Abbatia
Sancti Petri
de Curte

The Sayings of the Elders (Verba seniorum, Book V)

That nothing should be done for show

De eo quod nihil per ostensionem fieri debeat.

1

Audivit aliquando abbas Antonius de quodam juvene monacho quia signum quoddam hujusmodi fecerit in via, id est, cum vidisset quosdam senes iter agentes et laborantes in ambulando, onagris jussit ut venirent et portarent eos, donec pervenirent ad se; illi autem senes indicantes hoc abbati Antonio, dixit abbas Antonius: Videtur mihi monachus iste similis esse navi oneratæ omnibus bonis, de qua incertum est utrum pervenire possit in portum. Et post aliquantum temporis, subito cœpit abbas Antonius flere, et trahere sibi capillos, et lugere. Quod cum vidissent discipuli ejus, dicunt ei: Quid ploras, abba? Et respondit senex: Magna columna ecclesiæ cecidit modo. Dicebat autem hoc de monacho illo juvene, et adjecit: Ambulate ad eum, et videte quod factum est. Perrexerunt igitur discipuli ejus, et invenerunt monachum illum super mattam sedentem, et flentem peccatum quod fecerat. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni ut obsecret Deum decem tantum dierum dari mihi inducias, et spero me satisfacturum ei. Qui intra quinque dies mortuus est.

— omitted in this translation —

2

Laudatus est quidam frater a monachis apud abbatem Antonium: ille autem cum venisset ad eum tentavit si portaret injuriam; et cum cognovisset quia non posset ferre, dixit ei: Similis es domui quæ a facie quidem ornata est, de retro vero a latronibus despoliata.

— omitted in this translation —

3

Dicebant de abbate Arsenio et abbate Theodoro de Pherme, quia super omnia humanam gloriam odio haberent: abbas enim Arsenius non cito occurrebat alicui; abbas vero Theodorus occurrebat quidem, sed ut gladius erat ei.

— omitted in this translation —

4

Eulogius quidam nomine, discipulus fuit Joannis archiepiscopi: qui Eulogius presbyter erat, et abstinens atque jejunans biduanas levando, aliquando etiam et usque hebdomadam trahebat jejunium, panem tantum et salem comedens; et per hoc laudabatur ab hominibus. Qui venit ad abbatem Joseph in loco qui dicitur Panepho, credens se aliquam duriorem continentiam invenire apud eum. Et suscipiens eum senex cum gaudio, quod habebat fecit ei pro charitate parari. Dixerunt autem discipuli Eulogii: Non comedit presbyter nisi panem et salem, abbas autem Joseph tacitus manducabat. Qui cum fecissent tres dies, non audierunt eos aut psallentes aut orantes, occultum enim erat opus illorum et exierunt nihil ædificati. Deo autem dispensante facta est caligo, et errantes de via reversi sunt ad senem: et priusquam pulsarent ostium, audierunt psallentes; et cum exspectassent diu ut audirent, postea pulsaverunt, et suscepit eos iterum senex gaudens. Hi autem qui cum Eulogio erant, propter cauma tulerunt surisculam, et dederunt ei ut biberet: erat autem aqua permista de mari et flumine, et non potuit bibere. Qui cum hæc in animo suo cogitaret, cœpit rogare senem, ut disceret ejus institutum, dicens: Quid est hoc, abba, quia primo non psallebatis, sed nunc cœpisti posteaquam nos sumus egressi, et quia cum aquam bibere volui, inveni eam salsam? Dicit ei senex: Frater aliquis motus est, et per errorem miscuit aquam marinam. Eulogius vero rogabat senem, volens agnoscere veritatem. Et dixit ei senex: Parvus ille calix ad vinum est quod charitas providet, hic autem ad aquam quam assidue fratres bibunt. Et his verbis docuit eum habere discretionem cogitationum, et abscidit ab eo omnia humanitus moventia mentem ejus; et factus est communis, manducans de cætero omnia quæ apposita sunt ei. Didicit etiam ipse in secreto operari, et dixit seni: Pro certo in charitate est opus vestrum.

— omitted in this translation —

5

Dixit abbas Zenon discipulus abbatis Silvani: Nunquam maneas in loco nominato, neque sedeas cum homine habente magnum nomen, neque mittas fundamentum, ut ædifices tibi cellam aliquando.

The abbot Zeno, the disciple of Silvanus, said, “Never dwell in a famous place, or make a friend of a famous man.”

6

Venit aliquando frater quidam ad abbatem Theodorum de Pherme, et fecit tres dies rogans eum ut audiret ab eo sermonem. Ille autem non respondit ei, et egressus est tristis. Dicit ergo ei discipulus suus: Abba, quare ei non es locutus, et ecce egressus est tristis? Et dixit senex: Crede mihi, quia non dicebam ei sermonem, quoniam negotiator est, alienis verbis vult gloriari.

— omitted in this translation —

7

Alter frater interrogavit ipsum abbatem Theodorum, dicens: Vis aliquantis diebus non manduco panem? Et dixit senex: Bene facis, nam et ego feci sic. Et dixit ei frater; Volo portare modicum cicer ad pistrinum, et facere inde farinam! Et dixit ei abbas Theodorus: Jam si ad pistrinum vadis, fac tibi panem; et quid opus est ista adjectio?

— omitted in this translation —

8

Alius frater interrogavit eumdem senem abbatem Theodorum, et cœpit loqui et exquirere de rebus quas necdum fuerat operatus. Et dixit ei senex: Adhuc nec tibi navem invenisti, nec vasa tua in eam posuisti, nec navigare cœpisti, et jam in illa civitate, ubi disponebas pervenisti? Cum ergo prius operatus fueris rem de qua loqueris, tunc ex ipsa re loquere.

— omitted in this translation —

9

Tunc dixit abbas Cassianus quia venit frater quidam ad abbatem Serapionem, et hortabatur eum senex, ut secundum morem faceret orationem; ille autem dicens se esse peccatorem, et ipsius monachi habitu indignum, non acquiescebat. Voluit etiam ejus pedes lavare, et eisdem iterum verbis usus, nullatenus acquievit. Fecit autem illum gustare, et cœpit senex in charitate monere eum, dicens: Fili, si vis proficere, permane in cella tua, et attende tibi ipsi et operibus manuum tuarum; non enim tibi tantum procedere expedit, quantum sedere. Ille autem hæc audiens, ita exacerbatus est, et vultum mutavit, ut nec latere posset senem. Dixit ergo ei abbas Serapion: Usque modo dicebas, Peccator sum, et accusabas teipsum tanquam indignum jam vivere; et quia te cum charitate monui, ita exacerbari debuisti? Si enim re vera humilis vis esse, quæ tibi ab alio imponuntur, disce portare viriliter, et non odiosa verba effundere tibi ipsi. Hoc autem audiens frater, pœnitentiam gessit coram sene, et multum proficiens discessit.

— omitted in this translation —

10

Audivit aliquando judex provinciæ de abbate Moyse, et perrexit in Scythi ut videret eum; et nuntiaverunt quidam seni de adventu ejus, et surrexit ut fugeret in paludem; et occurrit ei ille judex cum suis, et interrogavit eum, dicens: Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est et hæreticus. Et veniens judex ad ecclesiam dixit clericis: Ego audiens de abbate Moyse, veni ut viderem eum; et ecce occurrit nobis senex pergens in Ægyptum, et interrogavimus eum ubi esset cella abbatis Moysi, et dixit nobis: Quid eum quæritis? fatuus est, et hæreticus. Audientes autem clerici, contristati sunt, dicentes: Qualis est senex ille, qui hæc de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento utens, longus et niger. Et illi dixerunt: Ipse est abbas Moyses; et quia noluit videri a vobis, ideo hæc vobis ipse de se dixit. Et multum ædificatus judex discessit.

— omitted in this translation —

11

Frater interrogavit abbatem Mathoen dicens: Si abiero manere in loco aliquo, quomodo vis ut agam ibi! Dicit ei senex: Si habitaveris in loco, ne velis tibi illic nomen facere de aliqua re, dicendo, Aut non venio in conventu fratrum, aut non manduco hoc vel illud; hæc enim vanum nomen tibi faciunt, sed postea importunitatem patieris quoniam homines ubi hoc audierint, ibi current.

A brother once asked the abbot Mathoes: “If I go to dwell in any place, what shall I do there?” The old man answered him, “If you dwell in any place, do not make a name for yourself there for anything. Do not say that you will not join the meetings of the brethren, or that you will not eat this or that. So doing, you will make a name for yourself. Afterwards you will perhaps be praised and become famous. Then others will come to inquire of you concerning the way of life, and your own soul will be injured by their frequent comings.”

12

Abbas Nisteron major ambulabat in eremo cum aliquo fratre, et videntes draconem, fugerunt. Dicit ei frater: Et tu times, Pater? Respondit senex: Non timeo, fili; sed expedit quia draconem videns fugi, quoniam non habui effugere spiritum vanæ gloriæ.

The abbot Nisteros the elder was one day walking in the desert with one of his disciples. Seeing a serpent in their path, they both turned and fled from it. Then the disciple said, “My father, were you afraid?” The old man answered him, “I was not afraid, my son, but it was better for me that I should flee before the serpent. If I had not at once fled from it, I should afterwards have had to flee before the spirit of vainglory.”

13

Voluit aliquando judex provinciæ videre abbatem Pastorem, et non acquiescebat senex. Judex autem tenuit filium sororis ejus velut malefactorem, et redegit eum in carcerem, dicens: Si venerit senex et rogaverit pro eo, dimittam eum. Et venit mater pueri ad fratrem suum abbatem Pastorem, et cœpit flere ad ostium ejus; ille autem omnino non dedit ei responsum; illa vero compulsa dolore, increpabat eum, dicens: Et si viscera ferrea habes, et nulla te compassio movet, flectat te saltem miseratio sanguinis tui. Ille autem mandavit ei: Pastor filios non generavit. Et ita discessit. Audiens autem judex misit, dicens: Vel verbo jubeat, et ego eum dimittam. Senex autem remandavit ei, dicens: Examina causam secundum legem; et si dignus est morte, moriatur; si autem non est, fac quomodo vis.

— omitted in this translation —

14

Dixit iterum abbas Pastor: Doce cor tuum servare quæ docet alios lingua tua. Dixit iterum: Quia homines ad loquendum perfecti videri volunt, et in operando id quod loquuntur minores sunt.

— omitted in this translation —

15

Venit aliquando abbas Adelphius, qui fuit episcopus Nilopoleos, ad abbatem Sisoi in montem; et quia discessurus erat, fecit eos gustare a mane, erat vero jejunium; et cum ponerent mensam, ecce fratres pulsaverunt. Dixit autem senex discipulo suo: Da eis modicas zippulas, quia de labore sunt. Et dicit ei abbas Adelphius: Dimitte interim, ne dicant: Quia abbas Sisois a mane comedit. Et intendit eum senex, et dixit fratri: Vade tu, da eis. Cum ergo vidissent pultes, dixerunt: Ne peregrinos aliquos habetis? Putas et senex vobiscum comedit? Et frater: Etiam. Cœperunt ergo contristari et dicere: Ignoscat vobis Deus, quia senem permisistis ista hora manducare: an nescitis quia plurimos dies laboraturus est? Audiens hæc episcopus, cœpit coram sene pœnitentiam agere, dicens: Ignosce mihi, abba, quia ego quidem humanum aliquid cogitavi, tu autem quod Dei est fecisti. Et dicit ei abbas Sisois: Nisi Deus glorificaverit hominem, gloria hominum nunquam stat.

— omitted in this translation —

16

Interrogavit abbas Ammonas de loco qui dicitur Raythum, abbatem Sisoi dicens: Quando lego Scripturas, vult cogitatio mea ornare sermonem, ut paratus sim ad interrogata respondere. Et dixit ei senex: Non est opus, sed magis de puritate mentis provide tibi securitatem edicendi sermonem.

— omitted in this translation —

17

Venit aliquando judex provinciæ videre abbatem Simonem, et ille tulit lorum quo cingebatur, et ascendit in arborem palmæ, ut purgaret eam. Illi autem venientes dixerunt ei: Ubi est senex, qui hac in solitudine habitat? Et ille respondit: Non est hic solitarius aliquis. Et cum hoc dixisset, discessit judex.

— omitted in this translation —

18

Alia iterum vice alter judex venit videre eum et præcedentes clerici dixerunt ei: Abba, paratus esto, quia judex audiens de te venit ut benedicatur a te. Et ille dixit: Etiam ego præparabo me. Et cooperiens se sacco suo, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellulæ suæ, et cœpit manducare. Venit ergo judex cum officio suo, et videntes eum spreverunt, dicentes: Hic est monachus solitarius de quo talia audiebamus? Et statim discesserunt et reversi sunt ad se.

On one occasion a certain judge wished to pay a visit to the abbot Sisois. Some of the clergy went beforehand, and said to him, “Father, prepare yourself, for the judge has heard of your works and your piety, and is coming to visit you. He desires also to receive your benediction.” Sisois said, “I shall do as you desire. I shall prepare myself for his visit.” Then he clad himself in his best garments, took bread and cheese in his hands, and seating himself with outstretched feet at the door of his cell, began to eat. When the judge with his retinue arrived and saw him, he said, “Is this the famous anchorite of whom I heard so much?” So, despising Sisois, he departed.

19

Dixit sancta Syncletica: Sicut thesaurus manifestus cito expenditur, ita et virtus quælibet, cum innotuerit vel publicata fuerit, exterminabitur. Sicut enim cera solvitur a facie ignis, ita et anima laudibus inanitur; et amittit virtutum rigorem.

— omitted in this translation —

20

Dixit iterum: Sicut impossibile est, uno eodemque tempore et herbam esse et semen, ita impossibile est ut sæcularem gloriam habentes, cœlestem faciant fructum.

— omitted in this translation —

21

Aliquando in Cellis festivitate celebrata, edebant fratres in ecclesia. Erat autem ibi frater quidam, qui dixit ministranti: Ego non manduco coctum aliquid, sed sal. Et vocavit minister alium fratrem coram multitudine, dicens: Ille frater non comedit coctum, affer ei sal. Surrexit autem quidam senum, et dixit ei: Expedierat tibi hodie in cella tua comedere carnes, quam audiri hanc vocem coram tantis fratribus.

— omitted in this translation —

22

Erat quidam abstinens a cibis, et non manducans panem; venit ad quemdam senem. Opportune autem illic etiam alii supervenerant peregrini, et fecit senex modicum pulmentum propter eos. Et cum sedissent manducare, frater ille abstinens posuit sibi soli cicer infusum, et manducabat. Et cum surrexissent a mensa, tulit eum senex secreto, et dixit ei: Frater, si venis ad aliquem, non ostendas illi conversationem tuam; si autem conversationem tuam tenere vis, sede in cella tua, et nusquam exeas. Ille autem acquiescens verbis senis, factus est communis vitæ in id quod cum fratribus invenisset.

There was a certain brother who practised abstinence from various kinds of food, and especially refused to eat bread. He went once to visit a renowned elder. As it happened, while he was there, some strangers arrived, and the old man prepared a scanty meal for them. When they sat down to eat the brother who practised abstinence would eat nothing except a single bean. When they rose from the table the elder took him apart privately, and said to him, “Brother, when you are in the company of others do not be anxious to display your own way of living. If you really wish to keep your rule of life unbroken, sit in your own cell and never leave it.” When he heard these words he felt that the elder was right. Therefore ever afterwards he conformed his ways to those of the brethren among whom he found himself.

23

Dixit senex: Humana providentia omnem pinguedinem hominis amputat, et relinquit eum siccum.

— omitted in this translation —

24

Dixit senex: Aut fugiens fuge homines, aut irridens mundum et homines qui in mundo sunt, stultum temetipsum in pluribus facito.

— omitted in this translation —

Latin text: Verba seniorum, Book V of the Vitae Patrum, translated from the Greek by Pelagius, deacon of the Roman Church, in H. Rosweyde’s edition as reprinted in Migne’s Patrologia Latina, vol. 73 (1879 reprint), cols. 855–988, checked against the scans; without the editor’s notes and cross-references. · English translation by James O. Hannay († 1950), The Wisdom of the Desert, London, Methuen, 1904 — a selection, sometimes free: sayings he did not translate are given in Latin only. His captions and seven sentences he added himself (V.2.9, V.3.6, V.7.8, V.7.31, V.10.88, V.15.7, V.16.11) are not reproduced: the text given is an edited excerpt. Public-domain text in France (art. L123-1 of the French Intellectual Property Code). Transcription and revision: Abbatia Sancti Petri de Curte. Report an error