dixit: Quia triginta dies habui laborans infirmitate, et nemo me visitavit et ecce jam dies septem sunt ex quo Dominus angelum misit ut ministraret mihi, qui cum venissetis, recessit a me. Et hæc dicens dormivit in pace. Fratres autem mirati sunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Quia non derelinquit Dominus sperantes in se.

— omitted in this translation —

45

Dixit quidam senex: Si te occupaverit infirmitas corporis, noli pusillanimis fieri; quia si te Dominus Deus vult corpore debilem fieri, quis es qui moleste suscipias? Nonne ipse pro te cogitat de omnibus? nunquid sine ipso vivis? Patienter ergo fer, et roga eum ut donet tibi quæ expediunt, hoc est ut quod voluntas ipsius est facias, et sede cum patientia manducans quod habes in charitate.

— omitted in this translation —

46

Narravit quidam Patrum, dicens: Quia cum essem in Oxyrincho, venerunt ibi pauperes in vespere Sabbati ut acciperent agapem; et dormientibus eis, erat ibi quidam habens tantummodo mattam, cujus medietatem sibi subtermittebat, et medietate cooperiebatur, erat enim ibi validum frigus. Et cum exisset ad urinam, audivi eum murmurantem et gementem de frigore, et consolabatur semetipsum, dicens: Gratias ago tibi, Domine; quanti sunt modo divites in custodia, qui etiam in ferro sedent, aut pedes habent in ligno constrictos, qui neque urinam suam libere faciant; ego autem velut imperator sum extendens pedes meos, et ubi volo ambulo. Hæc illo dicente, ego stabam audiens verba ejus; ingrediens autem, narravi ea fratribus, et audientes ea tum ædificati sunt.

— omitted in this translation —

47

Frater interrogavit senem quemdam dicens: Si fuero in aliquo loco, et nata fuerit mihi tribulatio, et non habuero cui me committam, et indicem passionem animi mei; quid facio? Dixit ei senex: Crede in Deo quia ipse mittet angelum et gratiam suam, et ipse tibi est consolatio, si in charitate rogaveris eum. Et addidit dicens: Audivi enim quia in Scythi aliquid tale factum est. Erat enim ibi quidam qui sustinebat tentationes et non habens fiduciam in aliquo cui confiteretur, parabat a sero melotem suam ut discederet; et ecce nocte apparuit ei gratia Dei in specie virginis, et rogabat eum, dicens: Nusquam vadas, sed sede hic mecum, nihil enim male fiet ex his quæ audisti. Qui credens verbis ejus sedit, et statim sanatum est cor ejus.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error